johannes affligem - musica (ed. martin gerbert)

22
30/4/2014 JOHMUS TEXT http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 1/22 THESAURUS MUSICARUM LATINARUM School of Music Indiana University Bloomington, IN 47405 (phone: [812] 855-5471; Internet: [email protected]) Data entry: Stephen E. Hayes Checked by: Peter M. Lefferts and Bradley Jon Tucker Approved by: Thomas J. Mathiesen Fn and Ft: JOHMUS TEXT Author: Johannes Affligemensis Title: Musica Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 2:230-65. Graphics: JOHMUS 01GF-JOHMUS 08GF [-230-] Ioannis Cottonis Musica. Prologus. Domino et patri suo venerabili Anglorum antistiti Fulgentio, viro scilicet ex re nomen habenti, quippe qui et prudentia pollet, et sanitate fulget; Ioannes servus servorum Dei quicquid patri filius, dominoque servus. Cum me plurima atque diversa videres indagare studia, uni tamen arti, videlicet musicae praecipue operam dare, de ipsa me arte compellare cepisti, suadens uti ad doctrinam et illuminationem minus eruditorum aliquam ingenioli mei curarem emittere scintillulam; quod cum dubius trepidusque, tanquam qui ad hoc implendum haudquaquam mihi videbar indoneus, refugerem, crebra aures meas admonitione pulsabas, versiculumque illum veritatis doctor, et caritatis amator semper mihi instillabas: sapientia occulta, et thesaurus absconditus, quae utilitas in utrisque. Ad haec me tibi respondentem, quod hebetis, et imbecillis essem ingenii, tali obiectione compescebas: quid est fili, quod dicis, quid est, inquam, quod loqueris? nonne ego te Boetii musicam, atque Guidonis, necnon et Bernonis, si recte memini, legisse comperi? nonne et ego quanta sit tui facultas ingenii quam plurimis edidici experimentis, adeo ut quid tui portare queant humeri, et quod minime nemo melius me [-231-] atque indubitantius noverit? Profecto non bona nec recipienda te contra me ratione tueris, atque si rectius omnia perpendere velles, quo minus me monitusque meos sequerere, causam non haberes; nam ut de Martiale, Ottone, Notkero, quorum libros tu utpote in hac arte probatissimorum diligenter perspexisse diceris, sileam, de praefatorum virorum opusculis satis aptas et utiles legentibus, si velles modo, posses excerpere regulas; proinde ut haec una excusatio prorsus cesset admoneo, cum etiam, ut beatus Gregorius dicit, vires, quas imperitia denegat, caritas subministret. His ergo dictis retusus extemplo, atque, ut verius dicam, tam potenti compulsus iussione, opus quod mihi iniunxeras confidenter aggressus sum; prudentiorum namque et perspicaciorum derisui subiacere malui, quam in tuam indignationem, si obtemperare nollem, incidere. Puerili quidem stilo usum me profiteor, verumtamen quae utiliora videbantur ac magis necessaria ex aliorum codicellis compendiose collegi, de meo interdum etiam addens igniculo. Placuit autem aliquantis libellum capitulis distinguere, ut si quid lector inter caetera avidius quaesierit, citius hoc atque facilius per praemissas annotationes recipi valeat. Tuae igitur, quod te suadente incepi, et Domino opitulante perfeci offero clementiae, quatenus per te probetur, et per te corrigatur, atque a venenatis detractorum morsibus tua auctoritate defendatur. Finitur Praefatio, incipiunt Capitula.

Upload: tommaso-cimino

Post on 19-Jan-2016

33 views

Category:

Documents


12 download

DESCRIPTION

Digitalizzato dal Thesaurus Musicarum Latinarum

TRANSCRIPT

Page 1: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 1/22

THESAURUS MUSICARUM LATINARUM

School of Music

Indiana University

Bloomington, IN 47405 (phone: [812] 855-5471; Internet: [email protected])

Data entry: Stephen E. Hayes

Checked by: Peter M. Lefferts and Bradley Jon Tucker

Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: JOHMUS TEXT

Author: Johannes Affligemensis

Title: Musica

Source: Scriptores ecclesiastici de musica sacra potissimum, 3 vols., ed. Martin Gerbert (St. Blaise: Typis

San-Blasianis, 1784; reprint ed., Hildesheim: Olms, 1963), 2:230-65. Graphics: JOHMUS 01GF-JOHMUS 08GF

[-230-] Ioannis Cottonis Musica.

Prologus.

Domino et patri suo venerabili Anglorum antistiti Fulgentio, viro scilicet ex re nomen habenti, quippe qui et

prudentia pollet, et sanitate fulget; Ioannes servus servorum Dei quicquid patri filius, dominoque servus. Cum

me plurima atque diversa videres indagare studia, uni tamen arti, videlicet musicae praecipue operam dare, de

ipsa me arte compellare cepisti, suadens uti ad doctrinam et illuminationem minus eruditorum aliquam ingenioli

mei curarem emittere scintillulam; quod cum dubius trepidusque, tanquam qui ad hoc implendumhaudquaquam mihi videbar indoneus, refugerem, crebra aures meas admonitione pulsabas, versiculumque

illum veritatis doctor, et caritatis amator semper mihi instillabas: sapientia occulta, et thesaurus absconditus,

quae utilitas in utrisque. Ad haec me tibi respondentem, quod hebetis, et imbecillis essem ingenii, tali

obiectione compescebas: quid est fili, quod dicis, quid est, inquam, quod loqueris? nonne ego te Boetii

musicam, atque Guidonis, necnon et Bernonis, si recte memini, legisse comperi? nonne et ego quanta sit tui

facultas ingenii quam plurimis edidici experimentis, adeo ut quid tui portare queant humeri, et quod minime

nemo melius me [-231-] atque indubitantius noverit? Profecto non bona nec recipienda te contra me ratione

tueris, atque si rectius omnia perpendere velles, quo minus me monitusque meos sequerere, causam nonhaberes; nam ut de Martiale, Ottone, Notkero, quorum libros tu utpote in hac arte probatissimorum diligenter

perspexisse diceris, sileam, de praefatorum virorum opusculis satis aptas et utiles legentibus, si velles modo,

posses excerpere regulas; proinde ut haec una excusatio prorsus cesset admoneo, cum etiam, ut beatus

Gregorius dicit, vires, quas imperitia denegat, caritas subministret. His ergo dictis retusus extemplo, atque, ut

verius dicam, tam potenti compulsus iussione, opus quod mihi iniunxeras confidenter aggressus sum;

prudentiorum namque et perspicaciorum derisui subiacere malui, quam in tuam indignationem, si obtemperare

nollem, incidere. Puerili quidem stilo usum me profiteor, verumtamen quae utiliora videbantur ac magis

necessaria ex aliorum codicellis compendiose collegi, de meo interdum etiam addens igniculo. Placuit autem

aliquantis libellum capitulis distinguere, ut si quid lector inter caetera avidius quaesierit, citius hoc atque facilius

per praemissas annotationes recipi valeat. Tuae igitur, quod te suadente incepi, et Domino opitulante perfecioffero clementiae, quatenus per te probetur, et per te corrigatur, atque a venenatis detractorum morsibus tua

auctoritate defendatur.

Finitur Praefatio, incipiunt Capitula.

Page 2: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 2/22

I. Qualiter quis ad musicae disciplinam se aptare debeat.

II. Quae utilitas sit scire musicam, et quid distet inter musicum, et cantorem.

III. Unde sit dicta musica, et a quo et quomodo sit inventa.

IV. Quot sint instrumenta musici soni.

V. De numero litterarum, et de discretione earum.

VI. Qualiter mensurandum sit monochordum.

VII. Unde dicatur monochordum, et ad quid sit utile.

VIII. Quot modi sint, quibus melodia contexitur.

IX. Quot sint vocum discrepantiae, et de Diapason.

X. De modis, quos abusive tonos appellamus.

XI. De tenoribus modorum, et finalibus eorum.

XII. De regulari cursu modorum, atque licentia.

XIII. Super graeca notarum vocabula expositio.

XIIII. Quid faciendum sit de cantu, qui in perpetuo cursu deficit.

XV. Quod stultorum ignorantia saepe cantum depravet.

XVI. Quod diversi diversis delectentur modis.

XVII. De potentia musicae, et qui primitus ea in Romana ecclesia usi sint.

XVIII. Praecepta de cantu componendo.

XIX. Quae sit optima modulandi forma.

XX. Qualiter per vocales cantus possunt componi.

XXI. Quid utilitatis afferant neumae a Guidone inventae.

XXII. De pravo usu abiiciendo, et superfluis [-232-] quorundam modorum differentiis.

XXIII. De diaphonia, id est organo.

XXIIII. De primo modo, et eius discipulo cum differentiis.

XXV. De tertio tono et quarto, et eorum differentiis.

XXVI. De quinto et sexto, et eorum differentiis.

XXVII. De septimo et octavo, et eorum differentiis.

Page 3: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 3/22

Expliciunt Capitula.

Incipit Tractatus Iohannis de musica.

I. Qualiter quis ad Musicae disciplinam se aptare debeat.

Primum hoc illi, qui se ad Musicae disciplinam aptare desiderat, iniungimus, uti litteras monochordi cumsyllabis suprascriptis firmare studeat, nec antequam eas memoriter teneat, ab hoc opere desistat: sed de

litteris nunc dicere differimus, ut post hoc commodius, atque uberius de eis tractemus; nunc autem de syllabisaliquid dicamus, Sex sunt syllabae, quas ad opus musicae assumimus, diversae quidem apud diversos; verum

Angli, Francigenae, Alemanni utuntur his ut, re, mi, fa, sol, la. Itali autem alias habent, quas qui nossedesiderant, stipulentur ab ipsis. Eas vero, quibus nos utimur syllabas, ex hymno illo sumptas aiunt, cuius

principium est: Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum, quomodo hoc facile consideratur, UT queantlaxis, ecce habemus ut; REsonare fibris; ecce re; MIra gestorum, ibi, mi; FAmuli tuorum, illic fa; SOLve

polluti, ecce hic sol; LAbii reatum, ecce habemus la. Per has itaque syllabas is, qui de musica scire affectat,cantiones aliquas cantare discat, quousque ascensiones, et descensiones, multimodasque earum variationes

plene ac lucide pernoscat. In manus etiam articulis modulari sedulus assuescat, ut ea post quotiens volueritpro monochordo utatur, et in ea cantum probet, corrigat, et componat. Haec ubi aliquamdiu iuxta quoddiximus frequentaverit, et altae memoriae commendaverit, facilius procul dubio ad musicam iter habebit.

II. Quae utilitas sit scire musicam, et quid distet inter musicum et cantorem.

Videtur autem nunc congruum, ut quid utilitatis conferat musicae notitia brevi attingamus ratione; quantonamque in musica quisque se reddit studiosiorem, tanto et ipsam artem novit esse utiliorem. Musica una est exseptem artibus, quas liberales appellant, naturalis quidem quemadmodum et aliae; unde et ioculatores et

histriones, qui prorsus sunt illiterati, dulcisonas aliquando videmus contexere cantilenas. Sed sicut grammatica,[-233-] dialectica et caeterae artes, si non essent conscriptae, ac per praecepta elucidatae, incertae

haberentur et confusae; ita et haec. Sciendum autem, quia ars ista haud infima inter artes est reputanda,praesertim cum clericis maxime sit necessaria, et quibuslibet eam exercentibus utilis et iocunda. Quisquis

namque incessanter ei operam adhibuerit, et sine intermissione indefessus institerit, talem inde consequi poteritfructum, ut de cantus qualitate an sit urbanas, an sit vulgaris, verus an falsus, iudicare sciat, et falsum corrigere,et novum componere. Non est vel igitur parva laus, non modica utilitas, non vilipendendus labor musicae

scientia, quae sui cognitorem compositi cantus efficit iudicem, falsi emendatorem, et novi inventorem. Nec

praetereundum videtur, quod musicus et cantor non parum a se invicem discrepant; nam cum musicus semperper artem recte incedat, cantor rectam aliquotiens viam solummodo per usum tenet. Cui ergo cantorem melius

comparaverim quam ebrio, qui domum quidem repetit, sed quo calle revertatur, penitus ignorat; sed et

molaris rota discretum aliquando reddit stridorem, ipsa tamen quid agat nesciens, quippe quia res est

inanimata. Unde Guido pulchre in micrologo suo sic ait:

Musicorum et cantorum magna est distantia,

Illi dicunt, isti sciunt quae componit musica;

Nam qui facit quod non sapit, diffinitur bestia; et caetera.

