proverbia latina meissneri phraseologiae a carolo pascal addita

Post on 02-Dec-2014

925 Views

Category:

Documents

3 Downloads

Preview:

Click to see full reader

DESCRIPTION

Rursus edendum curavi opusculum de Proverbiis Latinis Latine explicatis, subobscura praefatione, quam olim scripseram, plusculum emendata atque dilucidiore, ut spero.

TRANSCRIPT

PROVERBIA LATINA

MEISSNERIANA,

A CAROLO PASCAL

COLLECTA,

NVNC LATINE,

OPE LEXICI FORCELLINIANI,

EXPLICATA.

José Antonio Rojas Carrera

jarcius@gmail.com

2

PRAEFATIO AD LECTOREM

roverbiis Latinis locutionibusque hujus sermonis propriis strenuam atque indefessam

operam dare optimi auctores semper nos monent. Quorum praeterea auctorum atque

cujusdam lexici Latine conscripti, velut Forcelliniani, assidua sedulaque lectio multum

iuvat ad ingenuum ac meracum sermonem Romanum altius penitiusque et discendum

et callendum. Quae quidem omnia quo multo melius lectoris animo infigantur, opportunum

duco non humillimis meis verbis, sed de lingua litterisque Latinis optime meriti viri, nomine

Antonii Bacci, sapientibus dictis proferre. Ille enim haec, in epistula anno 1943 ad alumnum

data, lectu dignissima scripserat:

"PROCVL DVBIO OPORTET AVREVM LATII SERMONEM CALLERE; QVOD NEMO

PROFECTO POTEST, NISI SVMMOS LATINITATIS AVCTORES ITA SEDVLO

DILIGENTERQVE PERLEGERIT, VT IISDEM PLANE FVERIT FAMILIARIS FACTVS. ID SI

FECERIS, NON DIFFICILIS, NON IN ANGVSTIIS HAESITANS, NON INSITICIIS INFECTA

VOCIBVS, SED GERMANA, SED TERES, SED TORNATA, EX MENTE, EX ORE, EX CALAMO

TIBI FLVET ORATIO. AC NON MEDIOCRI ETIAM AVXILIO FORE EXPERIERIS OPTIMVM

LEXICON, FORCELLINIANVM PRAESERTIM, NOCTVRNA VERSARE MANV, VERSARE

DIVRNA”.

Quibus quidem Antonii Bacci verbis monitus, atque optimi professoris Ørbergii viam Latine

docendi ingressus, proverbia Latina a Carolo Pascal collecta, qui illius Meissneri, egregii

Latinitatis cultoris, Phraseologicum auxerat opus, Latine tantum, lexici Forcelliniani ope,

exponere atque explanare constitui.

Quod ad opusculum concinnandum usus sum hisce editionibus:

- Phraséologie Latine par C. Meissner, traduite de l’Allemand et augmentée de l’indication

de la source des passages cités et d’une liste de proverbes latins, par Charles Pascal, ancien

élève de l’Université de Paris, professeur agrégé de Grammaire au Lycée Janson de Sailly.

Cinquième édition. Paris. Librairie C. Klincksieck. 1942

- Lexicon totius Latinitatis, ab Aegidio Forcellini, Seminarii Patavini alumno, lucubratum;

deinde a Josepho Furlanetto, ejusdem seminarii alumno, emendatum et auctum; nunc vero

curantibus Francisco Corradini et Josepho Perin, Seminarii Patavini item alumnis, emendatius

et auctius melioremque in formam redactum, secunda impressio anastatice confecta quartae

editionis aa. 1864-1926 Patavii typis mandatae cum appendicibus quibus aucta est prima

anastatica impressio a. 1940 edita.

P

3

Ceterum, scias oportet, spectate lector, hoc in opusculo non omnia inesse proverbia, quae

quidem apud Forcellinium legere potueris, sed ea imprimis quae in appendice operis

Meissneriani a Carolo illo Pascal lucubrato lectori praebentur. Attamen, nonnulla proverbia ab

ipso Forcellinio in lexico suo proposita, quae quidem mihi illa inquirenti occurrerent, huic

opusculo sponte mea addere statui.

