carmina christiana.doc

Download carmina christiana.doc

Post on 01-Nov-2014

120 views

Category:

Documents

0 download

Embed Size (px)

TRANSCRIPT

LA0431. Corso monografico di Letteratura cristiana antica latina II (2 crediti nel II semestre): Prof. Biagio Amata Argomenti: 1.Christiana carmina Hilarii, Victorini, Ambrosii et Paulini Nolani Testi: Commentarii professoris; S. Pricoco-M.Simonetti, La preghiera dei cristiani (Rocca di S.Casciano (FO), Arnoldo Mondadori Editore 2000); L. Pernot - G. Freyburger, Bibliographie analytique de la prire grecque et romaine (Brepols 2000);

CHRISTIANA CARMINA Graecos, Romanos et fere omnes gentes deos coluisse hymnis Litterae docent. Christiani quoque eos usurpavere Hebraeorum innixi exemplo, Psalmis Deum laudantium, et exhortationem secuti Pauli: "Commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus" (Col 3,16). Item Plinius ad Traianum: "Carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem".1 Videtur ergo praeter psalmos et biblica cantica mature hymnos composuisse christianos: "ut quisque de Scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medio Deo canere" (TERT., spect. 39). A Lactantio "divinorum scriptor hymnorum" (Inst. 3,5,14) avid vocatur. Hieronymus Psalmos et hymnos divinam maiestatem sollemniore modo canere proclamat, qui "ad ethicum locum pertinent" (Comm.Ephes. 3,5,19) sc. ad fidelium aedificationem.2 Item "Hymni - inquit Augustinus - sunt laudes Dei cum cantico". Hilarius Pictaviensis (+367) rimus carminum auctor, fortasse Graecos (arianos?) ecutus est, non sine metricis licentiis: "An ego non canerem tanti praeconia Patris, munus opusque Dei, dum mihi lingua foret? rauca quidem stridens et nullis digna coturnis, ingenium iacens: sed libet alta loqui". Ambrosius quoque in basilica Portiana ab Arianis obsessa docuit hymnos, Ephraem potissimum exemplar habens. Quindecim hymni Ambrosio adscribuntur dimetris iambicis, et "Ambrosiani" deinde appellantur hymni pari metro compositi, quin et Te Deum abusive adhuc dicitur Hymnus Ambrosianus. Quorum germani videntur: Aeterne rerum Conditor, Deus creator omnium, Veni, redemptor gentium, Iam surgit hora tertia. Simplices sunt et stilo nitido exarati: suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter" (Aug., Conf. 10,6) Hymni Hilari habentur poetica et theologica audacia: senarii iambici, gliconei, asclepiadei minores, tetrametri trochaici catalectici. Item M.Victorini hymni trinitarii potius oratio soluta numerosa videntur. Psalmus abecedarius Psalmus contra partem Donati Augustini versibus 16 syllabarum similiter finientibus et interruptis versu intercalari [it. ritornello] contra donatistas, plurimum valuit apud populum: Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. foeda est res causam audire et personas accipere /. omnes iniusti non possunt regnum dei possidere /. uestem alienam conscindas nemo potest tolerare: / quanto magis pacem christi qui conscindit dignus morte? et quis est ista qui fecit quaeramus hoc sine errore /. Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate. Abundantia peccatorum solet fratres conturbare /. propter hoc dominus noster uoluit nos praemonere / 1 Ep. X 96.7. 2 W.EVENEPOEL, The place of

poetry in Latin christianity: Actes du Symposium sur la posie palochrtienne, Leiden 1992; J.FONTAINE, Naissance de la poesie dans l'Occident chretien. Esquisse d'une histoire de la poesie latine chretienne du IIIe au VIe s., Paris 1981, et Etudes sur la poesie latine tardive d'Ausone a Prudence, Paris 1980; H.SPITZMULLER, Poesie latine chretienne du Moyen Age, IIIe-XVe s., Paris 1971; Ch.WITKE, The Old and the New in Latin Poetry from Constantine to Gregory the Greath: Numen Litterarum, Leiden 1971; Q.CATAUDELLA, Antologia cristiana dei primi secoli, Firenze 1969-70; J.E. RABY, History of Christian Latin Poetry, Oxford 19532; W.BULST, Hymni latini antiquissimi LXXV, Psalmi III, Heidelberg 1956; M.SIMONETTI, Studi sull'innologia popolare cristiana dei primi secoli: Atti Accademia Lincei, Mem.s.8, IV, Roma 1952, pp. 381-485.