III. Unde sit dicta musica, et a quo et quomodo sit inventa.

Dicitur autem musica, ut quidam volunt a musa, quae est instrumentum quoddam musicae decenter satis et

iocunde clangens. Sed videamus, qua ratione, qua auctoritate a musa traxerit nomen musica. Musa, ut

diximus, instrumentum quoddam est, omnia, ut diximus, excellens instrumenta, quippe quae omnium vim atquemodum in se continet, humano siquidem inflatur spiritu ut tibia, manu temperatur ut phiala, folle excitatur ut

Page 4: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 4/22

organa, unde et a graeco, quod est [mesa], id est media, musa dicitur, eoquod sicut in aliquo medio diversa

coeunt spatia, ita et in musa multimoda conveniunt instrumenta. Non ergo incongrue a principali parte sua

musica nomen sortita est. Dicunt etiam aliqui, musicam a musis nomen accepisse, pro eo, quod ipsae apudantiquos in hac arte perfectae crederentur, et ab eis modulandi peritia quaereretur, unde et [apo tou muso], id

est a quaerendo musae dictae existimantur. Alii musicam quasi modusicam, id est a modulatione; alii

moysicam ab aqua, quam moys appellatam opinantur. Alii musicam quasi mundicam a mundi et coeli cantudictam putant. Si quis autem de musicae appellatione melius sentit, ei nos nequaquam invidemus, quia, ut ait

Paulus apostolus, singulis dividit prout vult Spiritus sanctus. Refert autem Moyses artis huius Tubal repertorem

fuisse. Alii Linum Thebaeum, alii Amphionem, [-234-] alii Orpheum artem hanc reperisse arbitrantur. Verum

Graeci, quibus, ut ait Horatius, musa ore rotundo loqui dedit, aliter de hoc nos sentire volunt; asseruntnamque, philosophum quemdam Samium, Pythagoram nomine, artis huius inventorem extitisse; hic erat vir, ut

aiunt, sapientia clarissimus, facundia invictissimus, ingenio acutissimus. Unde et musicam subtili satis

investigatione fertur reperisse; nam cum tempore quodam iter faciens fabricam praeteriret, diversos in ea, ut

fieri solet, malleorum audivit sonitus. Ubi cum aliquantisper attentius auscultaret, variisque magis ac magisoblectaretur sonitibus, vim artis musicae, ut erat calidissimus, ibi latitare cognovit. Nec mora, in fabricam

introivit, malleosque cautius pensare coepit, paulatimque septem vocum discretiones, nec non et ipsarum

consonantias, de quibus in consequenti latius tractaturi sumus, solerter indagavit. Sic vir ille egregius musicaminformem prius et ignotam primus in Graecia reperit, scripsit et docuit. Cuius notitia Latinis per Boetium, et

alios Graecorum litteris imbutos postmodum manifestata est.

IV. Quot sint instrumenta musici soni.

Sciendum quoque, quod duo sunt instrumenta omnium sonorum, naturale scilicet, et artificiale; naturale aliud

mundanum aliud humanum; et mundanum quidem secundum philosophos est coelestis volubilitatis concors

dissonantia, quae proprie harmonia nominatur. Naturale autem instrumentum humanum dico illas gutturiscavitates, quas arterias vocamus; ipsae enim naturaliter aptae sunt, recipere aerem et reddere, unde sonus

naturalis procreatur. Ob hoc et commercia eas quidam nuncupare solent, ut Prudentius in psychomachia:

..... animamque malignam

Fracta intercepti commercia gutturis artant.

Artificiale vero instrumentum est, quod non per naturam, sed per artificium ad reddendum sonitum adaptatur.Naturalis autem sonus alius est discretus, alius indiscretus; discretus est, qui aliquas habet in se consonantias;

indiscretus est, in quo nulla discerni potest consonantia, ut in risu vel gemitu hominum, et latratu canum, aut

rugitu leonum. Simili modo discretum et indiscretum sonum in artificiali perpendere potes. Fistula namque illa,

qua decipiuntur aviculae, vel etiam olla pergameno superducta, unde pueri ludere solent, indiscretum redduntsonitum. At vero in sambuca, in fidibus, in cymbalis, atque in organis consonantiarum bene et distincte

discernitur diversitas. Illum ergo sonum, quem indiscretum esse diximus, musica nequaquam recipit: solus

autem dumtaxat discretus, qui etiam proprie phthongus vocatur, ad musicam pertinet; est enim musica nihilaliud, quam vocum congrua motio. Haec autem contra idiotas praecipue diximus, quo illorum compesceremus

errorem, qui quemlibet sonum esse musicum stulte autumant. Hoc quoque adiiciendum, quod cum tria sint

musicae melodiae genera, enarmonicum, diatonicum, chromaticum, primo propter nimiam difficultatem, tertio

propter nimiam mollitiem abiecto, medium usus retinuit.

[-235-] V. De numero litterarum, et de discretione earum.

His itaque praelibatis nunc de notis monochordi tractare incipiamus, ac primum de numero earum dicamus.Vetustissimi litteras decima quinta non plures in monochordo posuerunt, ab A. videlicet inchoantes, et in a

desinentes; nondum enim [Gamma] additum fuit, nec b, quod nos molle vel rotundum dicimus, a quibusdam

Page 5: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 5/22

graeco nomine synemmenon, id est adiunctum appellatur. Moderni autem subtilius omnia atque sagaciusintuentes, quia, ut ait Priscianus, quanto iuniores tanto perspicaciores, viderunt notas illas ad melodiam

quamlibet exprimendam non sufficere, cantumque plagalis proti aliquotiens per litterarum paucitatem deficere,

et ideo [Gamma] in primo apposuere loco, quod in hac antiphona facile qui vult considerare potest: O [DFE

supra lin.] rex [FD supra lin.] gloriae [FDCDD supra lin.] Domine [CEFFF supra lin.] virtutum [GFDD supralin.], et caetera; nam Spiritum veritatis, quod ab A. capitali incipiendum est et deponendum, si [Gamma] non

esset appositum, quorsum descenderet non haberet. Praeterea b rotundum, quoniam id interdum in cantu

videbatur necessarium, addidere, eique nomen hoc, ut scilicet b molle vocaretur propter mollitiem soni atque

dulcedinem, indidere; sicque his duabus litteris adiunctis XVII. sunt numero. Dominus autem Guido, quempost Boetium nos in hac arte plurimum valuisse fatemur XX. et I. in musica sua ponit notas, ne iam ullus in

cantu possit subrepere defectus.

Nunc de earum discretione videamus. Et inprimis diligens lector animadvertat, quod omnes monochordi notae

in figura sunt dispares. Verbi gratia [Gamma] in figura a G differt capitali, sic A capitale ab a minuto, sic B a

[sqb], C a c, D a d, E ab e, F ab f, G a g; iterum a minimum ab aa duplicato. Sic b a bb, [sqb] a [sqb][sqb],

c a cc, d a dd. Variantur etiam per spatia, et lineas. Cum enim [Gamma] ponatur in linea, g erit in spatio, itemcum A capitale sit in spatio, a minutum erit in linea, et ita etiam de caeteris. Notandum autem de b molli, et de

[sqb] quadrato, quod et in figura et in syllabis suprascriptis disconveniant. Unum quidem sive in spatio, sive in

linea possident locum, sed hoc modo discernuntur, quod in qua neuma b molle sonat, super eandem a

scriptore ponendum est. Habent et aliam omnes monochordi litterae qua distinguuntur, varietatem, hancscilicet, quod a [Gamma] usque ad C propter soni gravitatem graves dicuntur, a D usque ad G. eoquod

omnium in eis modorum cantus finiatur, finales appellantur, ab a minuto usque ad d acutae vocantur, propter

acutum quem reddunt sonum, a d usque ad g superacutae dicuntur, quia acutas vocis acumine superant. Itemab aa usque dd excellentes nominantur, eoquod etiam superacutas soni gracilitate excellant.

[GSII:235; text: graves, finales, acutae, superacutae, Excellentes, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, [sqb],

c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd] [JOHMUS 01GF]

[-236-] Datur eis ad hoc et alia a quibusdam per graeca vocabula discretio, quae quia minus eruditis non

multum utilitatis conferre videbantur, ad praesens omissa sunt. Fiant autem omnes hae litterarum distinctiones,

ut quoniam diversas habet proprietates, facilius quae sit illa, et illa possimus internoscere. Et de numeroquidem litterarum, ac discretione sufficienter dictum est, nunc de mensura monochordi videamus.

VI. Qualiter mensurandum sit monochordum.

Multae quidem ac diversae sunt monochordi dimensiones, quas omnes enarrare taedium potius, quam

proficuum legentibus generaret. Quapropter nos compendiositatem sectantes, ex multis unam, quae facilior

atque celerior videbatur, regulis nostris inserere curavimus. Primum ergo [Gamma] in sinistra parte

monochordi ubi volueris ponito, a quo usque in finem novem passus aequales metire. Quibus aequaliterdimensis diligenter considera, quod primus passus terminat in A, secundus vacat, tertius in D, quartus vacat,

quintus in a, sextus in d, septimus in aa, reliqui vacant. Item ab A, usque ad finem novenis passibus aequaliter

partitis, primus passus terminabit in B, secundus vacat, tertius in E, quartus vacat, quintus in [sqb] quadratum,sextus in e, septimus in [sqb][sqb] duplicatum, reliqui vacant. Item cum a [Gamma] ad finem quatuor passus

aequaliter diviseris, primus passus terminabit in C, secundus in G, tertius in d, quartus finit. Similiter a C ad

finem quatuor passibus aequaliter dimensis primus terminabit in F, secundus in c, tertius in cc, quartus finit. Ab

F autem ad finem quaternorum passuum primus terminabit in b molle, secundus in f, reliqui vacant. A d veroad finem quaternis passibus factis, primus terminabit in g, quod iam positum est, secundus in dd, reliqui

vacant. Ab f quoque ad finem quatuor passibus partitis, primus terminabit in bb rotundum duplicatum, reliqui

vacant. Et in hac quidem divisione, quae videlicet fit quaternis passibus, totum monochordum rectissime

mensurare poterit, qui diligentiam adhibere voluerit. A quacumque enim nota ad finem monochordi quatuor

Page 6: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 6/22

aequales passus fiunt, tres ex illis diatessaron, et diapente, nec non et diapason continent, ultimus vero finit.

Verbi gratia a [Gamma] usque ad finem quatuor dimensis passibus, primus terminabit in C, quod est

diatessaron, secundus in G, quod est diapente, tertius in g quod est diapason, quartus finit. Eodem modo etreliquas invenire potes.

VII. Unde dicatur monochordum, et ad quid sit utile.

Cognita iam monochordi dimensione, unde monochordum dicatur, et quid utilitatis conferat animadvertendum

est. [-237-] Monochordum propter unam, quam solummodo habet, chordam nomen accepit. Monos

[monos] siquidem unus et solus graece dicitur, unde et monachus dictus, quod solus ac singularis esse debeat.

Itaque sicut decachordum a decem chordis, et octochordum ab octo, sic monochordum ab una chorda est

appellatum. Ad hoc autem instrumentum istud perutile est, ut cantus, de quo dubitatur verusne sit an falsus, in

eo probetur. Pueris quoque sive adolescentibus ad musicam adspirantibus adhibeatur, ut ad id, quod discerevolunt, ipso duce sono facilius pertingant. Adde praeterea, quod contra quorumdam insulsorum rebellionem

plurimum valet; sunt etenim plerique clerici vel monachi, qui artem hanc neque sciunt, neque scire volunt, et

quod gravius est, scientes fugiunt, et abhorrent. Quodsi aliquando, ut fit, musicus eos de cantu, quem vel non

recte, vel incomposite efferunt, compellat, irati impudenter obstrepunt, veritati adquiescere nolunt, suumque

errorem summo conamine defendunt. Quos ego invitus, ad corripiendam tamen stultitiam dico, caeco

insipientiores haud iniuria aestimaverim, caecus namque quod in se non habet, extrinsecus quaerit, ducatum

videlicet hominis vel baculi, sicque sibi providet, ne in foveam cadat; cum huiusmodi inutiles, quos Graecipulchre energuminos vocant, neque per se videant, neque videntium ducatum incedere contendant. Ad eorum

itaque, ut diximus, obstinationem confutandam monochordum opponitur, ut qui verbis musici credere nolunt,

ipsius soni attestatione convincantur.

VIII. Quot modi sint, quibus melodia contexitur.

Inter caetera hoc quoque scire convenit, quod novem omnino sunt modi, quibus omnis melodia contexitur.