Quaedam tamen proverbia, quae in opere Meissneriano leguntur, apud Forcellinium a me non

sunt reperta. Quam quidem lacunam explere contendi meis ipse verbis proverbium Latine, pro

modulo meo, explanando. Siqua vero a temetipso, lector spectabilis, apud Forcellinium

reppereris, quae mihi exciderint, ea omnia addere licet huic opusculo. Erroribus sive mendis

denique meis, qualescumque sunt, album calculum adjeceris obsecro, mihique semper, quippe

qui humanus sim, erranti, qua es humanitate, ignoscas atque opituleris precor quaesoque. Vale.

Josephus Antonius Rojas Carrera

4

5

1. Acta agimus, quod vetāmur vetere proverbiō:

2. Ab aciā et acū mihi omnia exposuit:

6

3. Per aequa, per inīqua:

Quibuscumque modis. Quōvis pacto. Quālibet ratiōne.

4. Ille in aere meō est:

5. Age, si quid agis:

6. Lupō agnum ēripere postulant:

7. Albīs dentibus dērīdēre aliquem:

7

8. Albus an āter sit ignōras:

9. Alba avis:

10. Gallīnae fīlius albae:

11. Sī modō tū errōri nostrō album calculum adiēceris:

8

12. Ālea iacta est:

13. Fertilior seges est aliēnīs semper in agrīs:

14. Aliēna vitia in oculīs habēmus, ā tergō nostra sunt:

15. Vērum illud verbum est: omnēs sibī mālle melius esse quam alterī:

Vērum est omnem hominem potius suō commodō quam alterīus prospicere…

16. Sī vīs amārī, amā:

Nē ab aliō petās quod eī non praestiteris…

9

17. Vērae amīcitiae sempiternae sunt:

Vērus amīcus semper et quibuscumque temporibus amīcus erit.

18. Vērum est verbum quod memorātur: ubi amīcī esse ibīdem opēs:

Quī sōlus, sine amīcīs necessariīsve est, is certē opibus et auxiliīs caret.

19. Certē, hercle, veterrumus hominī optumus est amīcus:

Cum enim tempore verae amicitiae probentur et periclitentur, qui temporis decursu amicus esse pergit

verus amicus idemque optimus est…

20. Anguilla est, ēlābitur:

21. Cane pēius et angue vītābit:

22. Superstitiōnēs anīlēs:

10

23. Ūnō in saltū aprōs capiam duōs:

24. Fundāmenta tamquam in aquā pōnere:

25. Ēvax, aspersistī aquam!:

26. Neque aqua aquae usquam similius est!:

11

27. In hāc causā mihi aqua haeret:

28. Tuī Catullī plēnus sacculus est arāneārum:

29. Arāre litus:

30. Aliēnum fundum arāre, incultum familiārem dēserere:

Omnem cūram diligentiamque in aliōrum negotiīs pōnere, neglectīs vērō propriīs

12

31. Anus ad armillum redit:

32. Cito rumpēs arcum, semper sī tensum habueris:

33. Quam quisque nōrit artem, in hāc sē exerceat:

Hoc prōverbium cum aliō fortassē conferrī potest quod est “nē sūtor suprā crepidam”…

34. Arcem facere ex cloācā:

Hoc est, modum excēdere; rem quampiam verbīs nimium extollere

13

35. Quod nōn opus est, asse carum est:

36. Ipse mihi asciam in crūs impēgī:

37. Sciō mē asinum germānum fuisse:

14

38. Quī asinum nōn potest, strātum caedit:

39. Montēs aurī pollicērī:

40. Sīc ītur ad astra:

41. Vellunt tibī barbam lascīvī puerī:

42. Cum basī illum suā mētīris:

15

43. Sī pāce fruī volumus, bellum gerendum est:

Sī vis pācem, parā bellum.

44. Clītellae bovī sunt impositae; plānē nōn est nostrum onus:

45. Quod in buccam vēnerit, scrībitō:

46. Homō bulla est:

47. Optat ephippia bōs, piger optat arāre caballus:

16

48. Appāret id quidem etiam caecō. / Caecīs hoc, ut aiunt, satis clārum est:

49. Ut sī caecus iter mōnstrāre velit:

vid. suprā

50. Aliquid emere caecā diē. *contrarium: oculatā diē vendere]:

51. In caelō sum:

Laetissimus āc fēlicissimus sum

52. Quid sī nunc caelum ruat?:

17

53. Tōtō, ut aiunt, caelō errāre:

54. Narrātis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet:

Prōrsus dē aliā rē agitis, quae nōn pertinet ad haec dē quibus agendum est.

