carmina horatii omnia

Download Carmina Horatii omnia

Post on 25-Jun-2015

288 views

Category:

Documents

1 download

Embed Size (px)

TRANSCRIPT

  • 1. Q. HORATI FLACCI CARMINVM LIBER PRIMVSIMaecenas atauis edite regibus,o et praesidium et dulce decus meum,sunt quos curriculo puluerem Olympicumcollegisse iuuat metaque feruidiseuitata rotis palmaque nobilis 5terrarum dominos euehit ad deos;hunc, si mobilium turba Quiritiumcertat tergeminis tollere honoribus;illum, si proprio condidit horreoquicquid de Libycis uerritur areis. 10Gaudentem patrios findere sarculoagros Attalicis condicionibusnumquam demoueas, ut trabe CypriaMyrtoum pauidus nauta secet mare.Luctantem Icariis fluctibus Africum15mercator metuens otium et oppidilaudat rura sui; mox reficit ratesquassas, indocilis pauperiem pati.Est qui nec ueteris pocula Massicinec partem solido demere de die 20spernit, nunc uiridi membra sub arbutostratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.Multos castra iuuant et lituo tubaepermixtus sonitus bellaque matribusdetestata. Manet sub Ioue frigido25uenator tenerae coniugis inmemor,seu uisa est catulis cerua fidelibus,seu rupit teretis Marsus aper plagas.Me doctarum hederae praemia frontiumdis miscent superis, me gelidum nemus 30Nympharumque leues cum Satyris chorisecernunt populo, si neque tibiasEuterpe cohibet nec PolyhymniaLesboum refugit tendere barbiton.Quod si me lyricis uatibus inseres, 35sublimi feriam sidera uertice.IIIam satis terris niuis atque diraegrandinis misit Pater et rubentedextera sacras iaculatus arces terruit Vrbem,terruit gentis, graue ne rediret5saeculum Pyrrhae noua monstra questae,