Unisonus, semitonium, tonus, ditonus, semiditonus, diatessaron, diapente, semitonium cum diapente, tonuscum diapente. Ex his sex consonantiae dicuntur, scilicet quae in cantu saepius consonant, id est simul sonant:

aut certe quod sonant, id quibusdam proportionibus natae invicem continent, quae dicuntur sesquioctava,

sesquitertia, sesquialtera, dupla, de quibus tractare quia et pueris et minus eruditis esset onerosum, pueris

enim et nondum perfectis loquimur, arithmeticorum hoc subtilitati relinquimus.

[GSII:237; text: Dupla. Diapason, Sesquitertia. Diatessaron. Sesquialtera. Diapente, Sesquioctava. Tonus, I.

II. III. IV. VIII. VIIII.] [JOHMUS 01GF]

Unisonus dicitur quasi unus sonus, quod cum sit una vox, continue repercutitur. Tonus a tonando vocatur, est

autem tonare potenter sonare, et tonus [-238-] fortem habet sonum respectu semitonii: Vel certae a Graecis

sumptum est hoc nomen; cum enim ipsi dicant [tonos], nos o in u mutata tonus dicimus. Sic [kalamos]

calamus; [hymnos] hymnus. Semitonium a Platone Limma vocatum est, eoquod sit non plenus tonus sed

imperfectus, non ut quidam imperiti resolvunt, dimidius tonus. Virgilius semiviri phryges, id est, non pleni viri,

quia more feminarum se vestiunt. Ditonus graece appellatur, quod duos in se tonos habeat. Semiditonus

vocatur, quod non sit plenus ditonus: huius sunt species duae, una tono et semitonio, altera semitonio, et tonoconstans. Diatessaron interpretatur de quatuor, ab una enim voce incipiens ad quartam transilit, constans

ditono et semitonio, ut a [Gamma] ad C. Est autem diatessaron trimodum, verbi gratia [ut fa] [re sol] [mi la].

Diapente latine de quinque sonat, eoquod ab una incipiens voce ad quintam saltum facit, habens in se

diatessaron et tonum. Est autem quadrimodum, primum inter [C et G] secundum inter [D et a] tertium inter [E

et [sqb]] quadratum, quartum in inferioribus syllabis inter [[Gamma] et C]: duo autem, qui restant modi,

scilicet semitonium cum diapente, et tonus cum diapente, intervalla vocantur. Et nota, quando dicis semitonium

cum diapente, unum modum significas, quando vero semitonium et diapente, duos modos enuntias. Idem de

Page 7: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 7/22

tono cum diapente considera. Et hae duae clausulae rarius in cantu inveniuntur. Ut autem horum omnium de

quibus diximus modorum intensiones et remissiones facile pateant, figura haec perspicienda est.

[GSII:238; text: C ut, Unisonus, F fa, intensio, remissio, E mi, Semitonium, D re, Tonus, Semiditonus,

Ditonus, Diatessaron, G sol, Diapente, c fa, Semitonium cum diapente, a la, Tonus cum diapente] [JOHMUS

02GF]

IX. Quot sint vocum discrepantiae, et de Diapason.

Omnium autem harum clausularum exempla in cantu nosse desiderans discat cantilenam istam. Ter terni sunt

modi quibus omnis cantilena contexitur et [-239-] caetera. Haec enim ad dignoscendas omnes canendi

varietates adeo utilis est, ut pueris etiam facillimum ad musicam accessum paret. Similiter et ista. Ter [G supra

lin.] tria [a G supra lin.] iunctorum [f D G supra lin.] sunt [a supra lin.] intervalla [D G G F supra lin.] sonorum

[D G G supra lin.].

Superius, cum de notis monochordi tractaremus, unam causam dimisimus indiscussam, hanc videlicet, curseptem notis eaedem repetantur; quod nunc libet aperire. Septem notae ob totidem vocum discrepantias

ponuntur. Septem autem positis eaedem repetuntur, quia cum septem voces inter se sint dissonae, octava cum

prima concordat. Quod ille egregius artium investigator rectissime perpendit quoniam ait: Obloquitur numeris

septem discrimina vocum. Sicut ergo omne tempus per septem dies currit, dum videlicet septem transeunt, et

eaedem repetuntur; sic musica per septem tantummodo vocum varietates graditur. Notandum tamen, quod

notae eaedem repetuntur, sed non omnino eaedem, quia in figura non eaedem. Aliam namque figuram habet

[Gamma], aliam G capitalis et ipsa G capitalis aliam quam g minuta, et sic de aliis. Quemadmodum ergooctava nota, cum prima est eadem, sed non omnino, ita nimirum vox octava cum prima in soni concordia est

eadem, sed non omnino, quia sonus iste gravis est, ille acutus. Et hic canendi modus rarissime in cantu usitatus

reperitur. Graeco autem vocabulo diapason nominatur, quod interpretatur de omnibus, et hoc nomen habet,

sive quod omnes consonantias in se includit, sive quod ab una voce inchoans ad octavam saltum facit, sicque

omnes vocum discrepantias, quae sunt septem, in se continet. Quam pulchram vero quamque decentem

diapason concordiam habeat probari perfacile est, si duo vel tres simul cantent, ita scilicet, ut unus gravi,

secundus acuta, tertius excellenti voce utatur hoc modo.

[GSII:239; text: Excellentes, Laudes salvatori voce modulemur supplici. Acutes, Graves, [Gamma], A, B, C,

D, G, a, [sqb], c, d, g, aa, [sqb][sqb], cc, dd] [JOHMUS 01GF]

[-240-] Nonnulli etiam diapason consonantiam vocant vel propter proportionem, vel quia in prima et octava

consonam reddit modulationem, vel etiam quia ex consonantiis constat, siquidem diatessaron et diapente

constituunt diapason, praesertim cum inter primam et octavam vocem vel inferius diatessaron, et diapente

superius, vel e converso habeatur, ut inter C et c, inter D et d, inter E et e, quod in hac figura considerarepotes.

[GSII:240; text: Ex hoc latere ascenditur. Ex hoc latere descenditur. C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d, e,

diapente, diatessaron, diapente] [JOHMUS 03GF]

X. De modis, quos abusive tonos appellamus.

Sciendum quoque, quod modi, quos, uti Guido asserit, abusive tonos appellamus, octo sunt, ad imitationemvidelicet octo partium orationis. Congruum quippe videtur, ut sicut octo partibus [-241-] continetur omne

quod dicitur, sic moderetur modis octo omne quod canitur. Sed cum nunc octo sunt, quondam dumtaxat

quatuor erant, ad similitudinem fortasse quatuor temporum. Sicut enim secula variantur quatuor temporibus,

sic quatuor modis distinguitur omnis cantus. Et hos quatuor modos Psalmista notare videtur, ubi dicit: psallite

Page 8: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 8/22

Deo nostro psallite, psallite regi nostro psallite. Sed cur nunc octo sint, cum olim tantummodo quatuor essent

licet paulisper intermittere, et cur modi vel tropi dicantur, causam reddere.

Modi a moderando sive modulando vocati sunt, quia videlicet per eos cantus moderatur, vel regitur, vel

modulatur, vel componitur. Quicumque enim musicae habens notitiam regularem cantum componere curat,

prius ad quem tonum evenire faciat, secum destinat. Ideo autem musicae habens notitiam diximus, quia artis

expers, et si recte facit quod facit, tamen quoniam inscius facit, parvipenditur, praesertim cum et mimi et

chorearum praecentores plerumque dulciter canant, quod eis non ars, sed natura subministrat. Tropi a

convenienti conversione dicti; quomodocunque enim cantus in medio varietur, ad finalem semper per tropos,

vel tonos convenienter convertitur. Quos autem nos modos vel tropos nominamus, Graeci phthongos vocant.Et sciendum, quod eos tonos appellari Guidoni incongruum videtur, et abusivum. Nos autem si rem diligentius

intueamur, non omnino abusivum videbitur vocabulum istud. Latini quippe inopia eloquii plerumque propriis

carent indiciis, cum demonstrationibus interdum necessitate compulsi aliena sibi vocabula usurpando

adsciscunt, quod Graeci [katachresin] vocant. Cum ergo Latini antiqui consonantiam quandam in musica

tantummodo tonum vocarent, grammatici et accentus orationis, vel distinctiones tonos appellare usurpato

nomine coeperunt. Rursus latini cantores non parvam esse similitudinem inter cantus et accentus prosaicae

locutionis modosque psallendi considerantes, nomen hoc commune utrisque esse sanxerunt. Sicut enim tonivel accentus in tres dividuntur species, scilicet gravem, circumflexum, acutum, ita in cantu tres distinguuntur

varietates. Nam cantus nunc in gravibus vagatur ut in offertorio illo, In omnem terram; nunc circa finales quasi

quadam circumflexione versatur, ut in antiphona illa, benedicat nos; nunc in acutis quasi saltando movetur, ut

in antiphona illa, veterem hominem. Vel certe toni dicuntur ad similitudinem tonorum, quos Donatus

distinctiones vocat; sicut enim in ipsa tres considerantur distinctiones, quae et pausationes appellari possunt,

scilicet colon, vel membrum, comma incisio, periodus clausura sive circuitus, et ita in cantu. In prosa quippe

quando suspensive legitur, colon vocatur; quando per legitimum [-242-] punctum sententia dividitur comma;quando sententia ad finem deducitur periodus est. Verbi gratia: Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris,

hic in omnibus punctis colon est, deinde ubi subditur, Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha, comma

est: in fine autem versus verbi est Zachariae filium in deserto, periodus est. Similiter cum cantus in quarta vel

quinta a finali voce per suspensionem pausat, colon est; cum in medio ad finalem reducitur, comma est; cum in

fine ad finalem pervenit periodus est. Ut in hac antiphona, Petrus autem, colon, servabatur in carcere, comma,

et oratio fiebat, colon, pro eo fine intermissione, comma, ab ecclesia ad Dominum, periodus. Qua in re

animadverti potest, quod modi non omnino abusive toni vocantur, nec incongrue distinctionum, seu accentuum

nomen sortiuntur, quorum varietates imitantur. Quod autem in prosa grammatici colon, comma, periodumvocant, hoc in cantu quidam musici diastema, systema, teleusin nominant. Significat autem diastema distinctum

ornatum, qui fit, quando cantus non in finali, sed in alia decenter pausat; systema coniunctum ornatum indicat,

quoties in finali decens melodiae pausatio fit; teleusis finis est cantus.

Sane quod nunc octo sunt modi, cum quondam non essent nisi quatuor, de hac re sic est sentiendum. Qui

primitus de musica scripserunt, natura vocum diligenter considerata, prout tunc vires ingenium praebuit,

omnem modulandi varietatem in quatuor distinxerunt modos, unde et quatuor tantum finales habentur.Moderni autem priorum inventa subtilius examinantes, considerabant, harmoniam modorum confusam esse ac

dissonam. Videbant namque cantum eiusdem modi nunc in gravibus principium habere, et circa ipsas vagari,

nunc in acutis inchoari, et ibidem maxime commorari. Hanc igitur dissonantiam volentes avertere,

unumquemque modum in duos partiti sunt, ut videlicet ille canendi modus, qui in acutis versaretur, autentus, id

est, auctoralis sive principalis vocaretur, qui vero magis in gravibus moram faceret, plagis vel plagalis, id est,

collateralis, seu subiugalis diceretur. Distinguuntur autem sic. Autentus protus apud latinos cantores primus

tonus vocatur; plagis protus secundus; autentus deuterus, tertius; plagis deuterus, quartus; autentus tritus, id

est, quintus; plagis tritus, id est sextus; autentus tetrardus, id est septimus; plagis tetrardus, id est octavus.Interpretatur autem protus primus, deuterus secundus, tritus tertius, tetrardus quartus. Autentus vero

auctoralis graece [authentes] sonat, auctoritatem namque ipsi [authentian] vocant. Plagius autem quasi

Page 9: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 9/22

partialis, vel collateralis exponi potest; dicimus enim: in illa plaga, id est in illo latere, sive in illa parte. Graeci

autem phtongos, id est tonos, gentium vocabulis sic efferunt: Dorius [I. supra lin.], hypodorius [II. supra lin.];

phrygius [III. supra lin.], hypophrygius [IIII. supra lin.]; [-243-] lydius [V. supra lin.], hypolydius [VI. supra

lin.]; mixolydius [VII. supra lin.], hyppomixolydius [VIII. supra lin.]

