angelo poliziano epigrammatacarmina-latina.com/cariboost_files/pol_epig_twd.pdf · 7 jure igitur...

23
1 ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATA (818 vers) AD BARTHOLOMAEUM FONTIUM P1_1 v.1 Dulce mihi quondam studium fuit ; invidia sed me 2 paupertas laceros terruit uncta sinus. 3 Nunc igitur, quoniam vates fit fabula vulgi, 4 esse reor satius cedere temporibus. AD LAURENTIUM MEDICEM P1_2 v.1 Cum referam attonito, Medices, tibi carmina plectro, 2 ingeniumque tibi serviat omne meum, 3 quod tegor attrita ridet plebecula veste ; 4 tegmina quod pedibus sint recutita meis ; 5 quod digitos caligae, disrupto carcere, nudos 6 permittunt caelo liberiore frui ; 7 intima bombycum vacua est quod stamine vestis, 8 sectaque de caesa vincula fallit ove. 9 Ridet ; et ignarum sic me putat esse poetam, 10 nec placuisse animo carmina nostra tuo. 11 Tu contra effusas toto sic pectore laudes 12 ingeris, ut libris sit data palma meis. 13 Hoc tibi si credi cupis et cohibere popellum, 14 Laurenti, vestes jam mihi mitte tuas. AD EUMDEM P1_3 v.1 Dum cupio ingentes numeris tibi solvere grates, 2 Laurente, aetatis gloria prima tuae, 3 excita jamdudum longo mihi murmure, tandem 4 adstitit arguta Calliopaea lyra. 5 Adstitit ; inque meo preciosas corpore vestes 6 ut vidit, pavidum rettulit inde pedem, 7 nec potuit culti faciem Dea nosse poetae 8 corporaque in tyrio conspicienda sinu. 9 Si minus ergo tibi meritas ago carmine grates, 10 frustrata est calamum Diva vocata meum. 11 Mox tibi sublato modulabor pectine versus, 12 cultibus assuerit cum mea musa novis. AD PONTICUM P1_4 v.1 Pontice, vis nostro cumulum superaddere amori, 2 inque dies fieri semper amabilior ?

Upload: others

Post on 16-May-2020

8 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

Page 1: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

1

ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATA (818 vers)

AD BARTHOLOMAEUM FONTIUM

P1_1 v.1 Dulce mihi quondam studium fuit ; invidia sed me

2 paupertas laceros terruit uncta sinus.

3 Nunc igitur, quoniam vates fit fabula vulgi,

4 esse reor satius cedere temporibus.

AD LAURENTIUM MEDICEM

P1_2 v.1 Cum referam attonito, Medices, tibi carmina plectro,

2 ingeniumque tibi serviat omne meum,

3 quod tegor attrita ridet plebecula veste ;

4 tegmina quod pedibus sint recutita meis ;

5 quod digitos caligae, disrupto carcere, nudos

6 permittunt caelo liberiore frui ;

7 intima bombycum vacua est quod stamine vestis,

8 sectaque de caesa vincula fallit ove.

9 Ridet ; et ignarum sic me putat esse poetam,

10 nec placuisse animo carmina nostra tuo.

11 Tu contra effusas toto sic pectore laudes

12 ingeris, ut libris sit data palma meis.

13 Hoc tibi si credi cupis et cohibere popellum,

14 Laurenti, vestes jam mihi mitte tuas.

AD EUMDEM

P1_3 v.1 Dum cupio ingentes numeris tibi solvere grates,

2 Laurente, aetatis gloria prima tuae,

3 excita jamdudum longo mihi murmure, tandem

4 adstitit arguta Calliopaea lyra.

5 Adstitit ; inque meo preciosas corpore vestes

6 ut vidit, pavidum rettulit inde pedem,

7 nec potuit culti faciem Dea nosse poetae

8 corporaque in tyrio conspicienda sinu.