comparans regnum caelorum reticulo misso in mare /. congregauit multos pisces omne genus hinc et inde, / quos cum traxissent ad litus, tunc coeperunt separare: / bonos in uasa miserunt, reliquos malos in mare /... Liturgia synagogalis Psalmis potissimum, hymnis et canticis spiritualibus utebatur (Eph 5,19): "Post aquam manualem et lumina, ut quisque de scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere; hinc probatur quomodo biberit". 3 Libere et libertas canitur: "Laeti bibamus sobriam ebrietatem spiritus", quam Christus attulit in terram. Novi Testamenti cantica rhythmo certo syllabarum et accentibus innituntur vel potius parallelismo sive synonymico sive antithetico sive synthetico, vel allitteratione, abecedario ordine.4 Poetae sunt Commodianus s.III, matrona Romana Proba Falconia quae centonem vergilianum composuit a.360 de mundi creatione et redemptione, 5 Lactantius, auctor carminis De Ave Phoenice, Iuvencus, qui paraphrasim Evangeliorum composuit, Damasus martyrum epitaphiorum auctor. Leges metricae ingeniumque novitati religionis aptantur. Carmina autobiographica sunt conscientiae discussio. Prudenti super omnes veluti aquila sublimis volitantis carmina pulcherrima non in Liturgia adhibita sunt. Seduli autem et Elpidi s.V hymni liturgici, rhythmo quantitate innixo, et accentibus, Auspici quoque adhuc cantitantur. Hymni prohibiti Synodo Bragensi (a.563) Toletano (a.633) Hispaniae et Galliae iubentur. Regula Benedicti canonicis horis imperat. Romana Liturgia tantum s.XI-XII recepit in sollemnibus officiis. Hymnarii a s.V sunt innumeri, teste Gennadio, Latinitate inaequales et artificiositate.6 Eorum anima inest praesertim melodiae Gregorianae quae coniungit perfecte stropharum formas. Carminum christianorum vestigia inveniuntur apud Tertullianum7. Tempore Theodosii (378-395) et Honorii (395-423) christiana carmina florent auctoribus Damaso, Ambrosio, Prudentio, Paulino Nolano, et adhibentur in ritibus liturgicis. COMMODIANUS (s.III-IV) Nomen legitur ex acrosticho in fine operis quod Institutiones inscribitur. Videtur Commodianus Gazaeus, mendicus Christi, probabiliter ex Syria (J.Martin) nel Illyrico Romam vel in Africam vel in Galliam (Narbonensem) venisse, ubi poema didacticum edidit, Lucretium secutus. D.v. J.Fontaine consentit d.v. H. Dodwell, et paganum fuisse tenet, factum postea Iudaeum et denique christianum in Africa.8 Sunt qui medio s.III vixisse asseverent et primum poetam christianum habeant, alii V saeculo vixisse et opera edidisse ad refellendum deorum cultum, quia eius opus inscribitur: Carmen apologeticum adversus Iudaeos et Graecos. De quo Gennadius: "Volens - inquit - aliquid studiorum suorum muneris offerre Christo, suae salutis auctori, scripsit mediocri sermone quasi versu adversus paganos. Et quia parum nostrarum adtigerat litterarum, magis illorum destruere potuit quam nostra firmare. Unde et de divinis repromissionibus adversus illos agens vili satis et crasso ut ita dixerim sensu disseruit, illis stuporem, nobis desperationem incutiens, Tertullianum et Lactantium et Papiam auctores secutus" (GENN., vir.inl. 15) Decretum Gelasianum apochrypha opuscula Commodiani improbat. Exaltatio martyrii et millenarismus crisim resonant s.III sub Valeriano et Gallieno, et eius sensus videtur sincerus: Prima praefatio nostra uiam erranti demonstrat respectumque bonum, cum uenerit saeculi meta, aeternum fieri, quod discredunt inscia corda. 3 TERT. ap. 39,18. 4 Cf. Lc 1,46-55.68ss; 2,29-32; Ph 2,5-11; 1Th 3,16; Eph 5,14; Ap 4-5, 11-12,15,19. 5 D.Shanzer, The date and identity of the centonist Proba: Rech.Aug. 27(1994) -96. 6 Dreves-Blume, Analecta hymnica medii Aevi, Leipzig 1881-1922, 150 voll.; V.CHEVALIER, Bibliotqueliturgique 1. Posie liturgique du moyen ge, Paris 1893; J.E.RABY, A history of christian-Latin poetry... to the close of the middle age, Oxford 1927. 7 Ap. 39,10; spect. 29; marc. 5,8; exh.cast. 10; res. 63. Sed utrum carmina nativa sint nescitur (nat. 2,7) : "Criminatores deorum poetas Plato censuit, ipsum Homerum sane coronatum civitate pellendum"; cf. Minucius (Oct. 23,1-2) : "Has - inquit - fabulas et errores studiis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuerunt. Et Plato [res. 3,398a] ideo praeclare Homerum illum inclytum laudatum et coronatum de civitate, quam in sermone instituebat, eiecit".

8 A.SALVATORE, Instructiones, Napoli 1965-68. 2

Ego similiter erraui tempore multo fana prosequendo parentibus insciis ipsis; abstulit me tandem inde legendo de lege, testifico dominum: doleo pro ciuica turba, inscia quod pergit periens deos quaerere uanos; ob ea perdoctus ignaros instruo uerum. Institutiones (Instructiones) .2 editi a.1649, tradunt carmina octoginta: in primo libro 41, in altero 39, nulla rei cura habita. Alia breviora (6 hexametri) longiora alia (48 hexametri) pleraque acrosticha (acrostichides per primas litteras versuum titulum faciunt) quibus praecepta de moribus dantur ad gentes (36) ad Iudaeos (9) ad erudiendos catechumenos (35) ad fideles in christianis moribus firmandos, et ad poenitentiam hortandos. Carmen apologeticum sive de duobus populis (1060 hexametri) inventum in monasterio Nonantulano, prope Mutinam, et editum a card. I.B.Pitra a.1852, paganorum irridet mythologiae et Iudaeorum cordis duritiae: adversus Iudaeos et Graecos. Eadem utitur vehementia ac Tertullianus et contrra gentiles et in Iudaeos ('stulti') neque christianis parcit, saeculo indulgentibus. Prosodia et metrica evolutionem phoneticam testantur. Prosodiae leges fere neglectae sunt et quantitas numero et accentibus cedit. Plura sunt verba similiter cadentia. Constans est tantum accentus quinque syllabarum in fine versus: trisyllabum verbum est dactylus, et bisyllabum spondaeus vel trochaeus. Parallelismum ita adhibet ut bini hexametri Librorum Sacrorum versus imitentur. Vis tragica turget cum novissima mundi describit, taeterrimis imaginibus (C.A. 1011-1018): "Rugit pestifera clades, tremit excita tellus, nec, quo se avertat providet gens omnis humana. Stell