XI. De Tenoribus modorum, et finalibus eorum.

Sicut autem octo sunt toni, ita et octo eorundem sunt tenores. Tenor autem a teneo, sicut nitor a niteo, et a

splendeo splendor. Et tenores quidem in musica vocamus, ubi prima syllaba, saeculorum amen, cuiuslibet toni

incipitur. Quasi enim claves modulationis tenent, et ad cantum cognoscendum nobis aditum dant. Sed et

moram ultimae vocis Guido tenorem vocat. Notandum autem, quod sicut fines octo tonorum in quatuor notis,

quae ob id et finales dicuntur, dispositi sunt, sic octo tenoribus, videlicet tonorum aptitudinibus notae quatuorattributae sunt, sed diverso modo. Semper enim duorum troporum finis ad unam respicit, itemque duorum ad

unam, et sic per caetera. In tenoribus vero non ita est; nam nunc quidem unus in una, nunc vero tres in una

considerantur. Est autem in F tenor secundi toni, in a acuta primi, quarti, sexti. In C tertii, quinti, octavi, in d

septimi. Nec incongrue tenor secundi et septimi singularia sibi loca vendicarunt, quoniam iste secundus in

quartam maxime descendit, et septimus prae caeteris omnibus ascendit. Sunt autem proprie, ut supra diximus,

tonorum quatuor finales istae, D, E, F, G, et D quidem finalis est primi et secundi, E tertii et quarti, F quinti et

sexti, G septimi et octavi. Ideo autem proprie diximus, quod et alias finales interdum cantus sibi usurpant.

Quod quomodo et cur eveniat, in sequenti annuente Deo sufficienter demonstrabimus. Sciendum autem quodtota vis cantus ad finales respicit. Nam ubicunque cantus incipiatur, et quomodocunque varietur, semper ei

modo adiudicandum est, in cuius finali cessaverit. Unde et istud Responsorium Praeparate corda vestra, licet

cursum proti habere videatur, tantumque in E finali exit, legitime deutero attribuitur. Item istud Responsorium

Factum est silentium, quamvis inceptionem habeat similem responsorum septimi toni, ut in Responsorio

Missus est Gabriel, Responsorio Lapides torrentis, Responsorio Ductus est Iesus; tamen finis istud primo

abdicat. Nec incongrue hoc musicorum providentiae visum est, uti modorum considerationem fini attribuerent,

cum in gerendis rebus sola finis consideratio sapientes ab incautis secernat, teste Boetio, qui dicit: Rerumexitus providentia metitur. Sicut ergo rerum actio ad finem respicit, sic cantuum modulatio non inconvenienter

ad finem tendit. Unde hodieque vulgare proverbium est; Omnis laus in fine canitur. Sed cum iam de tenoribus

modorum atque finalibus aliquid dictum sit, nihil obest, si etiam de gloria cuiuslibet toni, ubi sit incipiendum

lectorem certificemus.

Secundi ergo toni gloria in C gravi incipit: quarti in E finali: primi, quinti, sexti in F, tertii, octavi in G, septimi in

c, acuta. Nunc de singulis ut tenoribus finalibus et gloria tonorum exempla subdamus, ac primum de gloria etforte seculorum amen per omnia exemplificemus.

[-244-] [GSII:244; text: Primi, Tertii, Quarti, Quinti, Sexti, Septimi, Octavi, Gloria, Seculorum amen, C. E.

F. G. c.] [JOHMUS 04GF]

De finalibus exempla autem daturi dignum duximus ad demonstrandum plenius troporum cognitionem,

cantiunculas quasdam hic subscribere, quas etiam aptitudines sive formulas modorum appellare possimus.

Finales.Primum quaerite regnum Dei DSecundum autem simile est huic DTertia est dies quod haec facta sunt. EQuarta vigilia venit ad eos. EQuinque prudentes virgines intraverunt ad nuptias FSexta hora sedit super puteum. FSeptem sunt spiritus ante thronum Dei GOcto sunt beatitudines G

Page 10: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 10/22

Scire praeterea convenit, quod apud quosdam phthongi, id est, toni vocalibus, tonorum autem differentiae,

quas quidam abusive diffinitiones vocant, consonantibus signantur hoc modo. Primum tonum a notat,

secundum e, tertium i, quartum o, quintum u, sextum H graecum, septimum y, Octavum [Omega]. Primam

autem cuiusque toni differentiam b indicat, secundam c, tertiam d, quartam g, et ita mutae per ordinem. His ita

utiliter digestis, iam nunc tempus est, ut de regulari sive licenti omnium modorum cursu regulas demus.

XII. De regulari cursu modorum atque licentia.

Cum igitur de cursu modorum dicturi simus, quid cursum eorum vocemus, primitus discutiendum est. Cursum

modorum sive tonorum dicimus legem, qua sub certa regula coercentur, quantum scilicet quisque ascendere

vel descendere, quantumque intendi vel remitti debeat. [-245-] Sed quoniam, cum cantus intenditur et

remittitur, ascensio et descensio dici potest, quod in cursu modorum ascensionem et descensionem itemque

intensionem ac remissionem vocemus, distinguendum est, ne ulla ex parte rudi lectori occasio vacillandi

ingeratur. Ergo ascensionem tonorum et descensionem vocamus certam ipsorum ascendendi et descendendilegem, id est, quantum a finalibus suis ascendant sive descendant. Intensionem vero et remissionem tonorum

dicimus certitudinem illam, per quanta vocum intervalla a finali suo quisque suum principium habere debeat.

Quibus ita necessario praemissis, de cursu modorum prout proposuimus, disseramus. Omnes itaque autenti a

finali suo ad octavam, quod est diapason, regulariter ascendunt, licenter ad nonam vel decimam. Licentiam

autem idcirco a regula secrevimus, ut sciatur, quia illae voces perraro contingendae sunt, quae per licentiam

conceduntur: Quod enim quis per regulam habet, quasi ex debito habet, ideo liberius eo frui potest; quae

autem per licentiam possidentur, ea tamquam per gratiam possessa humilius atque prudentius sunt tractanda.

Descendunt a finali ad proximam, ubi nonnullam eis licentiam a peritis musicis concessam reperi. Excipiturinde autentus tritus, qui simpliciter quintus nominatur: huic nulla infra finalem descensio attributa est, non aliam

ob causam, nisi quod semitonii imperfectio competentem fieri descensum non permittit. Plagales autem omnes

a finali usque ad quintam, quae est diapente, ascendunt, et licenter sextam assumunt. Nec est mirandum, quod

plagales minorem ascendendi licentiam habent, quam autenti, quia plagales semper in inferioribus morari

debent, et perraro a finali ad quintam ascendere. Nam et Odo huius artis experientissimus, et a Guidone in

fine tractatus sui comprobatur, cantum, qui a finali ascendens quintam ter vel quater repercutit, autento

deputat. Unde et haec antiphona. Ecce tu pulchra: quamquam in cursum secundi toni decidat, tamen quisuperius quintam a finali saepius reverberat, primo tono deputatur. Item: Rex Dominus omnium, quia in

superius frequentius versatur, in unctione ad A capitale descendat, primo tamen tono adscribitur: Quod ideo

fit ut honor principibus conservetur. Dominus namque sive magister non tantum in propria potestatem habet,

sed etiam in ea, quae sunt subditi eius. Subdito autem sufficere debet, si a magistro sibi concessis humiliter uti

liceat, nedum ad ea, quae sunt praelati, temere se proripiat. Si ergo plagales in ascensu quintam perraro

debent contingere, quanto rarius sextam. Descendunt autem omnes subiugales a finali ad quartam, quod est

diatessaron, vel etiam ad quintam regulariter. Nam licentiam descendendi neque autentis, neque plagalibusnusquam legi concessam. Sciendum tamen quod quidam musici haud incongrue regularem cursum modorum,

qui sunt octo, per totidem diapason dimetiuntur. Et secundum illorum assertionem pene omnes modi unam

infra finalem assumunt per licentiam, quam prius eis regulariter attribuimus. Cum ergo octo [-246-] toni per

totidem diapason currant, sic duo toni ut magister et discipulus cohaerent, sic et eorum diapason

connectuntur, ita ut in eis facile animadverti possit, quae voces proprie sint plagalis, quae autenti, quae

communes utrique, quod figura harum quas subiecimus octo rotarum cautius intuita apertissime demonstrat.

Hoc quoque intimandum videtur, qualiter accipiendum sit, quod dicimus, autentos ad octavas, et subiugalesad quintas ascendere: ut enim supra testati sumus, pueris in hoc opusculo viam signamus. Sic ergo

intelligendum est, quando toni ad octavas vel quintas ascendere dicuntur, quando tam alte ascendant, ut

ascendendi potentiam habeant. Neque enim omnis cantus autentorum ad octavas, neque plagalium omnis

canor ad quintas pertingit, sicut patet in hac primi toni antiphona In tuo adventu, et in hac secundi antiphona

Consolamini, consolamini. Intensione autem et remissione modorum sic est animadvertendum. Autentis

Page 11: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 11/22

omnibus licet suum cuique principium a finali ad quintam intendere, et ad eam, quae sub finali proxima est,

remittere. Si autem ad quintam licet, quanto magis ad quartam vel tertiam? Solus autem autentus deuterus, idest, tertius istam legem transgreditur: ad sextam namque plerumque principium suum intendit, ut in hac

antiphona Tertia dies est. Subiugalibus vero licet principia sua, vel etiam hemitonia ad quartas intendere, et ad

quintas interdum remittere. Hemitonia autem eo respectu quo et tonos aequivoce accipimus, vocum

inceptiones vocamus, quae fiunt per pausationem in cantus medio: hemitonia enim proprie semitonia vocamus.

Attendendum praeterea, quod cum praedicta lex et certa regula disposita sit tonorum cursibus, plerique novi

modulatores id tantum attendentes, ut pruritum aurium faciant, saepissime eam confundunt, communemque

cantum faciunt, uni videlicet melodiae cursum duorum tonorum tribuentes: quemadmodum in hac cantilenapatet: Ter terni sunt modi. In huiusmodi itaque cantibus, qui tam laxe atque confuse componuntur, cantoris

arbitrio relinquitur, uti talem cantum ei tono adaptet, cui cantus principium competentius responderit.

XIII. Super graeca notarum vocabula expositio.

Quoniam autem in continuo modorum tractatu est taedium super ipsas notas ponere, vocabula earum, quae a

Graecis sortiuntur, interpretari libeat: quatenus ea, quotiens opus fuerit, pro ipsis notis introducamus. Horum

equidem vocabulorum nominationem in tractatu quarti capituli fecimus. Sed de his tunc dicere distulimus, nerude et inexercitatum novi lectoris ingenium subitanea obscuritate obrueremus. Ut autem, quae sequuntur

melius intelligantur, oportet nos de tetrachordis veterum musicorum aliquid interferere. Antiqui siquidem musici

quatuor tetrachorda in monochordo disposuerunt. Primum fuit ab A. usque ad D. et hoc vocabant

tetrachordum [-247-] principalium, eoquod illae notae in principio locatae essent: secundum ab E, usque ad

a, et hoc appellabant mediarum, quod per eas medias, id est mediatrices, cantus a gravibus ad acutas

progrederentur, et regrederentur. Tertium a [sqb] quadrato usque ad e, et hoc dicebant disiunctarum, quiaeas a praecedentibus disiunctas, id est, differentes videbant, et in figura, et in soni acutione. Quartum fuit a

praemissa e usque aa duplicatum, et hoc nominabant excellentium, quoniam eas in soni gracilitate omnibusaliis videbant excellere.

Itaque secundum illos, qui nec [Gamma] admiserant, nec illas tres notas, quas post aa duplicatum ponimus,vocabula ista, quae interpretaturi sumus, musicis vocibus imposita sunt. Prima ergo A apud Graecos musicosvocatur Proslambanomenos, ut acquisita sive assumpta, quoniam a grammatica, pro qua primum reperta est,

ad opus musicae assumpta est: vel certe ideo acquisita vocatur, quia vetustissimi musici eam primum nonponebant. Secundum B, ut videlicet vocum dispositio a minimo intervallo vel semitonio, quod est inter B et C,

exordium haberet: unde et ipsa B vocatur hypate hypaton, id est, principalis principalium, quia nimirum apudantiquissimos prima fuit principalium, id est, gravium. Haec quorundam sententia est: sed obiici potest a

callido auditore, non esse cogentem causam, quam de semitonio subintulimus; si enim vetustissimi musicivellent, ut dispositio vocum a semitonio inciperet, tam bene illud inter A et B constituere potuissent, sicut interB et C. quapropter melius est, ut secundum priorem sententiam dicamus, A primum in monochordo locatam.