9 Si minus ergo tibi meritas ago carmine grates,

10 frustrata est calamum Diva vocata meum.

11 Mox tibi sublato modulabor pectine versus,

12 cultibus assuerit cum mea musa novis.

AD PONTICUM

P1_4 v.1 Pontice, vis nostro cumulum superaddere amori,

2 inque dies fieri semper amabilior ?

Page 2: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

2

3 Vis mihi vel tenera jucundior esse puella ?

4 Vis mihi vel geminis charior esse oculis ?

5 Mitte leves numeros, calamo nec parce jocoso ;

6 mitte tuae testes carmina nequitiae.

7 Si facies, charo fies mihi charior auro

8 et nitido Phoebi sidere fulgidior ;

9 at si non facies, vili mihi vilior alga

10 atque asini fies stercore sordidior.

AD XISTUM CARDINALEM

P1_5 v.1 Quod dubia incerto variantur nubila Phoebo,

2 dum petis Etruscos, maxime Xiste, lares,

3 quid mirare ? Tuae sol ipse umbracula fronti

4 objicit, et radios temperat ipse suos.

5 Sic te, Xiste, videt, sic te non laedit ; et uno

6 tempore sic geminum perficit officium.

7 Jure igitur parent homines cui sidera parent :

8 spes hominum prima es, primaque cura Deum.

AD EUNDEM

P1_6 v.1 Tenderet Etruscam nuper cum Xistus in urbem,

2 aurea quae magni signa leonis habet,

3 viderat assiduis pallentes solibus herbas,

4 et cava limose flumina sicca sinu ;

5 viderat et querulis poscentem vocibus imbres

6 effusas populum congeminare preces.

7 Ergo salutiferos suspendit in aethere nimbos,

8 dum pergit Lydas Xistus adire domos :

9 inde ubi jam laetus mediae sese intulit urbi,

10 obtulit et Tuscis ora serena piis,

11 ardua laxato discussit nubila caelo,

12 et liquido arentem nectare lavit humum.

13 An quisquam neget esse deum te, Xiste, tenentem

14 imperium terris imperiumque polo ?

AD EUMDEM

P1_7 v.1 Verba dedi Xisto ; decet haec dare dona poetam :

2 aera decet Xistum reddere ; verba refert.

3 Verum habet ille alios qui dent sibi verba, fatemur ;

4 aera tamen qui nunc det mihi nullus adest.

AD FRANCISCUM SALVIATUM

P1_8 v.1 Quam peto si dederis, dulcis Salviate, salutem,

2 oh quam convenient nomina tanta tibi !

3 Parva peto, dare magna soles ; da parva petenti :

4 parva tamen nescis si dare, magna dato.

5 Parva tibi, sed magna mihi sunt ista ; rogamus

6 de nobis Xisto haec dicere verba velis :

7 "Est juvenis ; te, Xiste, colit veneratur amatque ;

8 spes sibi tu prima es, primaque cura sibi ;

Page 3: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

3

9 nec malus est vates, nec pessima carmina condit,

10 sed nullo hic vates est tamen aere gravis."

11 Hoc satis est ; divo mandamus caetera Xisto :

12 sat bene perspiciet quid tua verba petant.

AD XISTUM CARDINALEM

P1_9 v.1 Credebam demens Xistum mihi verba dedisse ;

2 fallebar, vates nam mihi verba dabam.

3 Nil queror ; insanis mos est dare verba poetis :

4 di faciant ne sis, Xiste, poeta mihi !

AD EUMDEM

P1_10 v.1 Dicenti te, Xiste, deum si dona dedisses

2 quae petiit, jam te diceret esse Jovem.

IN ARIDAM POPULUM, QUAE REPENTE ANTE DOMUM LAURENTII REVIRUIT

P1_11 v.1 Quod recidiva novas diffundit vertice frondes

2 quae Medicam surgit populus ante domum,

3 cui quondam, Ogygio fierent cum sacra Lyaeo,

4 admovit rapidas ebria turba faces,

5 quid mirum ? Herculeis nam cum Laurentius armis

6 aemulus, Ausonios temperet arte lares,

7 ipse suas juveni Tirynthius explicat umbras,

8 implicet ut meritum laeta corona caput.

