catulli carmina

Download Catulli Carmina

Post on 09-Nov-2015

272 views

Category:

Documents

29 download

Embed Size (px)

DESCRIPTION

SCRIPTORUM CLASSICORUMBIBLIOTHECA OXONIENSISCatulli Carmina

TRANSCRIPT

  • The Project Gutenberg EBook of Catulli Carmina, by C. Valerius Catullus and Robinson Ellis

    This eBook is for the use of anyone anywhere at no cost and withalmost no restrictions whatsoever. You may copy it, give it away orre-use it under the terms of the Project Gutenberg License includedwith this eBook or online at www.gutenberg.org

    Title: Catulli Carmina

    Author: C. Valerius Catullus Robinson Ellis

    Release Date: November 2, 2007 [EBook #23294]

    Language: Latin

    Character set encoding: UTF-8

    *** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK CATULLI CARMINA ***

    Produced by Louise Hope, David Starner and the OnlineDistributed Proofreading Team at http://www.pgdp.net

    SCRIPTORUM CLASSICORUM

    BIBLIOTHECA OXONIENSIS

    [Imago (typographi signum): Dominus Illuminatio Mea]

    OXONII E Typographeo Clarendoniano Londini et Noui Eboraci apud Humphredum Milford

    CATVLLI CARMINA

    Recognouit Breuique Adnotatione Critica Instruxit

    ROBINSON ELLIS

    Litterarum Latinarum Professor Publicus apud Oxonienses

    Oxonii

  • E Typographeo Clarendoniano

    _OXONII_

    _Excudebat Joannes Johnson_ _Architypographus academicus_

    First Published 1904 Reprinted 1910, 1919, 1923, 1928, 1937 Printed In Great Britain

    PRAEFATIO

    Catulli carminum, praeter unum LXII quod Epithalamion inscribiturincipitque _Vesper adest, iuuenes consurgite, Vesper Olympo_, seruatumest autem in Anthologia carminum Latinorum Thuanea (Bibl. Paris. 8071,saec. ix), perierat inter litteratos notitia donec ineunte demum saec.xiv inuentus est a _Compatriota_[1] quodam h.e. Veronensi, incertum quoanno, qua regione terrarum, codex qui fons uidetur esse eorum qui nuncextant omnium. Ex hoc codice non multo post creditur uersus aliquotintulisse in _Compendium_ suum _moralium notabilium_ Hieremias Iudex deMontagnone ciuis Patauinus; ex hoc is qui inter _Flores MoraliumAuctoritatum_ (quem libellum Detlefsen inuenit, scriptus est autem a.1329 Veronae) haec habet Catulli _De errore_. _Catullus ad Varum. Quemnon in aliqua re_ (_uidere_ om.) _Suffenum possis suus cuique attributusest error. Sed non uidemus mantice quod in tergo est._ Etiam Mussato,poetae Patauino, innotuisse credo eum codicem, qui in Elegia qua gratiasegit Academiae Patauinorum quod se laurea coronasset scripserit _Carminesub nostro, cupidi lasciua Catulli Lesbia, dulce tibi nulla susurratauis_, ut taceam alia quae in Mussati carminibus ex Catullo trahipoterant. Obiit autem Mussatus a. 1329 mense Maio[2]. Deinde duobuslocis Catulli corpus carminum respexit, duobus ipsos uersus (i. 1, 2;i. 5-7) citauit in libro _de Originibus Rerum_, Gulielmus Pastrengicus(1295-1360) amicus Petrarcae. Iam ipse Petrarca non solum Catullum incarminibus et nominauit et paene ad uerbum imitatus est, uelut lxxvi.23-26 sic expressit Sonnetti 1.50 ed. Mestica _Non prego gi, n puoteaver pi loco, Che mesuratamente il mio cor arda, Ma che sua parte abbiacostei del foco_ (Schwabe, _Testimon._ p. xv, ed. 1886), sed duodecimfere locos attulit ex eius carminibus siue in opusculis post impressos,siue in Vergili codice quodam enotatos quem itinerum comitem secumhabebat (De Nolhac _Ptrarque et lHumanisme_, p. 139), nec dubium estCatulli eum codice usum esse qui et priuus esset et semper ad manumlecturo. Huius aequalis Boccatius (1375) de amatoriis poetis loquenssui temporis Catulli et Properti eos uolumina euoluere autumat (Schwabe,_Testimon._ p. xv). Ac notum iam Catulli librum fuisse ex tribus constatepistulis Coluci Salutati (1406) scriptis anno 1374, quorum in unaBeneuenutum de Imola, in duabus Casparam de Broaspinis implorat utCatulli exemplar ad se transmittendum curet.