Sed tunc rursus obiici potest, cur B vocetur principalis principalium, cum potius A sic vocanda est, quia primaest gravium. Ad quod dicimus, quia B non ideo vocatur principalis principalium, quod una prima sit in ordine

earum, sed quod prima inter principales divisum sonum gignit: A enim cum sit in principio monochordi locata,nullam soni diversitatem facit. C autem vocatur Parypate hypaton, id est, iuxta principalem principalium, quia

est iuxta B. D autem dicitur Lichanos hypaton, id est, digitalis principalium, et dicitur digitalis, quasi discretiva,quia discernit, id est, segregat principales a mediis. E vocatur hypate meson, id est, principalis mediarum. Fparypate meson, id est, iuxta principalem mediarum. G lichanos meson, id est, digitalis mediarum. Et hoc

nomen ideo habet, quia ipsa una ex mediis discernit capitales notas a minutis. Sequitur a quae vocatur mese,id est media, scilicet inter A capitalem, et aa duplicatam; nulla etenim nota apud vetustiores ter repetitur, nisi

ista. Quadratum autem [sqb] nuncupatur paramese, id est, iuxta mediam, scilicet a. Deinde c, quae vocaturtritediezeugmenon, id est, tertia disiunctarum, quod nomen habet per praeposterum ordinem numerandi. Cum

enim post c sit d, et post d sit e; si dicas e primam, d secundam, c erit tertia; quod autem dicimus tertia

Page 12: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 12/22

disiunctarum, tantum valet ac si diceremus, una de tribus, [-248-] quae dicuntur disiunctae. Post hanc enim d,

quae dicitur paranete diezeugmenon, id est, iuxta ultimam disiunctarum, quia est iuxta e, quae vocatur netediezeugmenon; interpretatur autem nete ultima, diezeugmenon disiunctarum. Sequitur f, trite hyperboleon, id

est, tertia excellentium; quo nomine idem sentiendum est, quod de c diximus. Post f locata est g, quae diciturparanete hyperboleon, id est, iuxta ultimam excellentium, quia est iuxta aa, quae vocatur nete hyperboleon, id

est ultima excellentium. Ut autem manifestiora sint, quae diximus, veterum musicorum tetrachorda cumvocabulis suprascriptis subiecimus.

[GSII:248; text: Proslambamenos, Hypate hypaton, Parypate hypaton, Lichanos hypaton, Hypate meson,

Parypate meson, Lichanos meson, Mese. Graves. mediae. Paramese, Trite diezeugmenon. Paranetediezeugmenon. Nete diezeugmenon. Trite hyperboleon. Paranete hyperboleon. Nete hyperboleon. disiunctae.

excellentes. A. B. C. D. E. F. G. a, [sqb]. c. d. e. f. g. aa.] [JOHMUS 05GF]

XIV. Quid faciendum sit de cantu, qui in perpetuo cursu deficit.

Expositis itaque notarum vocabulis, de cantibus dicendum est, qui in proprio cursu deficientes alias sibi finales

usurpant. Fit autem ista cantuum illegalitas in quibusdam venialiter, in quibusdam vero minime. Interdum fit excantorum vitio, plerumque ex irrefutabili antiquitate. In quibus autem cantuum perturbatio tolerabiliter evenit, hi

tres modi: Protus, deuterus, tritus. His autem legalibus transgressionem musici idcirco ignoscunt, quia affineshabent voces. Affines autem illas voces dicimus, quae in depositione et elevatione concordant: Verbi gratia D

finalis proti cum a acuta concordat; ambae enim tono deponuntur, et tono et et semitonio elevantur. Item Efinalis deuteri cum [sqb] quadrato affinitatem habet, cum similiter deponantur et eleventur. Sic et F finalis cum

c acuta in depositione et elevatione convenit. Propria autem affinitas non est in depositione, nisi utrumque[-249-] vel saltem elevatio duplicetur. Sed quoniam finalis tetrachordi huiusmodi affinitatem non habet, ideodelicti venia caret. Oportet namque, ut qui vicarium habere non potest, ipse suum per se officium convenienter

administret; si ergo aliquotiens in cantu tetrachordi ulla evenit aberratio, dicimus eam procedere ex cantoruminscitia, et corrigendam esse musicorum peritia. In cantu autem praedictorum modorum, scilicet proti, deuteri,

triti, quotiens opus fuerit, vice finalium affines haud incongrue subrogantur. Ut autem quod dicimus clariuselucescat, exempla subdimus: Gaudendum est nobis. cum sit proti, in suo loco cantari non potest, quia in

quibusdam locis sub parypate hypaton C gravitonum requirit, qui ibi non est: caeterum in mese, id est a,incepta absque errore ad eandem A in fine deducetur. Similiter et ista antiphona Magnum haereditatis. Quodautem quidam evitare volentes ponunt A et B graecum, quod etiam synemmenon vocant, id est adiunctum, ut

ita sub C tonum habeant; verumtamen nulla id auctoritate confirmare queunt; nam Guido, qui ad hoc solumstuduit, ut nullus in monochordo esset defectus, hanc procul dubio interseruisset, si necessariam vidisset. Est

et aliud quod assertionem illorum improbat, hoc videlicet, quod cantus plerumque non modo sub parypatehypaton, sed etiam sub parypate meson totum requirit, qua necessitate compellimur ad superiores confugere,

ut in hac communione Aufer a me. et in hac antiphona Germinavit. Item cantus in proprio cursu deficit, ut inhac Antiphona Tu Domine universorum. Sed et cantus triti in loco suo aliquotiens cantari nequit,quemadmodum haec communio: De fructu. Haec omnia quisquis in affinibus finalium cantaverit, absque errore

ad finem perveniet.

XV. Quod stultorum ignorantia saepe cantum depravet.

Quod autem illa et alia istiusmodi in proprio cursu cantari nequeunt, utrum ex cantorum vitio processerit, ansica modulante primum prolatae fuerint, incertum habemus. Caeterum hoc certissime novimus, quod perquorundam ignorantiam multoties cantus depravatur, quemadmodum iam plures habemus depravatos, quam

enumerare possimus. Quos revera non ita, ut nunc in ecclesiis canunt, modulantium auctoritas protulit, sedpravae hominum voces motum animi sui sequentium recte composita pervertere, perversaque in usum

incorrigibilem deduxere, adeo ut iam pessimus usus pro auctoritate teneatur. Siquidem imperiti cantoresaliquando canendi taedio praegravati, quae elevanda erant, depressere, et plerumque petulantia inducti, quae

Page 13: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 13/22

inferius erant canenda, ultra legem extulere; ut patet in hoc graduali: Qui sedes Domine. Nam superCherubim, quod in paranete diezeugmenon incipiendum est, in mese incipere solent, ideoque fit, ut cantus inlichanos hypaton contra ius exeat. Item in hac communione Principes persecuti sunt me. plerique non

minimum errant. Nam Concupivit, quod in trite diezeugmenon incipiendum est, ipsi in b molli incipiunt, [-250-]sicque insolitum inter E et b molle intervallum faciunt, cantumque legali cursu destituunt. Similiter nonnulli

inconvenienter efferunt graduali Probasti Domine, versum namque eius Igne me examinasti in tritediezeugmenon incipiendum, in parypate meson inchoant, sicque legitimam cantus seriem ex toto conturbant.

Sed cum in hoc cantu peccetur, dum ea quae elevanda sunt deprimuntur; in aliis quibusdam nonnulli errant,dum ea, quae deprimenda sunt, elevare moliuntur, ut in hoc Responsorio Ductus est Iesus in desertum, cum

enim: Dic ut lapides, in trite diezeugmenon sit incipiendum, ipsi illud in trite hyperboleon incipiunt. In hoc etiamResponsorio Terribilis. plerique delinquunt in eo loco ubi est, et porta coeli: elevant enim hoc subito ad acutastransilientes, cum potius circa finalem D sit canendum. Falluntur etiam persaepe indocti cantores in iudicandis

tonis, et similibus cantuum principiis, ut verbi gratia: multi hanc antiphonam Iste puer. plagi deutero adiudicant,quia in inceptione convenit cum ista antiphona In odorem, est autem iste puer autentici proti: In odorem plagis

deuteri. Similiter et has antiphonas: Ipse praeibit. Dirupisti Domine, cum sint mixolydium, non bene quidamhypophrygio adscribunt, quia cum quibusdam antiphonae hypophrygii concordare videntur; quemadmodum:

Ipse praeibit. cum ipsa antiphona Rorate coeli. Dirupisti. cum ista antiphona Da mercedem Domine etcaetera. Item hae antiphonae: Malos male, et qui odit, et novit Dominus, cum sint hypomixolydii, et hocipsarum diastemata et systemata apertissime testentur (nam de teleusi patet) a quibusdam phrygio tribuuntur,

quoniam in principio conveniunt cum istis antiphonis Domine spes Sanctorum. Tu Bethlehem terra. Similiter ethae antiphonae Ascendente in. Benedicta sit. Gloriosi. cum sint hypomixolydii, a nonnullis phrygio adaptantur.

Sed Gloriosi quidem magis hypolydio convenire videtur. Non solum autem quidam ex similibus principiisseducuntur, sed ipsi ultro pravis vocibus suis quosdam a suo cursu detorquent cantus, quemadmodum istas

antiphonas Quid retribuam. Cum inducerent. Cum audisset Iob. cum enim istae sint dorii, et leniter sintincipiendae, ipsi eas voce acriter suspensiva ad acutas sustollunt, ita ut cum istis conveniant: In principio. Quide terra. Quando natus es. Nec mirum de principiis, cum etiam fines cantuum pervertant, atque a suo statu

prave canendo deflectant, ut antiphona Petrus autem. Nam cum cursum proti habeat, idque diastemata eius,atque systemata aperte demonstrent; nonnulli eam in hypate meson satis absone exire faciunt.

XVI. Quod diversi diversis delectentur modis.

Cum autem iam per multa exempla sit demonstratum, quomodo tropi variantur, quomodo etiam per ineptoscantores depravantur, hoc quoque de ipsorum qualitate subnectendum videtur, quod diversi diversis

delectentur. Sicut enim non omnium ora eodem cibo capiuntur, sed ille quidem acrioribus, iste vero lenioribusescis iuvatur: ita profecto non omnium aures eiusdemmodi sono [-251-] oblectantur. Alios namque morosa et

curialis vagatio primi delectat, alios rauca secundi gravitas capit; alios severa et quasi indignans persultatiotertii iuvat; alios adulatorius quarti sonus attrahit; alii modesta quinti petulantia ac subitaneo ad finalem casu

moventur; alii lacrymosa sexti voce mulcentur; alii mimicos septimi saltus libenter audiunt; alii decentem, etquasi intonalem octavi canorem diligunt. Quapropter in componendis cantibus cautus musicus ita sibiprovidere debet, ut eo modo quam decentissime utatur, quo eos maxime delectari videt, quibus cantum suum

placere desiderat. Nec mirum alicui videri debet, quod diversos diversis delectari dicimus, quia ex ipsa naturahominibus est inditum, ut non omnium sensus eundem habeant appetitum. Unde plerumque evenit, ut dum

quod cantatur, isti videatur dulcissimum, ab alio dissonum iudicetur, atque omnino incompositum. Certe egoipse memini, me cantiones aliquot coram quibusdam cecinisse, et quod unus summopere extollebat, alii

penitus displicuisse. Habent autem modi speciales et inter se diversas sonorum proprietates, adeo ut diligentimusico, seu etiam exercitato cantori cognitionem sui ultro ingerant. Et quemadmodum aliquis mores,

habitusque diversarum gentium perscrutatus, cuiuscunque nationis hominem videt, docte internoscit; videlicethunc esse Graecum, et hunc Germanum; illum Hispanum, illum vero Gallum indicans; ita musicus, non autemsolo nomine, audita qualibet harmonia statim cuius toni sit, agnoscit. Quamvis tamen hoc in aliquantis fallat.

