handout haec scientia est circa trascendentia (1)

6
1 Haec scientia est circa trascendentia: Giovanni Duns Scoto e il soggetto della metafisica. Paola Müller Pontificia Università della Santa Croce – Roma, 21 ottobre 2014 1. «Dico quod scientia est cognitio certa veri demonstrati necessarii mediati ex necessariis priori bus demonstrati, quod natum est habere evidentiam ex necessario prius evidente, applicato ad ipsum per discursum syllogisticum». Reportata Parisiensia, Prol. q.1 a. 1 n. 4 in Opera Omnia, ed. Vivés 1894, vol. 22, pp. 7s. 2. «Dico quod illud est per se primum obiectum alicuius scientiae quod continet virtualiter et potentialiter notitiam omnium veritatum illius scientiae». Rep. Paris., Prol. q.1 a. 2 n. 5, ed. Vivés, vol. 22, p. 9. 3. «Etsi communis sit minus unum in re et magis diversificatum quam minus commune, tamen est aeque unum intelligibile. Quia ita unico et simplici actu intelligendi intelligitur animal sicut homo, et ita proprius habitus utriusque erit aeque unus in se. Sed habitus diversi in isto uno contenti virtualiter non habebunt aequalem unitatem nisi in istomuno aequaliter includantur, nam unitatem habent ex hoc quod includuntur». Quaestiones super libros Metaphysicorum Aristotelis, Libri I-V, VI q.1 n. 60, Opera Philosophica III, p. 24. 4. «Sex videntur esse conditiones primi subiecti. Prima, quod ab ipso scientia specificetur et determinetur, sicut potentia per suum primum obiectum. Secunda, quod ab ipso scientia habeat dignitatem suam. Tertia, quod de ipso dicantur alia considerata in scientia, sicut in proposizione praedicatum dicitur de subiecto. Quarta, quod ipsum sit primum, quod occorri intellectui in ista scientia, et alia quaerantur sub ratione eius. Quinta, quod ipsum possit esse subiectum principio rum scientiae. Sexta, quod eius proprietates et passiones considerantur in scientia». Rep. Paris., Prol. Q. 1 n. 3, ed. Vivés, vol. 22, p. 7. 5. «Hanc scientiam vocamus metaphysicam, quae dicitur a ‘meta’, quod est ‘trans’, et ‘ycos’ ‘scientia’, quasi transcendens scientia, quia est de trascendentibus». Quaest super libros Metap., Prol. n. 18, O. Ph. III, p. 9. 6. «Nulla scientia demonstrat suum subiectum esse demonstratione propter quid et a priori». Quaest super libros Metaph., I q. 1 n. 21,O. Ph. III, p. 23. 7. «’Communissime’, prout se extendit ad quodcumque quod non est ‘nihil’ et hoc potest intelligi dupliciter : verissime enim illud est nihil quod includit contradictionem, et solum illud, quia illud excludit omne esse extra intellectum et in intellectu (…). Alio modo dicitur nihil quod nec est nec esse potest aliquod ens extra animam. Et secundo accipitur in isto membro minus communiter pro ente quod habet vel habere potest aliquam entitatem non ex consideratione intellectus. Ens ergo vel res isto primo modo accipitur omnino communissime, et extendit se ad quodcumque quod non includit

Upload: evan-simpkins

Post on 06-Sep-2015

238 views

Category:

Documents


6 download

DESCRIPTION

he

TRANSCRIPT

  • 1

    Haec scientia est circa trascendentia: Giovanni Duns Scoto e il soggetto della metafisica.

    Paola Mller

    Pontificia Universit della Santa Croce Roma, 21 ottobre 2014

    1. Dico quod scientia est cognitio certa veri demonstrati necessarii mediati ex necessariis priori bus demonstrati, quod natum est habere evidentiam ex necessario prius evidente, applicato ad ipsum per discursum syllogisticum. Reportata Parisiensia, Prol. q.1 a. 1 n. 4 in Opera Omnia, ed. Vivs 1894, vol. 22, pp. 7s.

    2. Dico quod illud est per se primum obiectum alicuius scientiae quod continet virtualiter et potentialiter notitiam omnium veritatum illius scientiae. Rep. Paris., Prol. q.1 a. 2 n. 5, ed. Vivs, vol. 22, p. 9.