9 Sic quoniam dextro modulatur Apolline carmen,

10 ante suas lauri circumiere comas.

11 Nunc igitur, duplici crines lambente corona,

12 se bello ostendet seque valere toga.

AD LAURENTIUM MEDICEM, DE CANE HEBRO

P1_12 v.1 Quod canis Hesperio, Medices, tibi missus ab Hebro

2 terribiles vasto strangulat ore feras,

3 ast hominem pavido metuit contingere rictu,

4 nil mirum ; domina convenit ille suo :

5 sic tua nam sontes, Laurenti, poena coercet,

6 sic referunt abs te praemia digna pii.

7 Invideo Pisis, Laurenti, nec tamen odi,

8 ne mihi displiceat quae tibi terra placet.

AD EUMDEM

P1_14 v.1 Cum commissa sibi tellus malefida negasset

2 semina, et agricolae falleret herba fidem ;

3 protinus optatas patriae tua dextera fruges

4 obtulit, et celerem jussit abire famem.

5 Nec mora ; Pisaeis commutas sedibus urbem

6 servatam, et nimio tempore lentus abes.

7 Heu, quid agis ? Patriae, Laurens, te redde gementi.

8 Non facta est donis laetior illa tuis :

Page 4: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

4

9 maesta dolet, malletque famem perferre priorem

10 quam desiderium patria ferre tui.

AD EUMDEM

P1_15 v.1 Celsa triumphatis, Medices, Florentia Pisis

2 invidet. Ut dominam se putet ipsa, redi.

IN EUMDEM, CUM RARI QUERNA CORONA FRONTE REDIMITUM VIDEREM EX TEMPORE

P1_16 v.1 Quam bene glandifera cingis tua tempora quercu,

2 qui civem servas non modo sed populum !

IN EUMDEM

P1_17 v.1 Ante erat informis, Laurens, tua patria truncus,

2 nunc habet ecce suum, te tribuente, caput.

3 Namque tuis nimia est frenata licentia nuper

4 legibus : hoc patriae quis neget esse caput ?

5 Caeca fuit quondam tua dicta Fluentia : sed nunc

6 cuncta, oculos illi te tribuente, videt ;

7 ocia namque piis statuisti dulcia musis,

8 quas patriae veros dixeris esse oculos.

9 Consilium dic esse aures, quo consulis illi.

10 Quod fugit insidias te duce, nare valet.

11 Cum dederit largas illi tua dextera fruges,

12 os habet : hoc totum patria corpus alit.

13 Impensis ductuque tuo Volaterra repulsas

14 accepit leges : haec sua dextra fuit.

15 Pene puer laevamque manum clypeumque dedisti,

16 cum tuta a misera seditione fuit.

17 Praemia certa manent justos, rata poena nocentes :

18 hisce urbem pedibus comprobat ire Solon.

19 Praeterea auratos posito squallore capillos

20 compsit, et aurata candida veste nitet :

21 hoc decus educti templorum ad sidera sumptus,

22 hoc Medicae praestant ardua tecta domus.

23 Sic patriam gignis, Laurens, educis et ornas,

24 patria sic vero te vocat ore patrem.

AD PANAETIUM

P1_18 v.1 Tantus amor tuus est in me, tamque omne, Panaeti,

2 exemplum veteris vincis amicitiae,

3 ut tibi collatus juvenis Phoceus Orestem

4 oderit, et spernat Thesea Pirithous,

5 Sicanium Pyladen credatur fallere Damon,

6 vixque bonum frenis Castora frater amet.

7 Non tu unam pro me mortem sed mille subires,

8 pro me Sisyphium non fugeres lapidem.