2. omne cum Proteus pecus egit altosuisere montis,piscium et summa genus haesit ulmo,nota quae sedes fuerat columbis, 10et superiecto pauidae nataruntaequore dammae.Vidimus flauom Tiberim retortislitore Etrusco uiolenter undisire deiectum monumenta regis15templaque Vestae,Iliae dum se nimium querentiiactat ultorem, uagus et sinistralabitur ripa Ioue non probanteuxorius amnis. 20Audiet ciuis acuisse ferrum,quo graues Persae melius perirent,audiet pugnas uitio parentum rara iuuentus.Quem uocet diuum populus ruentis25imperi rebus? Prece qua fatigentuirgines sanctae minus audientem carmina Vestam?Cui dabit partis scelus expiandiIuppiter? Tandem uenias precamur, 30nube candentis umeros amictus, augur Apollo,siue tu mauis, Erycina ridens,quam Iocus circumuolat et Cupido,siue neglectum genus et nepotes35 respicis, auctor,heu nimis longo satiate ludo,quem iuuat clamor galeaeque leues,acer et Mauri peditis cruentumuoltus in hostem, 40siue mutata iuuenem figuraales in terris imitaris, almaefilius Maiae, patiens uocariCaesaris ultor.Serus in caelum redeas diuque 45laetus intersis populo Quirini, 3. neue te nostris vitiis iniquum ocior auratollat; hic magnos potius triumphos,hic ames dici pater atque princeps,50neu sinas Medos equitare inultoste duce, Caesar.IIISic te diua potens Cypri,sic fratres Helenae, lucida sidera,uentorumque regat paterobstrictis aliis praeter Iapyga, nauis, quae tibi creditum5debes Vergilium; finibus Atticisreddas incolumem precoret serues animae dimidium meae.Illi robur et aes triplexcirca pectus erat, qui fragilem truci 10commisit pelago ratemprimus, nec timuit praecipitem Africumdecertantem Aquilonibusnec tristis Hyadas nec rabiem Noti, quo non arbiter Hadriae 15maior, tollere seu ponere uolt freta.Quem mortis timuit gradumqui siccis oculis monstra natantia,qui uidit mare turbidum etinfamis scopulos Acroceraunia? 20Nequicquam deus absciditprudens Oceano dissociabiliterras, si tamen impiaenon tangenda rates transiliunt uada. Audax omnia perpeti25gens humana ruit per uetitum nefas;audax Iapeti genusignem fraude mala gentibus intulit;post ignem aetheria domosubductum macies et noua febrium30terris incubuit cohorssemotique prius tarda necessitasleti corripuit gradum.Expertus uacuum Daedalus aera pennis non homini datis; 35perrupit Acheronta Herculeus labor.Nil mortalibus ardui est;caelum ipsum petimus stultitia nequeper nostrum patimur scelusiracunda Iouem ponere fulmina. 40 4. IVSoluitur acris hiems grata uice ueris et Fauonitrahuntque siccas machinae carinas,ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igninec prata canis albicant pruinis.Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna5iunctaeque Nymphis Gratiae decentesalterno terram quatiunt pede, dum grauis CyclopumVolcanus ardens uisit officinas.Nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto aut flore, terrae quem ferunt solutae; 10nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,seu poscat agna siue malit haedo.Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernasregumque turris. O beate Sesti,uitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam.15Iam te premet nox fabulaeque Maneset domus exilis Plutonia, quo simul mearis,nec regna uini sortiere talisnec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus nunc omnis et mox uirgines tepebunt.20VQuis multa gracilis te puer in rosaperfusus liquidis urget odoribus grato, Pyrrha, sub antro? cui flauam religas comam,simplex munditiis? Heu quotiens fidem 5mutatosque deos flebit et aspera nigris aequora uentis emirabitur insolens,qui nunc te fruitur credulus aurea,qui semper uacuam, semper amabilem 10 sperat, nescius aurae fallacis. Miseri, quibusintemptata nites. Me tabula saceruotiua paries indicat uuidasuspendisse potenti uestimenta maris deo.15VIScriberis Vario fortis et hostiumuictor, Maeonii carminis alite,quam rem cumque ferox nauibus aut equis miles te duce gesserit. 5. Nos, Agrippa, neque haec dicere nec grauem5Pelidae stomachum cedere nescii,nec cursus duplicis per mare Vlixei nec saeuam Pelopis domumconamur, tenues grandia, dum pudorinbellisque lyrae Musa potens uetat10laudes egregii Caesaris et tuas culpa deterere ingeni.Quis Martem tunica tectum adamantinadigne scripserit aut puluere Troiconigrum Merionen aut ope Palladis 15 Tydiden superis parem?Nos conuiuia, nos proelia uirginumsectis in iuuenes unguibus acriumcantamus, uacui siue quid urimurnon praeter solitum leues.20VIILaudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenenaut Ephesum bimarisue Corinthimoenia uel Baccho Thebas uel Apolline Delphosinsignis aut Thessala Tempe;sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem5carmine perpetuo celebrare etundique decerptam fronti praeponere oliuam;plurimus in Iunonis honoremaptum dicet equis Argos ditesque Mycenas: me nec tam patiens Lacedaemon10nec tam Larisae percussit campus opimaequam domus Albuneae resonantiset praeceps Anio ac Tiburni lucus et udamobilibus pomaria riuis.Albus ut obscuro deterget nubila caelo 15saepe Notus neque parturit imbrisperpetuo, sic tu sapiens finire mementotristitiam uitaeque laboresmolli, Plance, mero, seu te fulgentia signis castra tenent seu densa tenebit 20Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremquecum fugeret, tamen uda Lyaeotempora populea fertur uinxisse corona,sic tristis affatus amicos:Quo nos cumque feret melior fortuna parente, 25ibimus, o socii comitesque.Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:certus enim promisit Apolloambiguam tellure noua Salamina futuram. 6. O fortes peioraque passimecum saepe uiri, nunc uino pellite curas; 30cras ingens iterabimus aequor.VIIILydia, dic, per omniste deos oro, Sybarin cur properes amandoperdere, cur apricumoderit Campum, patiens pulueris atque solis, cur neque militaris5inter aequalis equitet, Gallica nec lupatistemperet ora frenis.Cur timet flauum Tiberim tangere? Cur oliuumsanguine uiperinocautius uitat neque iam liuida gestat armis10bracchia, saepe discosaepe trans finem iaculo nobilis expedito?quid latet, ut marinaefilium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troia funera, ne uirilis15cultus in caedem et Lycias proriperet cateruas?IXVides ut alta stet niue candidumSoracte nec iam sustineant onus siluae laborantes geluque flumina constiterint acuto?Dissolue frigus ligna super foco 5large reponens atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.Permitte diuis cetera, qui simulstrauere uentos aequore feruido10deproeliantis, nec cupressinec ueteres agitantur orni.Quid sit futurum cras, fuge quaerere, etquem fors dierum cumque dabit, lucroadpone nec dulcis amores sperne, puer, neque tu choreas,15donec uirenti canities abestmorosa. Nunc et Campus et areae lenesque sub noctem susurricomposita repetantur hora, 7. nunc et latentis proditor intumo20gratus puellae risus ab angulo pignusque dereptum lacertis aut digito male pertinaci.XMercuri, facunde nepos Atlantis,qui feros cultus hominum recentumuoce formasti catus et decorae more palaestrae,te canam, magni Iouis et deorum5nuntium curuaeque lyrae parentem,callidum quicquid placuit iocosocondere furto.Te, boues olim nisi reddidissesper dolum amotas, puerum minaci10uoce dum terret, uiduus pharetra risit Apollo.Quin et Atridas duce te superbosIlio diues Priamus relictoThessalosque ignis et iniqua Troiae 15castra fefellit.Tu pias laetis animas reponissedibus uirgaque leuem coercesaurea turbam, superis deorumgratus et imis.20XITu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibifinem di dederint, Leuconoe, nec Babyloniostemptaris numeros. Vt melius quicquid erit pati!Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare5Tyrrhenum, sapias, uina liques et spatio breuispem longam reseces. Dum loquimur, fugerit inuidaaetas: carpe diem, quam minimum credula postero.XIIQuem uirum aut heroa lyra uel acritibia sumis celebrare, Clio?Quem deum? Cuius recinet iocosanomen imago 8. aut in umbrosis Heliconis oris 5aut super Pindo gelidoue in Haemo?Vnde uocalem temere insecutae Orphea siluaearte materna rapidos morantemfluminum lapsus celerisque uentos,10blandum et auritas fidibus canoris ducere quercus.Quid prius dicam solitis parentislaudibus, qui res hominum ac deorum,qui mare ac terras uariisque mundum15 temperat horis?Vnde nil maius generatur ipsonec uiget quicquam simile aut secundum;proximos illi tamen occupabit Pallas honores. 20Proeliis audax, neque te silebo,Liber, et saeuis inimica uirgobeluis, nec te, metuende certa Phoebe sagitta.Dicam et Alciden puerosque Ledae, 25hunc equis, illum superare pugnisnobilem; quorum simul alba nautis stella refulsit,defluit saxis agitatu