    3. Etsi communis sit minus unum in re et magis diversificatum quam minus commune, tamen est aeque unum intelligibile. Quia ita unico et simplici actu intelligendi intelligitur animal sicut homo, et ita proprius habitus utriusque erit aeque unus in se. Sed habitus diversi in isto uno contenti virtualiter non habebunt aequalem unitatem nisi in istomuno aequaliter includantur, nam unitatem habent ex hoc quod includuntur. Quaestiones super libros Metaphysicorum Aristotelis, Libri I-V, VI q.1 n. 60, Opera Philosophica III, p. 24.

    4. Sex videntur esse conditiones primi subiecti. Prima, quod ab ipso scientia specificetur et determinetur, sicut potentia per suum primum obiectum. Secunda, quod ab ipso scientia habeat dignitatem suam. Tertia, quod de ipso dicantur alia considerata in scientia, sicut in proposizione praedicatum dicitur de subiecto. Quarta, quod ipsum sit primum, quod occorri intellectui in ista scientia, et alia quaerantur sub ratione eius. Quinta, quod ipsum possit esse subiectum principio rum scientiae. Sexta, quod eius proprietates et passiones considerantur in scientia. Rep. Paris., Prol. Q. 1 n. 3, ed. Vivs, vol. 22, p. 7.

    5. Hanc scientiam vocamus metaphysicam, quae dicitur a meta, quod est trans, et ycos scientia, quasi transcendens scientia, quia est de trascendentibus. Quaest super libros Metap., Prol. n. 18, O. Ph. III, p. 9.

    6. Nulla scientia demonstrat suum subiectum esse demonstratione propter quid et a priori. Quaest super libros Metaph., I q. 1 n. 21,O. Ph. III, p. 23.

    7. Communissime, prout se extendit ad quodcumque quod non est nihil et hoc potest intelligi dupliciter : verissime enim illud est nihil quod includit contradictionem, et solum illud, quia illud excludit omne esse extra intellectum et in intellectu (). Alio modo dicitur nihil quod nec est nec esse potest aliquod ens extra animam. Et secundo accipitur in isto membro minus communiter pro ente quod habet vel habere potest aliquam entitatem non ex consideratione intellectus. Ens ergo vel res isto primo modo accipitur omnino communissime, et extendit se ad quodcumque quod non includit

  • 2

    contradictionem, sive sit ens rationis, hoc est praecise habens esse in intellectu considerante, sive sit ens reaale, habens aliquam entitatem extra considerationem intellectus. Quaestiones quodlibetales, I-XIII, q.3 n. 2, in Opera Omnia ed. Vivs, 1895, t. 25, p. 114.

    8. Et isto intellectu communissimo, prout res vel ens dicitur quodlibet conceptibile quod non includit contradictionem (sive illa communitas sit analogiae sive univocationis, de qua non curo modo) posset poni ens primum obiectum intellectus, quid nihil potest esse intelligibile quod includit rationem entis isto modo, quia, ut dictum est prius, includens contradictionem non est intelligibile: et isto modo, quaecumque scientia, quae non solum vocatur realis, sed etiam quae vocatur rationis, est de re sive de ente. Quaest. Quodl., q. 3 n. 2, ed. Vivs, t. 25, p. 114.

    9. In secundo autem membro, istius primi membri, dicitur res quod habere potest entitatem extra animam. Et isto modo videtur loqui Avicenna I Metaphysicae, c. 5 quod ea quae sunt communia omnibus generibus, sunt res et ens; nec potest illud intelligi de vocalibus in una lingua, quia in unaquamque lingua est unus conceptus indifferens ad omnia illa, qua sunt extra animam; conceptus enim sunt idem apud omnes () et communiter in qualibet lingua est unum nomen impositum tali conceptui communi. Quaest. Quodl., q. 3 n. 2, ed. Vivs, t. 25, p. 114.

    10. Secundo modo accipit Boethius distinguendo rem contra modum rei, vult ergo distinguere rem contra circumstantiam, et sic, secundum eum, sola tria genera, substantia, qualitas et quantitas rem monstrant, alia vero rei circumstantias. Hoc ergo nomen res, in secundo membro acceptum, dicit aliquod ens absolutum, distinctum contra circumstantiam sive modum, qui dicit habitudinem unius ad alterum. Quaest. Quodl., q. 3 n. 3, ed. Vivs, t. 25, p. 115.