18

55. Calcitrāre contrā acūmina:

19

56. Ad calendās Graecās solvere:

57. Cālīgāre in sōle:

58. Calcem impingere alicui rei:

59. Extrā calcem, quod dīcitur, dēcurrere:

60. Oleum addere camīnō:

20

61. Candida dē nigrīs et dē candentibus ātra facere; nigrum in candida vertere:

62. Vēnātum dūcere invītās canēs:

63. Canis canīnam non ēst:

Iī quī idem munus profitentur sēsē invicem prōtegunt ab inimīcīs.

64. Ā cane nōn magnō saepe tenētur aper:

65. Canis timidus vehementius lātrat quam mordet:

21

66. Minimē, sīs, inquit, canthērium in fossam (s.e. dēmīseris), quae vox in rusticum inde

prōverbium trādita est:

67. Cantilēnam eandem canis:

68. Fronte capillātā, post est occāsiō calva:

Quod nunc agere potes, nōlī in aliud tempus differre.

22

69. Dē lānā caprīnā rixārī:

70. Prius iungentur caprae lupīs quam< nihil ad hoc prōverbium explānandum iuxtā Forcellinium

invēnī, sed manifestum est tale prōverbium dē rē impossibilī agere.

71. Nec caput, nec pedēs habēre:

Cēterum, nīsī animus mē fallit, juxtā ipsum Meissnerum, id prōverbium significat rem valdē confūsam.

72. Apertō capite īre: hoc est, nihil occultāre:

73. Carbōnem, ut aiunt, prō thēsaurō invēnimus:

23

74. Caudam trahere:

75. Cēnā comessā venīre:

76. Quīn tū alium quaerās cuī centōnēs sarciās?

77. Certa āmittimus, dum incerta petimus.

Hoc prōverbium apud Forcellinium nōn repperī, quod tamen per sē facile intellegi potest.

78. Cinerī nunc medicīna datur:

24

79. Nōn omnēs, quī habent citharam, sunt citharoedī:

80. Claudus, quemadmodum aiunt, pilam:

81. Clāvō clāvum ēicere:

82. Trabālī clāvō, quemadmodum dīcitur, fīgere beneficium:

vid. suprā, alteram lemmatis partem.

25

83. Clipeum post vulnera sūmere:

84. Clīvō sūdāmus in īmō.

85. Vīcistis cōchleam tarditūdine:

Tardiōres cōchleā estis!

26

86. Cōnscientia mille testēs:

87. Cōnsuētūdine quasi alteram nātūram efficī:

88. Nōn cuīvīs hominī contigit adīre Corinthum:

Paucissimi tantum felicissimi vel fortunatissimi sunt…

27

89. Cornīcum oculōs confīgere / hīc, hercule, cornīci oculum, ut dīcitur:

28

90. Rē vērā lūdis dē aliēnō coriō *contr. ‚dē coriō suō lūdere‛+:

91. Nābis sīne cortice:

92. Levior cortice:

93. Dat veniam corvīs, vexat censūra columbās:

29

94. Libenter hominēs quod volunt, crēdunt:

95. Nē sūtor suprā crepidam:

96. Nōn plūris refert, quasi imbrem in crībrum ingerās:

97. Et tamen illī surgēbant cristae:

30

98. Nōs cucurbitae caput nōn habēmus, ut prō tē moriāmur:

99. Cubitum nullum prōcēdere:

Aliud prōverbium dē cubitō, apud Forcellinium:

100. Fūgit improbus āc mē sub cultrō linquit.

31

101. Currentem hortārī, adhortārī, incitāre, instīgāre:

102. Ego tē intus et in cute nōvī:

103. Cutem cūrāre:

32

104. Illa tanquam cycnēa fuit dīvīni hominis vox.

105. Duo parietēs dē eādem fidēliā dealbāre:

33

106. Animam dēbēre:

107. Quod dēdit, recēpit.

Dē eō dīcitur quī id habet quod merētur.

108. Dēlingere salem apud aliquem:

109. Dē caelō dēmittī, dēlābī:

34

110. Nescit quot digitōs habeat in manū:

Dē eō dīcitur quī nihil prōrsus sciat.

111. Nē digitum quidem, alicuius reī causā, porrigere:

112. Nūllum est iam dictum, quod nōn sit dictum prius.

Hoc prōverbium apud Forcellinium nōn repperī, quod tamen satis dīlūcidē per sē intellegitur.