    [Adnotatio 1: Extat epigramma siue _uersus domini Beneuenuti de Campexanis de Vicencia de resurrectione Catulli poetae Veronensis_

    Ad patriam uenio longis de finibus exul, causa mei reditus compatriota fuit. scilicet a calamis tribuit cui Francia nomen, quique notat turbae praetereuntis iter. quo licet ingenio uestrum celebrate Catullum, cuius sub modio clausa papyrus erat.

  • Mortuus uidetur Beneuenutus de Campesanis anno 1323 (Schulze, Prolegg. Catulli Baehrensiani, p. viii).]

    [Adnotatio 2: A. Gloria, _Documenti inediti intorno a Francesco Petrana e Albertino Mussato_ p. 18, Carducci p. 279 libri _Ecerinide_ a Ludouico Padrin editi Bononiae a. 1900. Ecerinis titulus est tragoediae latinae a Mussato conscriptae, propter quam meruit lauro et hedera quodannis coronari.]

    Haec ex editione maiore attuli ut demonstrarem ab ineunte fere saec. xivpoetae nostri carmina saltem in Italia lecta fuisse. Sed miro casu necsatis explorato factum est ut quaecumque horum exemplaria colligimus uelfuisse in manibus Mussati, Pastrengici, Petrarcae uel praesto fuisseceteris quos intra annos 1323-1375 Catullum legisse ueri simile est,omnia deperdita et ex hominum memoria ac cognitione sublata sint.

    Anno 1375 exaratus est codex Sangermanensis (_G_), nunc Parisinus 14137,quo non habemus ueteriorem. De eo scriba haec dicit Tu lector quicunquead cuius manus hic libellus obuenerit, scriptori da ueniam si tibicoruptus uidebitur. Quoniam a corruptissimo exemplari transcripsit, nonenim quodpiam aliud extabat, unde posset libelli huius habere copiamexemplandi. Credidit igitur id quod non debebat credere, unum tuncextare exemplar Catullianorum carminum, id unum se transcribere. At iamante annum 1329 Catullus innotuerat Mussato, breui post laudatus fuerata Pastrengico; Petrarcae integrum exemplar praesto fuit, ex quo hauriretquae uel imitatus sit in carminibus suis uel in codicem suum Vergilitamquam hunc explicaturus rettulerit; nec potest dubitari quae anteannum 1374 adeo peruulgarentur ut inde Boccati aequales traherent suisusibus idonea, Petrarca modo uersus citaret in Latinis opusculis, modoMaronianos uersus illustraret similia ex Catullo in Vergili codicemenotans, modo amoris sui sensus Italico sermone exprimeret Catulliimitatus carmina ad Lesbiam, non uno tantum codice tum extare, sedfusius legi, postquam codex ille quem initio fere saec. xiv compatriotaVeronensis inuenerat Catullum popularibus suis quasi ex mortuisrediuiuum restituisset. Quis enim credat, Petrarcae praesertim aetate,adeo incuriosos Veronenses fuisse ut poetam suum quasi rursus sepultumsinerent latere? Quid? non uniuersis Italis futurus erat? ItaqueGermanensi non ideo praecipua danda fides est quod ex uno tum superstiteexemplari descriptus fuerit (uix enim sciri id quidem potuit), sed quodaetate propius accessit ad codicem quem Veronensis circa initium saeculixiv inuenerat quam ceteri quos nunc habemus codices.