    11. Tertius modus habetur a Philosopho (). Ens, ergo, sive simpliciter sive potissime dictum, et hoc sive sit analogum, sive univocum, accipit ibi Philosophus pro ente cui per se et primo convenit esse, quod est substantia sola. Quaest. Quodl., q. 3 n. 3, ed. Vivs, t. 25, p. 115.

    12. Sic ergo sub primo membro, communissime, continentur ens rationis et ens quodcumque reale. Sub

    secundo, ens reale et absolutum. Et sub tertio, ens reale et absolutum et per se ens. Quaest. Quodl., q. 3 n. 3, ed. Vivs, p. 115

    13. Dico quod ens ratum aut appellatur illud quod habet ex se firmum et verum esse, sive essentiae sive exsistentiae (quia unum non est sine altero, qualitercumque distinguantur), aut ens ratum dicitur illud quod primo distinguitur a figmentis, cui scilicet non repugnat esse verum essentiae vel exsistentiae. Ordinatio I, d. 36 q. un. n. 48, v. VI, p. 290.

    14. Si secundo modo intelligatur ens ratum, dico quod homo est ex se ens ratum, quia formaliter ex se non repugnat sibi esse: sicut enim cuicumque aliquid repugnat, repugnat ei formaliter ex ratione eius, ita cui non repugnat formaliter, non repugnat propter rationem ipsius; et si homini de se repugnaret esse, per nullum respectum advenientem posset ei repugnare. Ord. I, d. 36 q. un. n. 50, vol. VI, p. 291.

    15. Nec est hic fingendum quod homini non repugnat quia est ens in potentia, et chimaerae repugnat quia non est ens in potentia, - immo magis e converso, quia homini non repugnat, ideo est possibile potentia logica, et chimaerae quia repugnat, ideo est impossibile impossibilitate opposita; et illam possibilitatem consequitur possibilitas obiectiva. Ord., I d. 36 q. un. n. 61, ed. Vaticana, vol. VI, p. 296.

    16. Respondeo. Obiectum primum potentiae assignatur illud quod adaequatum est potentiae ex ratione potentiae, non autem quod adaequatur potentiae in aliquo statu (). Nunc autem, ut probatum est prius contra primam opinionem de primo obiecto intellectus, hoc est adaequatio, quae ponit quidditatem rei materialis primum obiectum nihil potest adaequari intellectui nostro ex natura potentiae in ratione motivi nisi communissimum; tamen ei pro statu isto adaequatur in ratione motivi quidditas rei sensibilis, et ideo

  • 3

    pro isto statu non naturaliter intelliget alia quae non continentur sub isto primo motivo. Ord. I, d. 3 p. 1 q. 3 n 186, ed. Vaticana 1954, vol. III, pp. 112s.

    17. Dico igitur quod obiectum naturale, hoc est naturaliter attingibile adaequatum intellectui nostro, etsi pro statu isto sit quidditas rei materialis, vel forte adhuc specialius, quidditas rei sensibilis, intelligendo non de sensibili proprie solum, sed etiam de incluso essentialiter, vel virtualiter in sensibili; tamen obiectum adaequatum intellectui nostro ex natura potentiae non est aliquid specialius obiecto intellectus angelici, quia quidquid potest intelligi ab uno, et ab alio, et saltem concedere debet theologus, qui ponit istum statum non esse naturalem, nec istam impotentiam intelligendi, respectu multorum intelligibilium, esse naturalem, sed paenalem (). Tamen Philosophus, qui statum istum diceret simpliciter naturalem homini, nec alium expertus fuerat, nec ratione cogente conclusit, diceret forte esse obiectum adaequatum intellectus humani simpliciter ex naturalibus potentiae, quod percepit sibi esse adaequatum pro statu isto. Quaest. Quodl., q. 14 n. 12, ed. Vivs, p. 246.

    18. Istud non potest sustineri a theologo, quia intellectus, existens eadem potentia, naturaliter conosci per se quidditatem substantiae immaterialis, sicut patet secundum fidem de anima beata: potentia autem manens eadem non potest habere actum circa aliquid quod non continetur sub suo primo principio. Ord., I d. 3 q. 3 n. 181, vol. III, p. 111.