113. Dictum, factum:

35

114. Dīmidium factī, quī coepit, habet:

Incipere enim dīmidium est. Cum saepius morōsiōrēs simus ad aliquid auspicandum, sufficit tamen rem

audacter aggredī ut sēcūrī atque cursim prōgrediāmur.

115. Tamdiū discendum est, sī prōverbiō crēdimus, quamdiu vīvis:

Semper aliquid novī discendum est, ūsque ad fīnem vītae.

116. In pertūsum ingerimus dicta dōlium:

36

117. Nōn omnibus dormiō:

118. Dormīre in utramvīs aurem / dormīre in aurem dextram:

119. Vērumque illud est, quod dīcitur, multōs modiōs salis simul edendōs esse ut amīcitiae

mūnus explētum sit:

Multa quidem temporis dēcursū ūnā experīrī necesse esse ad amīcitiam confirmandam corrōborandamque.

37

120. Verba facit ēmortuō:

Oleum operamque perdit

38

121. Virīs equīsque, ut dīcitur, dēcertandum est:

39

122. In mediā lūce errāre:

Hoc est tanquam cālīgāre in sōle.

Errāre,

123. Tūtē hoc intristī, tibī omne est exedendum:

40

124. Suae quisque fortūnae faber:

Aliud prōverbium quod fortassē propius huic accēdit est ut sēmentem fēceris, itā metēs.

41

125. Perfricāre faciem:

42

126. Trium nummōrum causā sub falās subīre:

Dē iīs dīcitur quī gravissima subeunt perīcula prō minimā mercēde.

127. Fallācia alia aliam trūdit:

Terentius Afer ūsus est hāc locūtiōne:

128. Cum fueris nostrae farīnae:

129. Dūcunt volentem fāta, nōlentem trahunt:

130. Crēscere tanquam favum:

43

131. Quem cum Catulus nuper audisset, fēnum aliōs aiēbat ēsse oportēre:

132. Fēnum habet in cornū, longē fūge:

133. Sīne ūllīs, ut dīcitur, fēriīs:

44

134. Prius undīs flamma, ut ait poēta nesciōquis:

135. Unda dabit flammās, et dabit ignis aquās:

Vid. suprā

136. Simul flāre sorbēreque haud factū facile est:

45

137. Excitāre fluctūs in simpulō:

138. Fortēs fortūna adiuvat / fortēs fortūna:

139. Sed, ut monēs, frēnum momordī:

obdūrāre, perferre, atque resistere significat (apud Meissnerum legitur)

46

140. Frōns occipitiō prior:

141. Semper flamma fūmō proxima est.

142. Vendere fūmum / fūmōs.

47

143. Dūcī dē fūmō, ut aiunt, in flammam:

144. Vertere omne in fūmum et cinerem:

145. Fūnem dūcere (contrārium: ‘fūnem sequī’):

146. Ex harēnā fūnem facere:

48

147. Nātūram expellas furcā, tamen ūsque recurret:

148. Necesse habent cum īnsānientibus furere: (Petr, Satyr. 3)

149. Hās (litterās) quidem gallīna scrīpsit.

150. Gallus in suō sterquilīniō plūrimum potest.

151. Sub gallī cantum: prīmō māne

49

152. Genuīnum in aliquō frangere.

153. Glōria vitūtem tanquam umbra sequitur (Cic. Tusc. 1, 45, 109)

Glōria umbra virtūtis est, etiam invītam comitābitur (Sen. Ep., 79, 13)

154. Tranquillō, ut aiunt, quīlibet gubernātor est.

155. Gubernāre ex terrā:

156. Gutta cavat lapidem, cōnsūmitur ānulus ūsū:

157. Miserum istud verbum: ‚habuisse et nihil habēre‛:

Nīl, fateor, dē hōc prōverbiō apud Forcellinium repperī. Quod tamen prōverbium per sē sat

perspicuē explānātur, quod praetereā redolet mihī sermōnem quī seritur inter collocūtōrēs quī, in primō

Cicerōnis Tusculānārum Disputātiōnum librō dē morte, an malum sit, disputant.

50

158. Aureō hamō piscāri:

159. Harēnae mandāre sēmina:

160. Hastās abicere:

51

161. Sed nimium properās et adhuc tua messis in herbā est:

162. Cuiusvīs hominis est errāre: errāre hūmānum est.

Hoc prōverbium apud Forcellinium nōn repperī, quod tamen, cum ferē in ōre omnium diū versātum sit

atque vulgātissimum, per sē sat perspicuē intellegī potest.

