de conventv qvodam didascalico

Post on 26-Nov-2021

1 Views

Category:

Documents

0 Downloads

Preview:

Click to see full reader

TRANSCRIPT

3

D I D A S C A L I C A

Die undecimo mensis Februarii anni 2017, cumnives regionem Flandricam leviter tangebant,

annuus conventus magistrorum linguarum classicarumLares suos migravit. Moderatores enim locum consue-tum in studiorum universitate Lovaniensi mutaverantpro campo studiorum universitatis Antverpiensis utparticipes per totum diem non solum acroases audirentde lingua Latina necnon Græca vivo more tractandis,sed etiam ut experirentur quomodo ipsi tales vias adbonum effectum adhiberent.

En ordo rerum agendarum, vel potius peractarum.Inter oratores non minus quam tres professores acade-mici atque una lectrix linguæ Latinæ in instituto altio-rum studiorum quod dicitur. Inter auditores profestrixquæ res didascaliscas tractat pertinentes ad linguasclassicas studiorum in universitate Gandavensi, necnonduo inspectores scholarum catholicarum. A propositoipso academia non videbatur abhorrere ! Insuper – etmaioris certe momenti – plus quam septuaginta aderantmagistri, et iuniores et seniores, qui ‘rem novam’ expe-riri cupiebant eaque de re multum se esse gavisospostea confirmabant.

Tractabat Antonius [= Toon] Van Houdt, professorLovaniensis, exempla colloquiorum Latinorum quæ iaminde ab antiquitate exstant, 1 quorumque exempla imi-tati etiam magistri hodierni methodo illa uti atque fruipossint quæ integrum quoddam responsum apud disci-pulos provocet [= Total Physical Response]. Quod argu-mentum exemplis iucundis iisque utilissimis illustra-vit. Christianus [= Christian] Laes, professorAntverpiensis, historiam methodorum illarum ‘activæ’quæ dicuntur inde a sæculo undevicesimo adumbravit,posteaque tres vias est commentatus ; methodum scili-cet quæ ad textus legendos pertinet, viam quandammediam in qua ‘methodi vivæ’ propositis magis usitatisintermiscentur, methodos etiam illas immersionis inquibus linguæ classicæ per se illustrantur, nullis fereambagibus aliarum linguarum admissis. ProfessorRemco Regtuit Groningensis locutus est de inceptosuo quo factum est ut tirones in studiorum universita-te fundamenta linguæ Latinæ acquirerent methodoOerbergiana nixi. Christina [= Kristien] Hulstaertlibrum, methodum necnon situm interretialem propo-suit, cuius finis est ut discipuli ordini verborum,structuris ut ita dicam subiacentibus sententiarumLatinarum ab ipso incunabulo, imaginibus atque coliscommatisve usi, assuefiant, quo fit ut scripta Latinapotius legant atque evolvant quam summa cum diffi-cultate vertant. 2

Prandio sumpto, res ipsæ erant experiendæ.Magistri, in duos greges divisi, invitabantur ut exem-

pla audirent atque spectarent, necnon ipsi res tempta-rent quæ spectabant ad linguam Latinam, ad loquelamGræcam atque ad methodum legendi. Quam metho-dum ipsa optime præsentavit Christina Hulstaert, cumseminaria Latinitatis atque Græcitatis vivæ mirum inmodum moderati sunt Caspar [= Casper] Porton atqueSietse Venema illius instituti Addisco cuius ope nuncplura auxilia præsto sunt magistris vivo modo docerecupientibus.