    19. Firmatum est autem illis legibus, quod intellectus noster non intelligat pro statu isto nisi illa quorum species relucent in phantasmate, et hoc sive propter poenam peccati originalis, sive propter naturalem concordiam potentiarum animae in operando, secundum quod videmus quod potentia superior operatur circa idem circa quod inferior, si utraque habebit operationem perfectam. Et de facto ita est in nobis, quod quodcumqe universale intellegimus eius singulare actu phantasiamur. Ista tamen concordantia, quae est de facto pro statu isto, non est de natura intellectus unde intellectus est, - nec etiam unde in corpore, quia tunc in corpore glorioso necessario haberet similem concordantiam, quod falsum est. Ord ., I d. 3 q. 3 n. 187, vol. III, pp. 113s.

    20. Status non videtur esse nisi stabilis permanentia firmata legibus sapientiae. Ord ., I d. 3 q. 3 n. 187, ed. Vaticana, vol. III, pp. 113s.

    21. Tenetur igitur Avicenna (sc. Quod metaphysica sit de ente). Prima ratio eius sic declaratur: si est praesupponitur de subiecto, non de actuali exsistentia,. Sed quod habet esse quidditativum - scilicet quod ratio eius non est falsa in se. Tale si est ostenditur demonstratione quia a metaphysico de primo ente. Ostenditur enim, quod primum convenit enti alicui, et ita quod iste conceptus ens primum qui est perfectissimus subiecti - si esset hic subiectum - non includit contradictionem. Ergo si aliqua scientia supponeret istum conceptum pro subiecto, alia esset prior de ente, quae probaret primitatem, de ente, quia conclusio demonstrationis illius esset prior tota scientia de primo ente. Quaest. super libros Metaph., VI q. 4 n. 10, O. Ph. IV, p. 87.

    22. Experimus in nobis ipsis, quod possumus concipire ens, non concipiendo hoc ens esse in se aut in alio, quia dubitatio est quando concipimus ens, utrum sit ens in se vel in alio. Quaest. super libros Metaph., IV q .1 n. 46, O. Ph. IV, pp. 306s.

    23. Et hoc habemus per experientiam ut ipse dicit 4. Metaph. Text. 1. quod est quaedam scientia, quae spaeculatur ens in quantum ens, quae est metaphysica. Rep. Par., IV d. 49 q. 7 n. 5, ed. Vivs, t. 24 p. 655.

    24. In ista questione opinio Avicennae videtur esse I Metaphysicae cap. 2 et 5, quod ens dicitur secundum unam rationem de omnibus de quibus dicitur, licet non aeque primo,

  • 4

    quia quaedam sunt quasi genera sive species entis, quaedam vero passiones, etc. Ad hoc est ratio: illa quae prima sunt ad intelligendum, sunt communissima, quia sempre communius prius intelligimus, et non est processus in infinitum in intelligenti bus hoc ante illud. Ergo illud quod est primum intelligibile simpliciter, est communissimum simpliciter. Sed nullum est tale nisi ens, quia nullum decem generum est communissimum simpliciter, quia nullum praedicatur de alio genere; ens ergo potest habere unum conceptum communem. Quaest. super libros Metaph., II, q. 3 n. 22, O.Ph. III, pp. 301s.

    25. Est enim duplex univocatio: una est logica, secundum quam plura conveniunt in uno conceptu communi tantum: alia est naturalis, secundum quam aliqua conveniunt in aliqua natura reali ad extra ut in specie atoma (). Praeter utramque univocationem est una metaphysicalis, secundum quam aliqua uniuntur in genere propinquo, et est media inter utramque praedictam, est enim maior prima et minor secunda. Quaestiones super secundum et tertium De anima, q. 1 n. 13, Opera Philosophica V, p. 8.

    26. Ens autem est obiectum reale. Quod patet, quia de rebus dicitur in quid ; et est obiectum proprie speculabile, quia circa ens in quantum ens non est nata esse speculatio directiva in aliqua alia operatione a speculatione ; et passiones eius ex principiis cognoscibilibus via sensus de ipso ostendi possunt. Igitur habemus unum subiectum primum quod habet omnes condiciones praedictas. Quaest. Super libros Metaph., VI q. 1 n. 47, O. Ph. IV, pp. 19-20.