Page 14: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 14/22

Nam aliquando cantus non tantum initio, sed etiam in medio alicuius toni cursu utitur, cui tamen in finecontradicit; quod liquet in hoc Responsorio Gaude Maria Virgo cum enim in principio, et in medio deutero

autentico subserviat, in fine tamen se plagi trito dicat. Cantus toni huiusmodi monent, ne quis de tonis temereiudicet, sed potius finem, in quo omne canendi iudicium pendet, providus expectet, ne, si ante tempus tonum

edixerit, fine dicta eius refutante poeniteat eum non tacuisse. Ad hoc etiam considerandum est, quod cantusquorumdam modorum tanta aliquando videntur similitudine convenire, ut vix, aut nunquam nullum cantordiscernere possit, cui tono rectius eos adaptare debeat. Hoc autem in autentico trito, autentico tetrardo

evenire solet, et praeterea in plagalibus istorum; quemadmodum in his antiphonis considerari potest: Gloriosiprincipes, et pro nobis Gallus. Hae enim tam competenter hypolydio, atque hypomixolydio conveniunt, ut cui

potius attribui debeant, haud facile discernas. Item hoc Responsorium Genti peccatrici, tam lydio, quammixolydio convenire videtur. Unde apud quosdam usus est, sic cantatur: Esto placabilis; apud plerosque

autem sic: Esto. Introitum etiam istum: Dominus in loco. quidam lydio, quidam mixolydio adaptant: ego veroillos sequendos iudico, qui utrumque horum lydio attribuunt. Huiusmodi autem praedictorum troporumconsonantiam Graeci, ni fallor, animadverterant, quando eis parum discreta, et fere eadem vocabula

imposuerunt. In aliis talem nullam convenientiam reperies, excepto, [-252-] quod cantus proti in hypatemeson, quae finalis est deuteri, aliquotiens commode pausat, ut in alleluia. Iuravit Dominus. et in hac

communione: Principes persecuti sunt. Sic etiam aliqui cantus tanta similitudine convenientes, ut secundumdiversas emissiones diversis tonis copulari congrue possint, quemadmodum hae antiphonae: Et respicientes.

Lupus rapit. Prior enim ad plagalem tetrardum, posterior ad plagalem tritum respicit, si hoc modo canuntur.

Erat quidem magnus valde alleluia.

Oves propriae, alleluia.

Phrygii autem ambae erunt, si sic emittuntur.

Magnus valde alleluia. Oves propriae alleluia.

XVII. De potentia musicae, et qui primitus ea in Romana ecclesia usi sint.

Sed nec hoc reticeri oportet, quod magnam vim commovendi auditorum animos musicus cantus habet,siquidem aures mulcet, mentem erigit, praeliatores ad bella incitat, lapsos et desperantes revocat, viatores

confortat, latrones exarmat, iracundos mitigat, tristes et anxios laetificat, discordes pacificat, vanascogitationes eliminat, phreneticorum rabiem temperat. Unde et de Rege Saul in libro Regum legitur, quod a

daemonio correptus David in cithara canente mitigabatur, cessante vero nihilominus vexabatur. Itemphreneticus quidam Asclepiade medico canente ab insania fertur fuisse liberatus. Sed et de Pythagoramemoratur, quod luxuriosum quemdam iuvenem, ab immoderata libidine musica modulatione revocaverit.

Habet autem musica secundum diversos modos diversas potentias. Sic enim per unum canendi genus poterisaliquem ad luxuriam provocare, eundemque per aliud quantocius poenitentia ductum revocare: cuius rei

experimentum Guido de iuvene quodam refert.

Cum ergo in commovendis mentibus hominum tanta sit musicae potentia, merito eius usus acceptus est in

sancta Ecclesia. Primum autem a Sancto Ignatio martyre, nec non et a Sancto Ambrosio Mediolanensiumantistite usus in Romana ecclesia musicae haberi coepit. Post hos Beatissimus Papa Gregorius Spiritu sanctoei, ut refertur, assidente et dictante cantum modulatus est, cantumque Romanae Ecclesiae, quo per anni

curriculum Divinum celebratur officium, dedit. Quod autem canendo laudandus sit Dominus, non parvam inveteri pagina auctoritatem habemus; legimus namque in libro Exodi, quod submerso Pharaone Moyses et filii

Israel canticum cecinere domino. Sed et Psalmista artis huius haud ignarus in Decachordo, quod estinstrumentum musicum, laudes Domino cecinit, nosque ad concinendum hortatur dicens: Cantate Domino

canticum novum, Laus eius in Ecclesia sanctorum. Nec solum naturali sono uti nos in laude Domini voluit, cum

Page 15: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 15/22

et per manufacta musicae artis instrumenta Dominum laudari commonens ait: Laudate Dominum in sonotubae, in psalterio et cithara, in tympano et choro, in chordis et organo. Cum ergo huius disciplinae in veteri

[-253-] testamento inveniatur auctoritas, cumque eam tam religiosi viri in ecclesia sanxerunt, cum deniqueefficax ad commovendas, ut dictum est, mentes hominum sit eius potentia, quem huius scientiae sanum pigeat?

quis ei non toto affectu studiosus adhaereat? Verum quia non solum praefati sacri cantus officiales in sanctaEcclesia modulati sunt, sed et alii quidam non longe ante nostra tempora cantuum compositores extitere; quod

nos quoque cantum vetet contexere non video. Nam etsi novae modulationes nunc in Ecclesia non suntnecessariae, possimus tamen in rhythmis, et lugubribus versibus poetarum decantandis ingenia nostraexercere. Quoniam autem modulandi licentiam vicissim et petimus et damus, congruum videtur, ut de cantu

componendo praecepta supponamus.

XVIII. Praecepta de cantu componendo.

Primum igitur praeceptum modulandi subnectimus, ut secundum sensum verborum cantus varietur. Quis autemcanendi modus cuilibet materiae conveniat, prius docuimus, cum diversos diversis delectari diximus: Quosdamenim curialitati, quosdam lasciviae, quosdam etiam tristitiae aptos monstravimus. Sicut autem laudem

desideranti poetae studendum est, ut facta dictis exaequet, neve eius, quem describit, fortunis absona dicat;sic laudis avido modulatori animadvertendum est, uti ita proprie cantum proponat, ut quod verba sonant,

cantus exprimere videatur. Itaque si iuvenum rogatu cantum componere volueris, iuvenilis sit ille et lascivus: sinautem senum, morosus sit, et severitatem exprimens. Quemadmodum enim Comoediarum scriptor, si partes

iuvenis seni, vel luxuriosi avaro mandaverit, derisui subiacet, quales apud Flaccum Plautus et Dorsennusinducuntur, ita reprehendi potest modulator, si in tristi materia salientem modum adduxerit, vel in laetalacrymabilem. Providendum ergo est musico, ut ita cantum moderetur, ut in adversis deprimatur et in

prosperis exaltetur. Hoc autem non adeo praecipimus, ut semper necesse sit fieri, sed quando fit, ornatui essedicimus. Habebus tamen de his, quae diximus, aliqua exempla. Siquidem Antiphonae in resurrectione Domini

exultationem in ipso sono praetendere videntur. Ista autem Antiphona Rex autem David, non tantum in verbis,sed etiam in cantu moerorem sonare videtur. Sed in auctoribus quaerimoniae per hypolydium, quia is

miserabilem sonum habet, frequentissime decantantur.

Illud praeterea laudis cupido modulatori iniungimus, ne in una neuma nimium eam inculcando oberret, utquanta opera peritus poeta vitare contendit vitium illud, quod Graeci dicunt [homoioptoton], id est, similium

casuum; tanto nisu cantuum compositor vitium, quod apud musicos [homoiophthongon], id est, similiumsonorum appellatur, cantare. Sed de priore vitio grammatici sive etiam [-254-] rhethores videantur. Nos

autem de posteriori, quod musicis vitandum esse diximus, exemplum damus, ut hoc Responsorium Ecce odor.Nam in eo loco ubi est: Crescere te faciat Deus meus vitiosa est unius neumae inculcatio. Similiter in

Responsorio illo: Qui habitat, vitiosa est unius podati crebra repercussio in eo loco: et refugium meum. Siautem interdum aliquae decentes neumae semel repetantur, non vituperamus, ut in fine Responsorii Qui cumaudissent, ubi est, laudantes Clementiam: itemque in fine Responsorii sint lumbi vestri, ubi est, a nuptiis.

Sciendum autem, quod in principalibus ad finem cantum paulatim ducere laus est: in Collateralibus vero adfinem cantum praecipitare decet.

XIX. Quae sit optima modulandi forma.

Optima autem modulandi forma haec est, si ibi cantus pausationem finalis recipit, ubi sensus verborumdistinctionem facit. Quod considerare potes in hac Antiphona Cum esset desponsata. Hoc autem praeceptum

non bene inspexit, qui versiculos illos modulatus est, quorum initium est: Homo quidam erat dives: Nam isteidem versiculus nusquam in recta distinctione finalem contingit. Sed et hoc harmoniam non minimum exornat,

si in cantibus discipulorum id observetur, ut finalem saepe repetant, circaque illa versentur, et in quartararissime pausent, in quinta vero nullo modo. Sed et si quintam aliquando contigerint, raptim et quasi

formidando eam contingentes properanter recurrant, ut in hac Antiphona Ait Petrus. In cantibus autem

Page 16: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 16/22

magistrorum id providendum est, ut in acutis maxime versentur, et postquam in quinta a finali bis vel ter

pausaverint, finalem requirant, rursusque ad superiores festinando se transferant; quia sicut subiugalium estmaxime in gravibus, ita autentorum maxime in acutis conversari. Huius vero praecepti exemplum habes in hacAntiphona Muneribus datis. Observandum etiam de diapente, ut in melodia subiugalium a finali nunquam ad

superiores saliat; Diatessaron vero supra et infra libere fiat. Quarti tamen cantus per diapente competentiorquam per diatessaron cadit, et resurgit. Nec mirum, cum et magistri huius harmonia saepius et melius ad

sextam quam ad quintam intendatur et remittatur. Notandum quoque, quod in cantibus autentorum plurimumsit, eos a finali crebro per diapente deponi et elevari, in tertio id inconcinnius est, sed in quinto decentissimum.

In quo et hoc ornatui est, si plerumque cantus eius a finali per ditonum, et semiditonum surgat, ut patet inAntiphona Paganorum. Hoc autem praeceptum de utrisque breviter damus, ut cantus subiugalium et infrafinalem et supra quintam rarissime contingat: infra propter nimiam gravitatem: supra propter nimiam

sonoritatem, ne autento tribuatur. Cantus vero principalium, si non sit quinti, ad proximam finali deponatur: adoctavam autem tam quintus quam alii principales potenter ascendant, sed nonam vel decimam rarissime

contingant; quod te haec figura luculenter edocet.

[-255-] [GSII:255; raro, libere, Modi, I, II, III, IIII, V, VI, VII, VIII, [Gamma], A, B, C, D, F, G, a, b,[sqb], c, d, e, f, g, aa, [sqb][sqb]] [JOHMUS 06GF]

Animadvertendum praeterea, quod maximam in cantu iocunditatem faciunt istae duae consonantiaediatessaron et diapente, si convenienter in suis locis disponantur; pulcrum namque sonum reddunt, si remissa

aliquotiens, statim in eisdem vocibus elevantur; quemadmodum patet in antiphona Vox exultationis.Verumtamen diatessaron multo dulciorem melodiam facit, et maxime in autento deutero, si interdum ter vel

quater, vel eo amplius varie repercutiatur: sicut in fine huius antiphonae: O gloriosum lumen. bene considerantiliquet hoc modo:

Quos fecisti veritatis lumen agnoscere.

Item pulcrum est, si per quas notas neuma descendat, per easdem statim ascendat, ut hic: Meruit [a g e Fgasupra lin.] divina revelatione. Item decentissimus in cantu sonus est, si diatessaron interdum ita varietur, ut

semiditonus vel ditonus nunc praecedat, nunc subsequatur, ut hoc exemplo manifestum est:

Hodie proces - - sit ad ortum.

Sunt et aliae modulandi species quamplurimae egregiae, quas omnes, ne taedium potius quam doctrinam

lectoribus ingeramus, enarrare non oportet. Cantus autem huiusmodi musici accuratos vocant, quod in eorumcompositione cura [-256-] adhibeatur. Hos etiam metricos per similitudinem appellant, quod more metrorum

certis legibus dimetiantur, ut sunt Ambrosiani.

XX. Qualiter per vocales cantus possunt componi.

Adhuc et aliam modulandi monstramus viam pulcram sane, sed ante Guidonem inusitatam. Inprimis in cuius

toni cantum componere velis tecum destinato: et quinque tonis cum totidem vocalibus per ordinemsuprascriptis collato in tabulis, et secundum quod te singularum vocales duxerint syllabarum, canendo rite

incedas hoc modo:

[GSII:256,1; text: F, Maria veri solis mater libera tuos, a, e, i, o, u, Supplices incessanti oratione] [JOHMUS

07GF]

Item alterius modi per eandem regulam F G A [sqb] c.

[GSII:256,2; text: F, Sacer Antistes Dei Martine gemitus nostros suscipe, et indulgentiam impetra semper

Page 17: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 17/22

flagitantibus te, a, e, i, o, u] [JOHMUS 08GF]

[-257-] Quoniam autem ista, quam dedimus, modulandi regula minus stricta videretur, qualiter laxiorem atqueliberiorem componendi viam tu possis parare, edocebimus. Dispone sex, vel octo, vel etiam plures, si libeat,per ordinem notas, eisque vocales dupliciter adscribas, ita scilicet, ut unicuique notae duas seriatim attribuas

hoc modo:

i o u a e i o u

F G a b c d e f

o u a e i o u a.