163. Quot hominēs, tot sententiae:

52

164. Ut hominēs sunt, ita mōrem gerās:

165. Ignis aurum probat, miseria fortēs virōs:

Hoc prōverbium apud Forcellinium nōn repperī, quod tamen, ut mea fert opīniō, per sē sat

perspicuē intellegī potest.

53

166. Illōtīs manibus / illōtīs pedibus:

167. Eandem incūdem diem noctemque tundere:

168. Est hoc commūne vitium magnīs līberīsque cīvitātibus ut invidia glōriae comes sit.

Hoc prōverbium apud Forcellinium non repperī, quod tamen, meā quidem sententiā, per sē sat

perspicuē intellegī potest.

54

169. Īra furor brevis est:

170. Ex quō illud: summum iūs, summa iniūria factum est iam trītum sermōne prōverbium.

171. Labor omnia vīcit improbus: (Verg. Georg. 1, 145)

Sī enim virīs equīsque, hoc est, omnibus vīribus ēnīsī erimus ut ad certum fīnem perveniāmus, omnia ā

nōbīs obstācula paulātim exsuperābuntur.

172. Iūcundī āctī labōrēs:

Prōfectō iūcundum est ā labōribus iam āctīs līberārī et quiētī sē dare.

173. Hinc illae lacrimae / inde īrae et lacrimae:

55

174. Prīmīs, ut dīcitur, lābrīs gustāre aliquid / prīmīs, ut dīcitur, labrīs attingere aliquid:

175. Lac gallīnāceum:

176. Lacūnar spectāre:

56

177. Lepidē meō mē lūdō lamberās:

178. Nunc cursū lampada tibī trādō:

57

179. Diī lānātōs pedēs habent / diī lāneōs pedēs habent:

180. Laterem lavāre:

181. Crēde mihī, bene quī latuit, bene vīxit:

58

182. Lātīne loquī:

183. Latere tēctō abscēdere:

Quibus ex verbīs colligī potest, ūnā cum Meissnerō, “latere tēctō abscēdere” sibī velle tūtum

discēdere, hoc est, sine periculō.

59

184. Laureolam in mustāceō quaerere:

Carōlus verō Pascal auctor est id prōverbium sīgnificāre glōriam nullīs expēnsīs frūstrā petere.

185. Ligna ferre in silvam:

186. Prōspicere tantum et ā līmine salūtāre:

187. Linquere prōmissa procellae:

Hoc est, pollicērī sine fide, vāna prōmissa facere.

60

188. Lītigāre cum ventīs:

189. Harēnās in lītus fundere:

190. Dē Varrōne loquēbāmur: lupus in fābulā; venit enim ad mē:

61

191. Lupum auribus tenēre:

192. Ovem lupō committere:

Quod etiam dīcitur “lupōs apud ovēs linquere custōdēs” vel “cēdere ovīle lupō”.

193. Cautus enim metuit foveam lupus:

62

194. In lutō haerēre, esse, haesitāre, iacēre:

195. Minima dē malīs (ēligenda):

196. Male parta male dīlābuntur:

63

197. Ab ōvō ūsque ad māla:

198. Sed heus, tū, manum dē tabulā (sc. tolle):

199. An nescīs longās rēgibus esse manūs?

64

200. Fateor; manūs vōbīs dō:

201. Cūr compressīs, quod aiunt, manibus sedeās?

65

202. In flammam, flammās, in mare fundis aquās:

203. Maria mōntēsque pollicērī:

204. Nūllīs adminiculīs, sed, ut dīcitur, Marte nostrō:

66

205. Sat agis tanquam mūs in matellā:

206. Cum capitī medērī dēbeam, reduviam cūrō:

207. Sermō melle dulcior:

208. Mihī mel videor lingere:

67

209. Mendācem memorem esse oportet:

210. Ūnā mercēde duās rēs assequī:

211. Messēs suās ūrere:

Quod est sibī ipsī nocēre.