9 Nunc solum hoc tanto refero mercedis amori,

10 quod me abs te solo victum in amore puto.

Page 5: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

5

AD IOVIANUM CRASSUM MONOPOLITEN

P1_19 v.1 Non rara Atticae quod amem te gloria linguae

2 causa est, non Latiae copia non Solymae,

3 non acre ingenium, non lingua diserta, nec oris

4 gratia, nec versus vena benigna tui ;

5 sed quod inest rarus tibi, Crasse, in pectore candor :

6 quem nisi amem, rabida tigride natus ero.

7 Nec te ut amem causa est ; haec me abs te cogit amari :

8 crede mihi, pretium est solus amoris amor.

DE DOMITIO ET MARSILIO

P1_20 v.1 Audit Marsilius missam, missam facis illam

2 tu, Domiti : magis est relligiosus uter ?

3 Quis dubitet ? Tanto es tu relligiosior illo,

4 quanto audire minus est bona quam facere.

IN MARSILIUM

P1_21 v.1 Mores, ingenium, musas, sophiamque supremam

2 vis uno dicam nomine ? Marsilius.

IN DEMETRIUM CRETENSEM ET DIONYSIUM PARAVISINUM,

GRAECORUM VOLUMINUM IMPRESSORES

P1_22 v.1 Qui colis Aenidas, Graios quoque volve libellos ;

2 namque illas genuit Graecia non Latium.

3 En Paravisinus quanta hos Dionysius arte

4 imprimit, en quanto cernitis ingenio !

5 Te quoque, Demetri, ponto circumsona Crete

6 tanti operis nobis edidit artificem.

7 Turce, quid insultas ? Tu Graeca volumina perdis ;

8 hi pariunt. Hydrae, nunc age, colla seca.

AD FABIANUM, DE ANTONIO TUSCO EXTEMPORALI PORTA

P1_23 v.1 Tuscus ab Othrysio, Fabiane, Antonius Orpheo

2 hoc differt : homines hic trahit, ille feras.

IN LIBELLUM ELEGIARUM NALDI POETAE

P1_24 v.1 Dum celebrat Medicem Naldus, dum laudat amicam,

2 et pariter gemino raptus amore canit,

3 tam lepidum unanimes illi ornavere libellum

4 Phoebus, Amor, Pallas, Gratia, Musa, Fides.

AD GADDIUM

P1_25 v.1 Delicias tibi Roma suas, Florentia, Gaddi,

2 datque suas. O quam deliciosus homo es !

Page 6: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

6

AD LAURENTIUM MEDICEM, PRO SACERDOTIO ACCEPTO IN TEMPLO DIVI PAULI,

CUM ADHUC SUB IUDICE LIS ESSET

P1_26 v.1 Gratatur, Laurens, venienti nuper in urbem

2 quantum hominum tota vivit in urbe mihi.

3 Utque omnes taceam studium quos copulat aut tu,

4 quosque vetus nobis vinxit amicitia,

5 caupo, auceps, lanius, pistor, cocus, institor urgent ;

6 hinc me ungit tactu fartor, at inde cocus :

7 Hic me veste trahit, hinc basior, inde salutor ;

8 occurro his vultu, lumine, voce, manu.

9 Gratamur, Paulum quod habes. - Vox omnibus haec est.

10 Non habeo paulum - dico. Quid ergo ? - Nihil. -

IN LAURENTIUM IULIUMQUE PETRI FILIOS, FRATRES PIISSIMOS

P1_27 v.1 Nec tanta Oebalios tenuit concordia fratres,

2 nec tanto Atridas foedere junxit amor,

3 implicuit quanto Medicum duo pectora nexu

4 mitis amor, concors gratia, pura fides.

5 Unum velle animis, unum est quoque nolle duobus,

6 corque sibi alterna dant capiuntque manu.

7 Esse quid hoc dicam, Juli, et tu, maxime Laurens ?

8 Anne duos una mente calere putem ?

AD LAURENTIUM MEDICEM

P1_28 v.1 O ego si possem laqueo subducere collum,

2 et pedicis vinctos explicuisse pedes !