    27. Quando intelligitur aliqua realitas cum modo suo intrinseco, ille conceptus non est ita simpliciter simplex quin possit concipi illa realitas abseque modo illo, sed tunc est conceptus imperfectus illius rei ; potest etiam concipi sub illo modo, et tunc est conceptus perfetus illius rei. (). Requiritur ergo distinctio, inter illud a quo accipitur conceptus communis et inter illud a quo accipitur conceptus proprius, non ut distinctio realitatis et realitatis sed ut distinctio realitatis et modi proprii et intrinseci eiusdem, quae distinctio sufficit ad habendum conceptum perfectum vel imperfectum de eodem, quorum imperfectus sit communis et perfectus sit proprius. Ord., I d. 8 p. 1 q. 3 nn. 138-139, vol. IV, pp. 222s.

    28. Primum est quod conceptus simpliciter simplex est. Conceptum vero simplicem voco, qui non est resolubilis in plures conceptus, ut conceptus entis vel ultimae differentiae. Conceptus simplex, sed non simpliciter simplex voco, quicumque potest concipi ab intellectu actu semplici intelligentiae, licet posset resolvi in plures conceptus, seorsum conceptibiles. Ord., I d. 3 p. 1 q. 2 n. 71, ed. Vaticana, vol. III, p. 49. Nulla scientia de suo subiecto primo quaerit si est vel quid est, ergo vel omnino non est quaeribile, vel tantum in scientia priore; prima nulla est prior; ergo de eius primo subiecto nullo modo est quaeribile si est vel quid est. Ergo conceptus simpliciter, ergo ens. Ord., I d. 3 p. 1 qq. 1-2 n. 17, ed. Vaticana, vol. III, p. 9.

    29. Intellectus viatoris potest esse certus de Deo quod sit ens, dubitando de ente finito vel infinito, creato vel increato; ergo conceptus entis de Deo est alio a conceptu isto et illo, et ita neutre ex se, et in utroque illorum includitur; igitur univocus. Ord., I d. 3 q. 2 n. 27, vol. III, p. 18.

    30. Hoc modo esset metaphysica secundum se scibilis, non tamen sic eam scimus, nec sic invenitur ab Aristotele tradita, quia, propter impotentiam intellectus nostri, ex

  • 5

    sensibilibus et minus notis secundum se devenimus in cognitionem immaterialium, quae secundum se notiora sunt et tamquam principia cognoscendi alia in metaphysica essent accipienda. Quaest. Super libros Metaph., I Prol. n. 27, O. Ph. III, p. 13.

    31. Si unitas tertii modi sufficiat ad unitatem scientiae haec scientia de ente erit de omnibus; nec erit aliqua alia. Itaque oportet dicere quod iste modus unitatis non sufficit, quia nec talis habitus respectu universalis, qui est respectu inferiorum propriorum in potentia, tantum est respectu illorum nisi secundum quid. Simpliciter autem non est illorum. Restat igitur quod scientia de ente nullam passionem primam alicuis inferioris ente considerat sed tantum passiones entis, primo de ipso et per se de quocumque inferiori. Et sic habetur possibilitas et necessitas unius scientiae speculativae quae est prima et de primo subiecto, scilicet de ente quae est una genere proximo, iuxta secundum modum unitatis. Quia quantumcumque obiectum incomplexum sit commune, eius tamen est unus habitus specie, sicut et unus actus intelligendi. Non enim est ens minus unum intellegibile quam homo, licte sit minus unum in re. Et per consequens illa incomplexa quae in habitu entis virtualiter includuntur, in quantum sic inclusa, tantam unitatem habebunt quantam et inclusa in habitu hominis. Sic ergo metaphysica est una secundo modo, non potens contineri cum aliqua sicut pars licuius eiusdem, nec potens in se continere cognitionem aliquorum nisi quae cognoscuntur et de aliis in quantum entia, ut patet ex dictis. Quaest. super libros Metaph., VI q. 1 appendix 1 nn. 15-16, O. Ph. IV, pp. 798s.

    32. Sed metaphysica, in qua primo stat divisio, est una unitate generis proximi, non habens sub se nisi species specialissimas. Unde est una secundo modo. Quaest. Super libros Metaph., VI q. 1 n. 58, O. Ph. IV, p. 23.