Ex parvo convivio postea habito necnon ex epistulisacceptis bene apparet hunc conventum participantibusomnimodo placuisse. Libenter ergo addam conclusioneshas. Magistros Flandros usum atque loquelam lingua-rum classicarum in docendo plerumque despicere averitate distat. Propositum econtra eis arridere videtur,dummodo hæ methodi ‘vivæ’ quæ dicuntur id respi-ciant ut discipuli melius atque celerius scriptis antiquisfruantur. Nobis opus non est linguam Latinam utnovam quandam linguam Esperanticam discipulis pro-ponere, nostrisque prælectionibus methodos linguarumvernacularum omnino imitari. Tale propositum nonmodo fundamento eget, sed etiam periculum conflatne id quod intendimus in institutione nostra, humani-tatem dico atque intimam cognitionem auctorum atquescriptorum pristinorum, oblivioni detur. Ceterum,tales magistros hoc in incepto aliquatenus hæsitare,facile intellegimus : eis sæpe deest consuetudo loquen-di, oportet illos aliis collegis persuadere ne totuminceptum in schola incassum fiat, omnino carent auxi-liis officialibus – ex studiorum universitatibus atqueex gubernatoribus qui spectant ad institutionem – qui-bus propositum ad bonum effectum ducere possint.Utut id est, mihi persuasum est spem non esse depo-nendam. Eis quibus linguas classicas vivo modo docereest cordi, nunc temporis exstant facultates quæ antetriginta annos omnino erant ignotæ. Florent adhuc cir-culi Latini necnon seminaria Latina, homines multofacilius per rete mundanum inter se coniunguntur.Ante triginta fere annos, Andreas Fritsch luculenterdemonstravit quomodo via quædam media, id est ususlinguæ Latinæ atque exercitia in prælectionibus magisusitatis, discipulos pedetemptim ad medullam ipsiuslinguæ ducere possint. 3 Tunc temporis Fritsch vix præ-videre potuit resurrectionem illius methodiOerbergianæ, quæ nunc magistris totius fere orbis ter-rarum quasi thesaurum patefecit quo linguam Latinampenitius explorarent. 4 Certe, et illud « contra torrentembracchia colligere » (Iuv., Sat. 4.89-90) valet et valebitpro illis magistris qui hanc viam sunt secuturi. Sedplacet etiam hoc in incepto non esse soli, unde fit uthic conventus Antverpiensis non tantum occasio fuerit

EX ANTVERPIA LVX?DE CONVENTV QVODAM DIDASCALICO

– refert Christianus Laes –

iucunda, sed fortasse etiam initium atque spes nova.

Postscriptum: Ceterum, omnes acroases huiusconventus Nederlandice divulgabuntur in commenta-riis qui sunt Kleio. Tijdschrift voor oude talen en antiekecultuur (2017). 1

_________

1. Ecce tres libri mirifici qui etiam spectant ad illos qui nunc Latinitatemvivam colere velint : E. DICKEY, The Colloquia of the HermeneumataPseudodositheana. 2 vol. (Cantabrigiæ, 2012-2015) ; E. DICKEY, Learning Latinthe Ancient Way. Latin Textbooks from the Ancient World (Cantabrigiæ, 2016) ;E. DICKEY, Learn Latin from the Romans. A Complete Introductory Course

Using Textbooks from the Roman Empire (Cantabrigiæ, 2017).2. K. HULSTAERT, Latijn : lezen zien begrijpen. De positionele methode in de klas(Gandavi, 2016). Vide etiam https://www.kdg.be/latijn-lezen#leesmethode.3. A. FRITSCH, Lateinsprechen im Unterricht. Geschichte - Probleme -Möglichkeiten (Bamberg, 1990).4. Qua in re, imprimis merita illius Academiæ Vivarii Novi atque Aloysii [= Luigi] Miraglia sunt enumeranda. Videte https://vivariumnovum.it/catalo-go et https://vivariumnovum.it/risorse-didattiche/pratica-didattica/colloquia-scholastica. Optime collegit institutum illud Addisco omnes Circulos Latinos :http://www.addisco.nl/blog/circuli-latini.htm, quin etiam magistris Batavisatque Flandris præbet libros hos : http://www.addisco.nl/producten.htm. Ceterum, his in collectionibus varia etiam proponuntur quæ spectant and lin-guam Græcam antiquam.

D I D A S C A L I C A

4

Cum in relatione supra divulgata obiteractum sit de colloquiis didacticis quæ iam

antiquitus exstabant, liceat, bone lector, tibiexemplum ostendere huiusmodi colloquiorum,quæ, ut videtur, tertio sæculo conscripta perti-nebant ad Græcos Latine discentes. Inter hæcbilinguia colloquia, alia manifesto spectant adscholam, ut exemplum hic allatum, alia sunttamquam «mystagogi Berlitz », quibus senten-tiæ proponuntur variis vitæ cottidianæ condi-cionibus aptæ. Latinitas nonnumquam est satismira pro opere didactico, etiam « ferrea » quædicitur litterarum Latinarum ætate, tamquamsi auctor, ceterum ignotus, loquelam usualemtradere voluisset potius quam veram scientiamLatini sermonis. Pagina hæc excerpta est e :G. Goetz, Corpus glossariorum Latinorum, III,Lipsiæ in ædibus B.G. Teubneri, 1892, p. 637.

top related