3 Haud equidem dubitem volucres superare canendo

4 quas aluit campis unda Caystra suis.

5 At nunc, Phoebeos inter velut anser olores,

6 agrestem rauco gutture fundo sonum.

7 Sed facile expediar, Medices, fiamque canorus,

8 si modo tu dicas : Politiane, veni.

LAURENTIO MEDICI MAECENATI SUO

P1_29 v.1 Sum tuus, o Medices ; fateor, tuque ipse fateris :

2 sum tuus usque ; tui sit tibi cura, precor.

3 Heu pereo ! Heu lacerant gemini mea corda leones !

4 Eripe me rabidis, spes mea sola, feris.

AD LAURENTIUM MEDICEM PETRI FRANCISCI FILIUM

P1_30 v.1 Quaeris quid mihi de tuo Marullo,

2 Laurenti, videatur ? Est poeta

3 unus qui referat suum Catullum,

4 aut si quid tenerum magis Catullo est.

5 Nil argutius elegantiusque

6 isto quem tibi dedicat libello ;

7 nec tam prata coloribus novum ver

8 pingit, lassula cum reversa hirundo,

9 quam carmen varium tui Marulli est :

Page 7: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

7

10 cujus delicias, facetiasque,

11 lusus, nequitias, sales, lepores

12 nuper Roma legens superba, dixit :

13 quo jam se mihi comparent Athenae ?

AD EUMDEM

P1_31 v.1 Quod plane Venerem tuus Marullus,

2 Laurenti, referat novo libello,

3 miraris, video, rogasque causam.

4 Scis ut bella gerat colatque Martem :

5 Mars ergo Venerem suo clienti

6 ostendit modo, quam statim Marullus

7 pictam rettulit in novo libello.

IN CICCHAM SENENSEM

P1_32 v.1 Mnemosyne audito Senensis carmine Cicchae :

2 quando, inquit, decima es nata puella mihi ?

AD GALEOTUM, PRINCIPEM FAVENTINUM

P1_33 v.1 Cur promissa tibi tuus poeta

2 nondum praestiterit, rogas ? Poeta est.

AD LAURENTIUM MEDICEM, EXTEMPORANEUM EPIGRAMMA

P1_34 v.1 O ego quam cupio reducis contingere dextram,

2 Laurenti, et laeto dicere laetus "ave" !

3 Maxima sed densum capiunt vix atria vulgus,

4 tota salutantum vocibus aula fremit.

5 Undique purpurei Medicem pia turba senatus

6 stat circum ; cunctis celsior ipse patet.

7 Quid faciam ? Accedam ? Nequeo ; vetat invida turba.

8 Alloquar ? At pavido torpet in ore sonus.

9 Aspiciam ? Licet hoc, toto nam vertice supra est ;

10 non omne officium turba molesta negas.

11 Aspice sublimi quem vertice fundit honorem,

12 sidereo quantum spargit ab ore jubar ;

13 quae reducis facies, laetis quam laetus amicis

14 respondet nutu, lumine, voce, manu.

15 Nil agimus ; cupio solitam de more salutem

16 dicere, et officium persoluisse meum.

17 Ite mei versus, Medicique haec dicite nostro :

18 Angelus hoc mittit Politianus ave.

AD EUMDEM

P1_35 v.1 Nescio quos media coeli de sede petitos

2 luminibus radios suspicor esse tuis.

3 Nam quoties oculos in me convertis amicos,

4 complector cunctas pectore laetitias ;

5 tunc faciles subeunt Musae, tunc ipse videtur

Page 8: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

8

6 purus Apollinei sideris esse nitor.

7 At quoties oculos a me deflectis amicos,

8 complector nullas pectore laetitias ;

9 non faciles subeunt Musae, non ipse videtur

10 purus Apollinei sideris esse nitor.