Vox clamantis in deserto, parate viam Domino,

Rectas facite semitas Dei nostri.

Vide autem, ne te ista, quam praemisimus, vocalium dispositio ad hoc inducat, ut eas semper necessario ita

disponendas existimes: sicut enim pictoribus atque poetis licet incipere quod volunt; sic nimirum sic modulantiper vocales aequa potestas est pro velle suo eas in principio disponere: itemque quemadmodum illisprovidendum est, ut id, quod inceperunt, perficiant, isti ita studendum est, ut ordinem inceptum finetenus

deducat. Verbi gratia: Cum enim ego in praemisso cantu parypate meson oi attribuerim, tu ibidem ei, vel ao,vel au, vel quidquid tale volueris, locare poteris, dummodo persistas in ordine, quem inceperis. Quod ut magis

pateat, melum alterius modi exempli gratia supponimus:

e i o u a e i o

C D E F G a b c

i o u a e i o u.

Nuncius celso veniens olympo te patri magnum

Fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae ordine promis.

Possent tamen vocales tali modo etiam triplicari, vel quadruplicari, nisi quod tunc nimia confusio modulandiobsisteret. Cum itaque, ut ostensum est, cantus per vocales componatur, sitque manifestum, ex vocalibus

constare, quaecunque dicuntur, rectissime ait Guido, quod ad cantum redigatur omne quod dicitur.

XXI. Quid utilitatis afferant neumae a Guidone inventae.

Ne forte vero moveat lectorem, quod in primo capitulo ei iniunximus, ut cantare per musicas assuesceretneumas, et de eis tractare hucusque distulimus; attendat quod non abs re fecimus: nisi enim prius sciret musicecanere, exempla passim ob diversas causas introducta nullatenus posset intelligere. Cur autem a Guidone

inventae sint huiusmodi neumae, non statim oportuit dici; cum earum causa et utilitas per ea, quae iampraemissa sunt, satis possit experiri: cum enim in usualibus neumis intervalla discerni non valeant, cantusque,

qui per eas dicuntur, stabili memoriae commendari nequeant, ideoque in cantibus plurimae falsitates obrepant,hae autem omnia intervalla distincte demonstrent, usque adeo, ut errorem penitus excludant, et oblivionem

canendi, si semel perfecte sint cognitae, non admittant; quis non magnam in eis [-258-] utilitatem esse videat?Qualiter autem irregulares neumae potius errorem, quam scientiam generent, in virgulis et inclinibus, atque

podatis considerari perfacile est: quoniam quidem et aequaliter omnes disponuntur, et nullus elevationis veldepositionis modus per eas exprimitur. Unde fit, ut unusquisque tales neumas pro libitu suo exaltet, aut

Page 18: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 18/22

deprimat, et ubi tu semiditonum vel diatessaron sonas, alius ibidem ditonum vel diapente faciat; et si adhuc

tertius adsit, ab utrisque disconveniat. Dicat namque unus hoc modo: Magister Trudo me docuit; subiungitalius: ego autem sic a magistro Albino didici; ad hoc tertius: certe magister Salomon longe aliter cantat. Et ne

te longis morer ambagibus, raro tres in uno cantu concordant, ne dum mille, quia nimirum dum quisque suumprofert magistrum, tot fiunt divisationes canendi, quot sunt in mundo magistri. Ut autem manifeste videas,

quod in legalibus neumis saepe per ignorantiam cantus depravetur, exemplum tibi sit antiphona Collegerunt.Plerique enim clinem in prima syllaba et penultima plus iusto deprimunt, videlicet diapente facientes, etsequentem neumam tono inferius incipientes: cum constat, quod a G, usque ad lichanos hypaton D diapente

est, et sub [Gamma] nulla consistit nota; et praeterea quod nullus subiugalis sextam infra finalem contingeredebeat. Nonnulli etiam cantum eiusdem antiphonae in alio loco confundunt, dum in ea voce concilium

inchoant, per quam Pharisaei remittunt, et antepenultimam dictionis eius inferius incipiunt, quam primamemittant. Qui autem concedere volunt veritati regulae, quam pravo usui incorrigibiliter adhaerere, eum canere

convenit hoc modo:

Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium et dicebant. Sed et in communione: Beatus servus. levis errorhabetur, qui per unum podatum incongrue prolatum efficitur. Hunc autem quidam sic corrigunt: quod

Dominus, a trite diezeugmenon c in mese a cadere faciunt, et Invenerit, in parypate meson F incipiunt, etsuper omnia. in lichanos meson G; alii autem ita emendant, quod Invenerit. iuxta usum incipiunt, et penultimam

eius in mese a inchoantes, in lichanos meson per unisonum cantetur, quod et Guarino et Stephano in musicasubtilibus placet. Sed si quis obiiciat, deesse in quibusdam locis semitonia; dicimus non esse ibi necessaria

semitonia, ubi ipsis videtur. Saepe etenim ex cantorum ineptia evenit, quod inter alias cantuum depravationessemitonia proferunt, ubi proferre non debent, et interdum negligunt, ubi negligere non debent. Iam veromanifestum est, quod durae hominum voces et incompositae semitonia quam maxime devitant, qui autem

flexibiles habent voces, semitoniis plurimum gaudent, eousque ut ibi etiam aliquotiens semitonia depromant,ubi depromenda non sunt, quemadmodum patet in multis quarti toni antiphonis, ut in his: Custodiebant. Ex

AEgypto. Sion renovaberis. Simili modo quidam delinquunt in Responsorio [-259-] Conclusit uias meassemitonia sonantes ubi non sunt, videlicet in illis dictionibus: In, unicus insidiator. Idem Responsorium plerique

in fine confundunt, quia animae meae, quod in mese a est incipiendum, in nete diezeugmenon e incipiunt. Sedde cantibus per irregulares neumas depravatis in sequenti capite latius differemus.

Solent autem nonnulli neumas illas quibusdam notis resarcire, per quas cantorem videntur non docere, sed

duplicato errore impedire. Nam cum in neumis nulla sit certitudo, notae suprascriptae non minorempraetendunt dubitationem, praesertim cum per eas multae dictiones diversarum significationum incipiant,

ideoque ignoretur quid significent. Sed et si eis tribuatur aliqua certa significatio, non tamen per hoc extirpaturomnis dubitatio, dum cantor adhuc manet incertus de modo intensionis et remissionis, siquidem c. diversarum

dictionum principium est, veluti cito, caute, clamose: similiter l ut levia, leniter, lascive, lugubriter: simili modo s,quemadmodum sursum, suaviter, subito, sustenta, similiter et caetera. Hoc autem de musicis et regularibusneumis breviter intimare possumus, quod musica tam vero tamque levi tramite ducat cantorem, ut etiam si

velit, errare non possit: et postquam quivis, seu magnus, seu pusillus, quatuor historias, vel totidem officia pereas a praecentore didicerit, antiphonarium totum et graduale absque magistro addiscere poterit. Irregulares

vero, ut ostensum est, dubietatem gignunt et errores, nec tantulam utilitatem cantori conferre valent: utpostquam per eas totum graduale usque ad unum officium, et ut amplius dicam, usque ad unam communionem

a magistro didicerit, illam unam communionem, quae restat, canere per se sciat. Liquet ergo, quod qui istasamplectitur, amator est erroris ac falsitatis, qui autem musicis adhaeret neumis, tenere vult semitam certitudiniset veritatis.

Sciendum praeterea, quod tribus modis musicae neumae fiunt: uno modo per notas in monochordo dispositas,quo veteres musici usi sunt: secundo modo per intervallorum designationes, quod neumandi genus Hermannus

Contractus reperisse dicitur, fit autem hoc modo: E. vocum aequalitatem designat. S. semitonium notat. T.

Page 19: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 19/22

tonum demonstrat. T. iunctum cum S. semiditonum ostendit hoc modo TS. T. duplicatum ditonum declarat itaTT. D. capitalis diatessaron praetendit. [Delta]. diapente demonstrat, cui si adiungas S. semitonium cumdiapente notat hac figura [Delta]S. sin autem T. apponas, tonum cum diapente designat hoc modo [Delta]T.

et si diapason designare volueris [Delta]. et D. capitalem coniungas ita [Delta]D. Horum autem signorumunumquodque absque puncto intensionem notat, cum puncto remissionem. Et haec quidem omnia plenissime

docet cantilena ab ipso Hermanno, ut fertur composita; E. voces unisonas aequat et caetera nisi quoddiapason intensionem non facit. Tertius neumandi modus est a Guidone inventus. Hic fit per virgas, clines,

qualismata, [-260-] puncta, podatos, caeterasque huiusmodi notulas suo ordine dispositas, quas etiam meta inmargine apposita multum facit expeditas. Per hunc itaque modum quisquis celeriter et proficue ad canendummusice introduci desiderat, tribus insudandum laboribus esse sciat. Primus quippe labor est, ut quae vel quot

syllabae cuique voci attributae sint, diligenter consideret. Deinde nihilominus studendum est, ut quae voces inlinea vel spatio constitutae sunt, recte perpendatur. Tertius vero labor est cantionis, ne cantorem vocum varia

dispositio ducat in errorem, qui hoc modo facile evitari poterit, si diligentius animadvertatur, quod litteraunaquaeque minio, et C. unaquaeque croco signatur. Quidam tamen si color desit, pro minio punctum in

principio lineae ponut. Idcirco has duas, litteram scilicet et C. vel etiam colores, quibus notantur, tantopereobservari praecipimus, quoniam per eas aliae notae reguntur, eisque de loco motis caeterae pariter moventur.Sed si his neumis colores vel notae non aderunt, tales sunt neumae, qualis puteus sine fune.

XXII. De pravo usu abiiciendo, et superfluis quorumdam modorum differentiis.

Libet modo quorumdum cantuum recordari, qui per irregulares neumas iam dudum sunt depravati, utque

pravus usus et in his et in aliis omnibus corruptus hucusque servatus abiiciatur, magnopere hortari. Cum enimDominus una fide, uno baptismate, et omnino morum unitate delectetur, quis non credat quod idem exmultiplici cantorum discordia, quam non inviti, neque ignorantes, sed voluntarie constrepunt, offendatur? Nos

ergo, qui rectam canendi viam nutu Dei novimus, errorem non decuit pati, nec multum curandum fuit, siquidam insulsi cantores in vitiis pertinaces locum non dent veritati, dum id efficere possimus, ut aliqui sanae

mentis errorem deserant, ultro emendati. Tanta autem in corrigendis cantibus mediocritate usi sumus, ut et propaucitate sui taedium lectoribus non ingerant, et in emendatione non multum ab usitato tramite discedant.

Sciendum sane, quod qnidquid vitiose canitur, aut in principio, aut in medio, aut in fine pervertitur. In principioquippe interdum cantus depravatur, cum vel in propria nota non inchoatur, vel in sua nota inchoatus perincompositam proferentis vocem nimium deprimitur aut elevatur. In medio quoque vel in fine per incongruum

elevationis vel depositionis sonum plerumque corrumpitur: de singulis exempla subdamus. Diversi hocResponsorium Ego pro te rogavi, in diversis locis incipiunt: quidam videlicet in hypate [E supra lin.] meson,

quidam in lichanos [G supra lin.] meson, nonnulli in mese [a supra lin.], et in medio errorem videntes, cantumfalsitatis arguunt, eumque emendare contendunt. Verumtamen si in paramese principium sumit, absque

impedimento ad finalem suam legitime decurrit.