212. Ut sēmentem fēceris, ita et metēs:

213. Sibī quisque rūrī metit:

Ūnusquisque enim suō ipse commodō prōspicit

68

214. Mihī istic nec seritur nec metitur:

215. Cum fidem alicūius laudant, dignum esse dīcunt, quīcum in tenebrīs micēs:

216. Sus Minervam docet:

69

217. Rūsticus sapiēns crassaque Minerva:

218. Agāmus igitur, pinguī, ut aiunt, Minervā:

vid. suprā

219. Invītā Minervā, ut aiunt, id est, adversante et repugnante nātūrā:

70

220. Quid tandem est, cūr caelum āc terrās misceant:

221. Quis caelum terrīs nōn misceat et mare caelō:

Vid. suprā

222. Modiō nummōs mētīrī:

71

223. Mētīri sē quemque suō modulō āc pede vērum est:

224. Parturiunt mōntēs, nāscētur rīdiculus mūs:

225. Verba fīunt mortuō:

226. Cum mūla peperit:

72

227. Mulgēre hircōs:

228. Naufragium in portū facere:

Est tamquam in īmō clīvō sūdāre.

229. Ego in portū nāvigō:

230. Nāvibus et quādrīgīs petimus bene vīvere:

231. Nāvem mortuō applicāre:

73

232. Ubīcumque es, in eādem nāvī es:

233. Id fuit nēnia lūdō:

234. Vīvat vel Nestora tōtum:

(i.e. tōtam Nestoris aetātem vīvere tōtō pectore optāre)

Prōverbiālis locūtiō quā longum, immo longissimum aevum, audientī nōs amīcē exoptāmus.

235. Sīc vōs nōn vōbīs nīdificātis, avēs:

Hoc enim pertinēre vidētur ad eōs quī nōn sibī sed aliōrum emolumentō labōrant atque operantur.

236. In scirpō nōdum quaeris:

237. Apud novercam querī:

74

238. Nucēs relinquere:

239. Ē nuce nūcleum quī ēsse vult, frangit nucem:

240. Nux cassa:

241. In occipitiō quoque habet oculōs, pessima:

75

242. Et operam et oleum perdere:

243. Sīc (Sōcratēs) disserēbat, quālis homō ipse esset, tālem esse eius ōrātiōnem:

Neque hoc prōverbium apud Forcellinium repperī, quod tamen per sē explicātur.

244. Saepe audīvī inter ōs et offam multa intervenīre posse:

Quod quidem prōverbium aliter dīcī potest: inter calicem et ōs multa cadunt.

245. Ossa āc pellis tōtus est:

Neque hoc prōverbium apud Forcellinium repperī, quod tamen per sē explicātur.

76

246. Iam placidum quasi ovem reddō:

247. Nōn ōvum tam simile ōvō:

248. Tibīque Pactōlus fluat:

Horātius prōverbiāliter in Epod. Od. 15. v. 19. ut sīgnificāret hoc: “utinam dīvitiīs abundēs!”

249. Paenulam alicuī scindere:

77

250. Tunica propior palliō est:

251. Papulās observātis aliēnās obsitī plūrimīs ulceribus:

252. Parēs vetere prōverbiō cum paribus facillimē congregantur:

78

253. Utrōsque parietēs linere:

254. Nam tua rēs agitur, pariēs cum proximus ārdet:

Etenim, perīculum īnstat imminetque nōbīs, cum rēs adversae eum afficiunt quōcum aliquō modō coniūnctī

sumus.

Quod quidem prōverbium fortassē aliquō pactō conferrī potest cum illō: “flamma fūmō proxima est”.

255. Nōn sum dignus prae tē ut fīgam pālum in parietem:

256. Sēra parsimōnia in fundō est:

79

257. Et, quod aiunt, pedibus in sententiam vādō:

258. In pelle propriā esse / in pelliculā sē tenēre suā:

259. Pīscārī in āere:

80

260. Tibī mēcum in eōdem est pistrīnō vīvendum:

Hoc est, tibī mēcum ēnixē labōrandum est.

261. Periī, plaustrum perculī:

262. Eōdem pōculō bibere:

81

263. Inter caesa et porrecta, ut aiunt:

264. Dignus es porcōs pāscere:

Dē iīs dīcitur quī adeō minimā sollertiā sint ut nūllum officium dīligenter servāre nūllumve mūnus

praebēre queant.

265. Porta itinerī longissima:

82

266. Hīs tempestātibus es prope sōlus in portū:

Hīsce temporibus sōlus es cuī nūllum gravius perīculum subeundum sit.

267. Praeterita mūtāre nōn possumus:

Nōn enim possumus mūtāre ea quae ante nōs fuērunt atque iam acta sunt.

