LUDI FUNEBRES,
PART 1
post caeremoniam rexCogidubnus pompam ad litus
duxit.
ibi Britanni ludos funebrescelebraverunt. aderant Regenses,
Cantiaci et aliae gentes Britannicae.
Cantiaci erant laetissimi, quod semper vincebant.
athleta Cantiacus celerius quam ceteri cucurrit.
pugil Cantiacus, qui eratrobustissimus, ceteros pugiles
facile superavit.
alius athleta Cantiacus discumlongius quam ceteri emisit.
post hac certamina, Cogidubnuscertamen navale inter Cantiacos
et Regneses nuntiavit.
nautae Cantiaci navem caeruleam parabant, nautae Regneses navem croceam.
Dumnorix, princeps Regnensis,qui navi croceae praeerat,
gubernator peritissimus erat.
Belimicus, princeps Cantiacus,navi caerulae praeerat. homo
superbus et insolens erat.
nautae, postquam navesparaverunt, signum intente
exspectabant.
subito tuba sonuit. naves statimprosiluerunt; per undas ruebant.
remi undas vehementer pulsabant.
spectatores, qui in litore stabant,magnos clamores sustulerunt.
Cantiaci clamabant, “nos Belimico favemus! Belimicus vincere potest! nautae nostri
sunt optimi!”
Regnenses tamen Dumnorigifavebant: “nos optimam
navem habemus!”
“nos optimum gubernatoremhabemus! gubernator Cantiacus
est stultior quam asinus!”