Item in medio cantus error invenitur, ut in Responsorio Bethlehem civitas. quod in duobus [-261-] locisemendari convenit: ita scilicet ut in ultima syllaba dominator in parypate meson F incipiatur, et in terra in

paranete diezeugmenon [d supra lin.] principium sumat. In terra nostra sic in fine cantus a quibusdam erraturut in Responsorio Mane surgens Iacob. Hoc enim cum verissime sit quarti toni, quidam imperiti in Lichanos

[G supra lin.] meson emittunt, et tamen ei usum quarti toni incompetenter adiungunt: quidam etiam hancAntiphonam Pater manifestavi, cum sit hypolidii, in lichanos hypaton [D supra lin.] emittunt, dorioque eam

attribuunt. Quod vitium illi leviter devitant, qui in parypate [F supra lin.] meson per unisonum cantant. Itemplerique indocti delinquunt in Antiphona Simile est regnum coeli decem, dum eam in parypate [C supra lin.]hypaton exire faciunt, alte cantare nolentes, quasi magnum sit nefas, si post pentecosten in antiphona vel aliis

cantibus alte proferatur. Eadem culpa illos redarguit, qui offertorium, posuisti Domine: in mese [a supra lin.]emittunt, et alta relinquunt. Notandum autem, quod, sicut supra diximus, is saepe cantum depravat, qui eum

Page 20: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 20/22

non voce congrua, sed secundum suam opinionem inchoat, ut patet in hac communione: Scapulis suis: Hancenim quoniam quidam in lichanos [G supra lin.] meson incipiunt, defectum pati conspicantur, eamque

corrigendam arbitrantur. Sed si in parypate [F supra lin.] meson incipitur, absque errore ad finalem revertitur,et emendatione non indiget. Sciendum praeterea, quod, sicut superius ostendimus, sunt aliqui cantus, qui inproprio cursu deficiunt, sed in affinibus absque impedimento decurrunt: ut introitus iste: Exaudi Domine vocem

meam altera et reliqua, et communio: Dicit Andreas, in affinibus canenda est secundum illos, qui eam plagalitetrardo attribuunt, in proprio cursu bene cantatur. Sunt item aliqui cantus, qui nec in proprio cursu nec in

affinibus cantari possunt. De quibus tale praeceptum damus, ut ad proprium cursum corrigantur. Si autemmultum sint confusi et in affinibus facilius possunt emendari, eo dirigantur, quemadmodum illud offertorium:

In die sollemnitatis vestrae usque et lac et mel

Alle - - luia.

Providendum est etiam de Responsorio Hic qui advenit, ut in mese [a supra lin.] principium sumat, et in

eodem loco habens incipiatur, et in paranete [d supra lin.] deizeugmenon emittatur. Sic et de Responsorio Viriimpii curandum est, ut emendetur in hoc loco.

Sapientiam et rei facti sunt in cogitationibus.

Hoc etiam Responsorium Domine ne in ira emendatione indiget in medio. Nam Miserere quod proprius ususin lichanos hypaton [D supra lin.] incipit, in lichanos meson [G supra lin.] incipiendum est. Item hoc

Responsorium Egregie Dei martyr: quidam corrumpunt, quod in trite diezeugmenon [c supra lin.] non emittunt,et Ecce non leniter efferunt. Item in hoc [-262-] Responsorio AEgypte noli flere, a quibusdam erratur, qui

flere ultra mese [a supra lin.] extollunt. Item in hoc graduali Ad Dominum quidam delinquunt, quod dumtribularer in parypate [F supra lin.] meson non incipiunt. Item in hoc Graduali Esto mihi in Deum, nonnulliconturbantur, quod protectorem in lichanos [G supra lin.] meson non inchoant. Considera etiam quod in

offertorio Confirma hoc Deus. Confirma ultra mese [a supra lin.] non esse extollendum, Deus autem inparypate [F supra lin.] meson incipiendum. Sed et in offertorio Oravi Dominum meum in duobus locis

emendatione indiget, scilicet in principio, et ubi est super. In communione etiam, Cantabo Domino perversecantant, quod bona in parypate [C supra lin.] hypaton non incipiunt. Sed communio Potum meum rectius

cantatur, si cum fletu atque et ego in parypate [C supra lin.] hypaton inchoantur. Item communio Domus measic incipienda. Domus mea domus orationis et caetera. Verum hos versiculos cantus ad praesens correctosesse sufficiat. Post haec in tonario etiam aliquos, qui memoriae occurrunt, emendabimus.

Nunc autem antequam ad exemplificandos tropos veniamus, de superfluis ipsorum differentiis tractandum est.Sed quoniam differentiae multimodis dicuntur, quid troporum differentias vocemus, primitus aperiendum est.

Differentias in tonis nominamus, quando in saecula saeculorum amen aliquae neumae rationabiliterpermittantur. Et sciendum est, quod differentiarum, quae tonis subscribuntur, aliae sunt competentes, et

necessariae; aliae etsi competentes, non tamen necessariae; aliae neque competentes neque necessariae, imoprorsus nullae. Competentes et necessarias dicimus illas differentias, quas usus cantorum habet ab antiquismodulatoribus constitutas. Competentes autem non necessariae dicuntur, quae non necessitatis causa, sed

solius curialitatis adiunguntur: quemadmodum patet in hac Antiphona O beatum pontificem. Cum enim ista sitsecundae differentiae autenti proti, plerique illa neglecta talem ei differentiam adaptant:

Saeculorum amen. O beatum pontificem.

Illae autem neque competentes neque necessariae sunt, quae non in recto tenore, sed secundum libitum

canentium adaptantur, ut ista: Saeculorum amen. Nos qui vivimus et caetera. Sed et illae differentiae, quasquidam differentias esse asseverant, non dico non necessariae, imo prorsus nullae sunt: cum videlicet unum

Page 21: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 21/22

saeculorum amen nulla parte consequenter diversificatum, multis cantibus diversa principia habentibusadiungitur. Siquidem ex his Antiphonis Tecum principium. Et Biduo vivens. cum proprie primi toni sint,

quidam duas differentias supervacue faciunt. Nam si diversa principia cantuum differentiis numerum darent,multo plures essent differentiae in hypolidio, mixolidio, et hypomixolidio, quam nunc sunt. Quae omnia in

tonario satis patebunt. Volumus autem lectorem scire, [-263-] quod de illis diximus; alias autem, quoniamsuperfluas reputamus, relinquimus. Nec praetereundum est, quod in ferialibus antiphonis, in quibus minimeconvenit, plurimum delinquitur, quarum quaedam non recte emittuntur, quaedam incongruis differentiis

reguntur, quaedam utroque illegalitatis modo efferuntur. Quem multiplicem errorem is perspicue videt, quitonorum vel modicam notitiam habet. Sunt autem huiusmodi antiphonae a rusticanis et incultis clericis per

indiscretam vulgarium neumarum considerationem depravatae: quemadmodum patet in Antiphona Factisumus. Haec enim adeo perversa est, ut cum saeculorum amen, quod ei adaptari solet in monochordo,

nullatenus cantari valeat, alterutro deficiente. Ut autem ista depravatio manifestius videatur, praemissamantiphonam irregularibus neumis notatam simul cum saeculorum amen supponimus: Saeculorum amen. Factisumus sicut consolati. Est autem certissime authenti triti in parypate [E supra lin.] meson emittenda. Possent et

aliae in hunc modum corruptae facili satis mutatione emendari, si, ut ait Berno, vitiosa consuetudo ab orecanentium ullo modo posset evelli.

XXIII. De diaphonia, id est organo.

Breviter nunc et succincte de diaphonia disserere volumus; quatenus lectoris aviditati in hac quoque resatisfaciamus, quantum possumus. Est ergo diaphonia congrua vocum dissonantia, quae ad minus per duos

cantantes agitur: ita scilicet, ut altero rectam modulationem tenente, alter per alienos sonos apte circueat, et insingulis respirationibus ambo in eadem voce, vel per diapason conveniant. Qui canendi modus vulgariter

organum dicitur: eoquod vox humana apte dissonans similitudinem exprimat instrumenti, quod organumvocatur. Interpretatur autem diaphonia dualis vox vel dissonantia. Sed antequam organizandi praecepta

demus, de motibus vocum, quorum consideratio ad hoc negotium utilis est, pauca perstringere volumus. Cumenim organum per consonantias fiat, ipsarum autem constitutiones per motus vocum varientur, quod eorum

insertio hoc in loco utilis sit, nulli dubium est. Fiunt autem vocum motiones per arsin et thesin, id est, perelevationem et depositionem. Quorum videlicet arsis et thesis omnis neuma praeter simplices et repercussasgemella motione conformatur. Simplicem autem neumam dicimus virgulam vel punctum; repercussam vero,

quam Berno distropham vel tristropham vocat. Arsis autem et thesis interdum sibimet iunguntur, ut arsis arsi,thesis thesi, interdum altera alteri, ut arsis thesi. Sed ipsa iunctio partim fit ex similibus motibus, partim ex

dissimilibus. Dissimiles quippe motus fiunt in praedicta iunctione, cum alius alio plures vel pauciores habetvoces, sive magis coniunctas, sive magis disiunctas. In coniunctione autem similiter vel dissimiliter facta motus

motui tum praepositus invenitur, ut in superioribus positus; tum [-264-] suppositus, id est in inferioribuspositus; tum appositus, cum in qua voce finis est praecedentis, principium est consequentis; tum interpositus,cum unus motus infra alium positus et minus est gravis, et minus est acutus; tum mixtus, id est partim

interpositus, partim suppositus, aut praepositus, aut appositus. De his omnibus si exempla darem, taediumpotius lectori, quam proficuum nimia prolixitate ingererem, praesertim cum haec omnia per se videre possit,

quisquis cantuum diligens investigator fuerit. Variantur eaedem neumae in motibus suis secundum diversasmodorum proprietates. Cuius rei exemplum subiicere volumus, ut inde non solum discens organizare proficiat,

sed et novum cantum componere cupiens modulandi formulam habeat.

Ancilla [D F E supra lin.] Christi [F G E F supra lin.] sum [D supra lin.] ideo me ostendo servilem personam.

Considera etiam, quodsi cantum proti in cursu deuteri simili vocum dispositione cantaveris, perparvam videbisdisconvenientiam. Idem inter tritum tetrardumque fieri solet. His ita compendiose insertis ad diaphoniam

redeamus. Ea diversi diverse utuntur. Caeterum hic facillimus eius usus est, si motuum varietas diligenterconsideretur: ut ubi in recta modulatione est elevatio, ibi in organica fiat depositio et e converso. Providendum

Page 22: Johannes Affligem - Musica (Ed. Martin Gerbert)

30/4/2014 JOHMUS TEXT

http://www.chmtl.indiana.edu/tml/9th-11th/JOHMUS_TEXT.html 22/22

quoque est organizanti, ut si recta modulatio in gravibus moram fecerit, ipse in acutis canendo per diapasonoccurat; sin vero in acutis, ipse in gravibus per diapason concordiam faciat: cantui autem in mese vel circamese pausationes facienti in eadem voce respondeat.

Observandum est, ut organum ita texatur, nunc in eadem voce, nunc per diapason alternatim fiat; saepiustamen et commodius in eadem voce. Quamquam autem quae diximus, studioso lectori liquida sint, volumustamen parvum exemplum benevolentiae causa adducere.

Laudate Dominum de coelis.

Animadvertere etiam debes, quod quamvis ego in simplicibus motibus simplex organum posuerim, cuilibet

tamen organizanti simplices motus duplicare vel triplicare, vel quovis modo competenter conglobare si volueritlicet. Et de diaphonia istud tantillum nos dixisse sufficiat.

XXIIII. De modis et eorum differentiis.

Iam nunc modos per omnia exemplificaturus, quaestionem quorundam de differentiarum ordine, videlicet cureum ordinem habeant quem habent (fortasse proponam). Ego autem nullam huius rei causam nisi solum usum

invenio; sed nec ab ullo musicorum scriptam reperi. Nam quod quidam dicunt, eas secundum antiphonarumdispositonem in antiphonario esse ordinatas, illud non ita esse vel idiota advertere potest. Nec hocpraetermittere curavi, quod rectius mihi fecisse videntur, qui principalia saeculorum amen omnium modorumsimplicem neumam in fine habere [-265-] sanxerunt, quam qui aliter ea disposuerunt. Hi enim aliquam cantori

certitudinem conferunt, illi nunquam. Neve quis existimet de etymologia officialium nominum, ut estresponsorum et antiphonarum et caetera talia me dicturum, illud imprimis abnuo. Satis enim mihi est, siproposita ad plenum exequi possim. Scire ea cupientem ad librum Isidori, qui intitulatur Etymologiarum, veletiam ad Amalarii utile opus ire iubeo. Hoc quoque recusabo, ut more Bernonis tonarium disponam: videlicetut nonanoeane ad singulos modos praescribam, vel differentias quas supra taxavi superfluas interseram, vel

omnes antiphonas ad unum saeculorum amen pertinentes in unum colligam, praesertim cum prolixitas sittaediosa, et lectori usque huc provecto paucula exempla sufficiant. De omni autem officiali cantu compendioseexempla dabo absque cantiunculis, quas supra modorum formulas nominavi: quia quas iam posui, non necesseest iterum ponere. His ita praemissis de principalibus saeculorum amen omnium modorum ac differentiis,prout propositum est, disseramus.

Explicit tractatus Iohannis de arte musica. Incipit tonarius eiusdem.

Autentus protus constat ex prima specie diapente, et ex prima specie diatessaron superius. Huius ultimasyllaba in saeculorum amen et caetera.