268. Prōra et puppis mihī, ut Graecōrum prōverbium est, fuit ā mē tuī dīmittendī:

269. Ego aprōs occīdo, sed alter ūtitur pulpāmentō:

270. Sulcōs in pulvere dūcere:

83

271. Tū aquam ā pūmice postulās:

272. Pūmiceōs oculōs habeō:

273. Nūllī, nisi ex alterīus iniuriā, quaestus est:

Nēmō enim lūcrum facere potest, nisi alterīus dētrīmentō vel damnō.

274. Huius sermō haud cinerem quaeritat:

84

275. Ut quīmus, aiunt, quandō ut volumus nōn licet:

276. Īnflat sē tanquam rāna:

277. Quī fuit rāna, nunc est rex:

278. Mihī rēs ad rastrōs redit:

279. Et quidem omnia praeclāra rāra:

Rārus enim,

unde illud

85

280. Nōn contīs et remulcō, sed vēlificatiōne plēnā:

281. Rēmīs vēlīsque / ventīs rēmīs / vēlīs rēmīsque / rēmigiō vēlōque festīnāre et fugere:

Manibus pedibusque, omnī nīsū atque contentiōne...

282. Suus rex rēgīnae placet:

Ūnumquemque studium suum tenet.

283. Quicquid dēlīrant regēs plectuntur Achīvī:

284. Ē rīvō flūmina magna facere:

285. Inter veprēs rōsae nāscuntur:

86

286. Dīruit, aedificat, mūtat quādrāta rotundīs:

287. Inter sacrum saxumque stāre:

288. Nōn semper Sāturnālia erunt:

289. Satis diū hoc iam saxum vorsō:

87

290. Mūtuum scabere:

Ēn aliud prōverbium quod apud Forcellinium neque apud Meissnerum reperītur sub vōce quae est

“mūlus”:

88

291. Scopās dissolvere:

292. Ille homō habet equum Sēiānum:

Gellius - Noctēs Atticae

Liber III

IX – Dē equō Sēiānō:

... prōverbium dē hominibus calamitōsīs ortum est: "Ille homō habet equum Sēiānum".

89

293. Duābus sellīs sedēre:

294. Quī sibī sēmitam nōn sapiunt, alterī mōnstrant viam:

Quod quidem prōverbium dē iīs dīcitur quī stultē aliōs docēre contendant, cum tamen ipsī reī

prōrsus ignārī sint, vel etiam magis ignōrantēs, quam quōs docēre videantur.

295. Sērō sapiunt (sc. Trōiānī):

296. Quī sōlem, ut aiunt, nec occidentem umquam vīdērunt, nec orientem:

Dē iīs dictum prōverbium quī praeposterē agant et omnia cōnfundant.

90

297. Nōndum omnium diērum sōl occidit:

298. In sōle lucernam adhibēre:

299. Sōl omnibus lūcet: (Pētrōnius, 100)

Hoc prōverbium apud Forcellinium non repperī, quod tamen per sē explicātur.

91

300. Quodcumque in solum venit / loquor, quod in solum, ut dīcitur:

301. Tamquam truncus atque stīpes:

92

302. Surdō narrāre fābulam / praecepta vāna surdīs auribus canere / narrāre asellō fābellam

surdō:

303. Quod sūrsum est, deorsum faciunt:

304. Quod sūrsum est, deorsum faciunt:

305. Rem tetigistī acū:

306. Temporī serviendum est:

93

307. Nōn iam terunciī faciunt:

308. Quō semel est imbūta recens, servābit odōrem testa diū:

(Horat, Epist. 1, 2, 69)

Amphora enim diū servābit odōrem, quō semel imbūta fuerit.

Hōc enim prōverbiō sīgnificātur, ut mea fert opīniō, rērum vestīgia diū perdūrāre dummodo aptus sit

locus ubī vestīgia facta sint.

309. Hīc apud nōs cōnfrēgistī tesseram:

310. Apertīs, ut aiunt, tībiīs:

94

311. Tragoediās agere in nūgīs:

312. Ab hāc (rēgulā) mihī nōn licet trānsversum, ut aiunt, digitum discēdere / trānsversum

unguem nōn oportet discēdere:

95

313. Inde rem ad triāriōs rediisse, cum labōrētur, prōverbiō incrēbuit:

314. Nōn homō triōbolī:

315. Intus, intus, inquam, est equus Trōiānus; ā quō numquam mē cōnsule, dormientēs

opprimēminī:

96

316. Umbram suam metuit:

317. Certum est mihī, quasi umbra, quōquō ībis tū, tē persequī:

318. Ūsque ex unguiculīs:

97

319. Praestā tē eum quī mihī ā tenerīs unguiculīs es cognitus:

320. Fontēius ad unguem factus homō:

321. Ab īmīs unguibus ad verticem summum:

98

322. Nec trānsversum unguem, quod aiunt, ā stilō (sc. recēde). Is enim est dīcendī opifex:

323. Tōtō corpore atque omnibus ungulīs, ut dīcitur:

324. Ūnum cum nōris, omnēs nōris: (Ter. Phormiō, 265)

325. Quī nōn fuit ōrātor ūnus ex multīs:

Hoc prōverbium apud Forcellinium nōn repperī

Quī fuit nōn mediōcris ōrātor, sed potius ēgregius.