11 Cur ergo avertis, Laurenti, lumina ? Redde

12 redde meis, quaeso, lumina luminibus ;

13 laetitias mihi redde meas ; redde, invide, Musas

14 quas tua mi rapiunt lumina : sed propera.

AD EUMDEM

P1_36 v.1 Quicquid habent Natura tibi et Fortuna dederunt,

2 sed tamen haec superas munera consilio :

3 nam sunt illa quidem paucis communia tecum,

4 maxima consilii gloria tota tua est.

5 Consilio quid agis cupiunt imitarier omnes,

6 Laurenti, rerum maxime ; nemo potest.

AD BASSUM

P1_37 v.1 Basse, licet veterum monimenta revolvat avorum,

2 vix quem Fama tibi conferat juveniet :

3 omnia nam tibi sunt fuerant quae singula priscis,

4 fecisset triplex qualia vix Erilus.

5 Tu mittis Lydos aeterna in saecula fastos,

6 tu conferre audes cum Cicerone manum :

7 tu brevibus claudis lasciva epigrammata chartis,

8 et tener exiguos ludis amans elegos :

9 idem et Pindaricos gaudes recludere fontes,

10 ut Venusina tibi barbitos astupeat :

11 ecce Syracusias tentas inflare cicutas,

12 non jam hic in sylvis Tityrus unus erit :

13 jam chaos antiquum primamque evolvere molem

14 incipis, et grandi protinus ore tonas ;

15 jam Maro te torva respectat fronte secundum,

16 jam pavet et sceptris gloria prisca suis.

17 Utque intret biferi si virgo rosaria Paesti,

18 quam primo carpat vix sciat illa rosam,

19 sic tot Fama tuae cernens miracula laudis,

20 palmam cui primum deferat in dubio est.

IN EUMDEM

P1_38 v.1 Carmina cum Basso deberem, carmina misi ;

2 rettulit ille meis carmina carminibus.

3 Qualia sub densis volucris nec Daulias umbris

4 Eridani in ripis, nec canit albus olor.

5 Sic sua cum Lycio donasset ahenea Glauco,

6 aurea Tydides rettulit arma domum.

IN EQUUM LAURENTII MEDICIS

P1_39 v.1 Et volucrem et zephyros crusu praevertitur ipsos

2 quem tibi misit equum barbara, Laure, Nomas.

Page 9: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

9

3 Cesserit huic pavidas submittens Pegasus alas,

4 jamque deo parens Cyllarus Oebalidae.

5 Hunc aut carceribus aut meta cernere in ipsa,

6 Laure, licet ; medio non licet in stadio.

AD LAURENTIUM MEDICEM

P1_40 v.1 Cui tua gesta licet brevibus comprendere, Laurens,

2 ille brevi caelum claudet et astra manu.

AD EUMDEM

P1_41 v.1 Num tibi litorea collectum Anthedone gramen

2 divinum extemplo pectus et ora dedit ?

3 Nil mortale sapis, Laurens, sed pectore caelum,

4 sed caelum lingua mente animoque refers.

5 Cum referas caelum, caelum tibi praemia fiet :

6 tu cito parta tamen praemia sero pete.

AD EUMDEM, VOTUM

P1_42 v.1 Det tibi Nestoreos, Laurenti, Juppiter annos,

2 Nestoreum quoniam pectus et ora dedit.

IN MABILIUM

P1_43 v.1 Innumerae tibi sunt, Mabili, in carmine mendae,

2 atque ubi sint quaeris : per mare quaeris aquam.