    BIBLIOGRAFIA

    FONTI GIOVANNI DUNS SCOTO, Reportata Parisiensia, in Opera Omnia, ed. Vivs 1894, vol. XXII. , Quaestiones quodlibetales, I-XIII, in Opera Omnia ed. Vivs, 1895, t. 2. , Ordinatio I, Opera Omnia iussu et auctoritate p. A. Sepinski, Studio et cura commissione scotisticae, Citt Vaticana 1963, v. VI. , Quaestiones super libros Metaphysicorum Aristotelis, Libri I-V, R. Andrews, G. Etzkorn, G. Gl, R. Green, F. Kelley, G. Marcil, T. Noone, R. Wood (edd .) , Opera Omnia, Opera Philosophica III, St. Bonaventure N.Y. 1997. , Quaestiones super secundum et tertium De anima, edd. C. Bazan, K. Emery, R. Green, T. Noone, R. Plevano, A. Traver, Washington DC, St. Bonaventure N. Y., Opera omnia, Opera Philosophica V, Waghington DC- St. Bonaventure N.Y. 2006.

    LETTERATURA SECONDARIA DI RIFERIMENTO A. BERTOLACCI, Il pensiero filosofico di Avicenna, in C. DANCONA (a cura di), Storia della filosofia nellIslam medievale, Torino 2005, vol. II pp.522-626. O. BOULNOIS, tre et reprsentation, Une gnalogie de la mtaphysique moderne lpoque de Duns Scot (XIIIe XIVe sicle), Paris 1999. D. BUZZETTI, Per una lettura laica della teologia medievale, in Doctor Virtualis, 9 (2009), pp.199-232.

  • 6

    A. DE LIBERA, Gense et structure des mtaphysiques mdivales, in J.-M. NARBONNE-L. LANGLOIS (ed.), La mtaphysique. Son histoire, sa critique, ses enjeux, Paris 1999. A. GHISALBERTI, Percorsi dellinfinito nel pensiero filosofico e teologico di Duns Scoto, in Veritas 50,3 (2005), pp. 41-50. E. GILSON, Jean Duns Scot Introduction ses positions fondamentales, Paris 1952, trad. it. di D. Riserbato, Giovanni Duns Scoto, Milano 2007. W. HOERES, Kritik der transzendentalphilosophischen Erkenntnistheorie, Kohlhammer, Stuttgart-Berlin-Kln-Mainz 1969. Critique of the transcendental Metaphysics of Knowing, Phenomenology and neo-scholastic transcendental Philosophy, in Aletheia 1 (1978), pp. 353-369. L. HONNEFELDER, Die Lehre von der doppelten ratitudo entis und Ihre Bedeutung fr die Metaphysik des Johannes Duns Scotus in AA.VV., Deus et Homo ad mentem I. Duns Scoti, Societas Internationalis Scotistica, Roma 1972, pp. 661-671. Ens in quantum ens. Der Begriff des seienden als solchen als Gegenstand der Metaphysik nach der Lehre des Johannes Duns Scotus, Mnster 19892 (19791). Scientia transcendens. Die formale Bestimmung der Seiendheit und Realitt in der Metaphysik des Mittelalters und der Neuzeit (Duns Scotus Surez Wolff Kant Peirce), Hamburg 1990. La mtaphysique comme science transcendentale entre le Moyen ge et les temps modernes, Paris 2002. B. IPPOLITO , La metafisica di Giovanni Duns Scoto Acta Philosophica 18-2 ( 2009), pp. 221. 248 P. KING, in The Cambridge Companion to Duns Scotus (CUP 2003), 1568 W. KLUXEN, On Metaphysics and the Concept of Freedom in the Philosophy of J. Duns Scotus, in E. P. BOS (a cura di), Jean Duns Scotus (1265/6-1308), pp. 1-12. G. PINI, Scoto e lanalogia. Logica e metafisica nei commenti aristotelici, Pisa 2002. W. STROZEWSKI, Metaphysics as a Science, in M. ASZALOS, J. E. MURDOCH, I. NIINILUOTO (ed.), Knowledge and the Sciences in Medieval Philosophy. Proceedings of the Eight International Congress of Medieval Philosophy (S.I.E.P.M.) Helsinki 24-29 Augut 1987, Helsinki 1990, vol. I pp. 128-157. A. TABARRONI, Il creatore e le creature: tra teologia e metafisica, in L. BIANCHI (a cura di), La filosofia nelle universit. Secoli XIII-XIV, Firenze 1997, pp. 239-268. O. TODISCO, Lo stupore della ragione. Il pensare francescano e la filosofia moderna, Padova 2003. A. ZIMMERMANN, Ontologie oder Metaphysik ? Die Diskussion ber den Gegenstand der Metaphysik im 13. Und 14. Jahrhundert. Texte und Untersuchungen, Leiden-Kln 1965.