326. Edēbat tribus ursīs quod satis esset:

Neque hoc prōverbium apud Forcellinium repperī, quod tamen, nī fallor, sīgnificat:

Maximam nimiamque cibī cōpiam ēsse valēbat.

99

327. Sincērum est, nisi vas, quodcumque īnfundis, acēscit:

hoc est: nisi vas pūrum fuerit, omne quod īnfūderis, ācre fīet...

Quō quidem prōverbiō Horātius hoc sīgnificāre vidētur:

quamquam vīnum optimae notae est, in vase sordidō acēscit.

328. Contrāxī vēla:

Hoc prōverbium apud Forcellinium nōn repperī, quod tamen, nisi animus mē fallit, hoc sīgnificat:

Manūs dō; hastās abiēcī...

329. Iubeās ūnā operā mē piscārī in aere, vēnārī autem rētiāculō in mediō marī:

330. Verba in ventōs dare / ventīs loquī / prōfundere verba ventīs:

100

331. Ventīs trādere rem:

332. Ventō vīvere:

333. Cum ventō lītigāre:

334. Venter praecepta nōn audit:

Hoc prōverbium apud Forcellinium nōn repperī, quod tamen, nisi animus mē fallit, sīgnificat hoc:

Praecepta tantummodo ad voluntātem ratiōnālem spectant, neque ad animī mōtūs, neque

ad corporis appetītūs.

335. Tria verba nōn potest iungere:

101

336. Vervēcum in patriā:

337. Vēre prius flōrēs, aestū numerābis aristās:

338. Nescīs quid vesper sērus vehat / quid vesper ferat, incertum est:

339. Dē vesperī alicūius cēnāre:

vid. infrā

102

340. Dē vesperī suō vīvere:

341. Tōtā erras viā:

342. Hic vigilāns somniat:

343. Vigilāns dormit:

vidē suprā

103

344. An tū mē in viōlā putābas aut in rōsā dīcere?:

345. Tū vīperam sub ālā nūtrīcās:

346. Inde illa maximī medicōrum exclamatiō: vītam esse brevem, longam artem:

Hōc enim prōverbiō quod apud Forcellinium nōn repperī, sīgnificātur vītae tempus esse breve, cum

tamen diū perque amplissimum temporis spatium nōbīs incumbendum sit in multās discīplīnās

percallendās quō sollertius atque sapientius in vītā agāmus.

347. Vituperāre caelum:

348. Vitiīs nēmō sine nāscitur:

Neque hoc prōverbium apud Forcellinium repperi, quod tamen haec sibī velle mihī vidētur: nemō

enim perfectīs absolūtīsque vīribus integerrimīsque corporis animīque facultātibus nātūrā praeditus est,

neque ūllum invēneris nūllō mōrum vitiō affectum.

104

349. Vīvere mīlitāre est:

350. Profectō enim vīta vigilia est:

vid. suprā

351. Sēcum esse, sēcumque, ut dīcitur, vīvere:

352. Neque id ad vīvum resecō:

105

353. Meus est: hāmum vorat:

354. Astūtam vapidō servās in pectore vulpem:

355. Vulpēs iungere:

356. Vulpēs pilum mutat, nōn mōres:

357. Tam facile vincēs quam pirum comest vulpes:

106

358. Saepe condīta lupōrum fīunt rapīnae vulpium:

N.B. Hoc prōverbium nōn in Phraseologiā Latīnā Meissneriānā legitur, sed in lexicō Forcelliniānō,

īnfrā prōverbium quod modo suprā descrīptum est.

359. Cuperem vultum vidērem tuum, cum haec legēs: Cic. Att. 4, 17, 4

Apud Forcellinium sub vōce q.e. vultus haec, inter alia, leguntur, quibus facilius illam Cicerōnis

sententiam intellegere poterimus:

top related