    Germanensem proxime aetate attingens Oxoniensis est Canonicianus Lat.30, qui quamuis annum quo scriptus est prae se non ferat, aut eiusdemest aeui cum Germanensi, aut certe anno 1400 non recentior.

    Hi duo codices _G_ et _O_ nonnullis locis contra ceteros codices itaconspirant ut maiorem antiquitatem testentur. XI 3 ut _GO_, ubi_plerique_; XXXVIII 2 male si me _GO_, male est si me _plerique_; LXI169 hac tibi _GO_, ac tibi _plerique_; LXVII 12 istius _GO_, isti_plerique_; LXXVI 11 qui tui animo offirmas _GO_, qui tu animo affirmas_plerique_; CII 1 ab antiquo _GO_, ab amico _plerique_.

    Praeterea LXIV 136 crudeles mentes _O et prius G_, crudelis mentis_plerique_; LXIV 145 adipisci _O, prius G_, apisci _plerique_; LXIV 249tamen prospectans _O_, tamen pr aspectans _G_, tamen aspectans_plerique_.

    Sunt alii loci in quibus cum _GO_ tertius codex _R_(_omanus_), Vat.Ottob. 1829, contra ceteros singularem lectionem praestat. LXVII 12istius _GOR_, isti _plerique_; LXXVI 11 qui tui animo offirmas _GOR_,qui tu animo affirmas _plerique_; LXXVI 18 extremo _GOR_, extrema_plerique_; XXII 4 puto esse ego _GOR_, puto ego esse _plerique_;XXIII 2 nec cimex a neque araneus _O_, nec cimex animal neque araneus

  • _GR_; XLII 14 potes quid esse _GOR_, potest quid esse _plerique_; XLVI 3aureis _GO_, aureis _R_; LV 18 tenens _GO_, tenes _R_; LXI 16 iunia_GOR_, uinia _uel_ iu(l)lia _reliqui_; 146 ni _GOR_, ne _plerique_;LXIV 227 obscurata _GO_, obscura _R_; 392 certatum _GOR_, certatim_plerique_; 393 lacti _O, G m.pr._, lacti al. leti _R_, l(a)eti_plerique_.

    Sunt alii loci ubi ex _R_ confirmatur lectio quam aut solus aut cumpaucissimis praestat _O_; X 3 tunc _O et R m.pr._, tum _G_; LV 11quedam _OR_, quendam _plerique_; LXIV 224 infulso _O_, infuso _R_,infuso _plerique_; 282 aurea _OR_, aura _plerique_.

    Sunt alii ubi _R_ singulares lectiones solus habet. IV 4, 5 siue... siue_R_, sine... sine _ceteri_; 20 uocare{t}ura _R m.pr._, uocare cura_plerique_; X 13 non al. nec facerent _R_, non al. nec faceret _G_, necfaceret _O_; XLVII 4 preposuit _R solus_, proposuit _cett._; XLIX 7omniums patronus (_ex_ patronum) _R_, omnium patronus _uel_ patronum_cett._; LXI 159 homine _R_, omine _cett._; LXVI 59 ne solum in mumineceli _R_, in numine _plerique_; 63 ad fa _marg._ templa _R_, adtempla _cett._; LXXIII 4 stetque magisque magis _R_, obestque magisquemagis _GO_, stetque magisque magis _plerique_; LXVIII 115 terretur _R_,terreretur _O_, tr eerretur _G_.

    In uniuersum uere mihi uidetur de _R_ iudicasse qui eum anno 1896 primusin lucem protulit, Americanus, Gulielmus Gardner Hale. Censet enim huiccodici siue propter aetatem (circa 1400) siue propter lectiones quae ineo reperiuntur optimae, primarium locum neque _G_ neque _O_ inferioremattribuendum esse. Itaque in Catulli crisi praecipue semperconsiderandum erit quid hi tres (_GOR_), necdum correcti, praebeant. Sedin hac editione, quamquam, permittente ipso qui codicem _R_ primusinuenit, non dubitaui quae potiora uisa sunt inter ceterorum codicumlectiones p