IN EUMDEM

P1_44 v.1 Quod vestes oleo geris perunctas,

2 mucco et pulvere sordidas, Mabili ;

3 quod lardum madido fluit capillo,

4 pleno furfuribusque vermibusque

5 et cadaveribus pedunculorum ;

6 quod fuligine squalet atra barba,

7 quam rodunt tineae pulexque saltans ;

8 quod mucosa tibi seges pilorum

9 extat naribus usque polyposis,

10 qua septem lepores queant latere ;

11 quod gingivaque buxeique dentes

12 sordent ploxonio, ac putente in ala

13 educas olidae marem capellae ;

14 quodque unguis sanie rubet cruenta,

15 saepe ut lucifugam putem esse blattam,

16 cenae relliquiasque pridianae

17 incrementa manus habent voracis ;

18 his te ex omnibus esse quis poetam,

19 vatem, fatidicum neget, Mabili ?

20 Tales Caecilios fuisse credo,

21 Plautos, Pacuviosque, Naeviosque,

22 aut si quis Curium boves sequentem

Page 10: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

10

23 traxit versibus ulmeum in theatrum.

24 Caeli numina quod negas deumque,

25 Lucreti fuit hoc et Euripidis.

26 Paedicas ; fuit hoc Maronianum,

27 paedicavit Anacreon Bathyllum.

28 Insanis ; Colophonius poeta es.

29 Jam jam phthiriasi scaturiente

30 semesus cadis et foraminatis

31 membris ; hoc Pherecyde habes tragoedi.

32 De cunctis male dicis : hoc poeta es.

33 Es mendax, levis, insolens, ineptus,

34 insulsus, petulans ; et his poeta es.

35 Quid multis moror ? Es poeta totus ;

36 possum hoc indiciis probare centum.

37 Quo vulgus negat esse te poetam,

38 id quiddam est minimum neque adnotandum,

39 quod vexas miseras subinde chartas

40 plenis versibus inficetiarum.

IN EUMDEM, DE CURTO ET LONGO

P1_45 v.1 Quod me scire negas vel curtum scribere carmen

2 vel longum, fateor, solus utrumque facis.

3 Nil breve nil medium est. Longum est curtumve, Mabili,

4 quicquid habes, quicquid aut geris aut loqueris.

5 Proximus a primo tibi pes est tempore curtus,

6 quando expediisti, inseris hexametro.

7 Altera curta tibi solea est, curtumque, Mabili,

8 subligar ; erumpunt hinc digiti, hinc veretrum.

9 Siquis forte tuas studeat componere laudes,

10 uno longus erit hic quoque versiculo ;

11 at siquis scribat quot habent tua carmina mendas,

12 conficiet curtas hic vel hic Iliadas.

13 Quae semper fellat dicit perjuria semper,

14 Longa tibi lingua est ; hac cito curtus eris.

15 Quod vacat, est longum caput atque enorme, Mabili,

16 judice vel cerebro ; si quod inest, rogita.

17 Verum alia est aliis sententia, namque Phrenesis

18 conqueritur capitis de brevitate tui ;

19 qui cerebro tenus id lacerant, curtum esse fatentur ;

20 tu quoque mox curto curtus eris capite :

21 quamquam id carnifices nondum statuere, sed ingens

22 de te certamen est gladio et crucibus ;

23 hoc spurci mores impura hoc vita meretur,

24 obscaenoque animus corpore sordidior.

25 Quid moror his ? Nam si prolixum singula narrans

26 in te ego nunc libru, scripsero, curtus erit.

IN EUMDEM, MINITANTEM NOVUM SE FULGUR VEROSQUE TONITRUS MISSURUM

P1_46 v.1 Quod fulgur mihi te novum, Mabili,

2 missurum et tonitrus minere veros,

3 nil est : novimus hos neque esse fictos ;

4 nam veros tuus esse odor probavit.

Page 11: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

11

IN EUMDEM

P1_47 v.1 Si jam carmina nostra te, Mabili,

2 urgent ad laqueum, miser, crucemque,

3 ne, quaeso, propera mori, tuum ne

4 fraudes carnificem suo lucello.

5 Namque est percupidus tui, ac libenter

6 is tantum tibi dempserit laboris.

7 Quid ? Nostine hominem ? Negas ? At idem est

8 aurem qui secuit tibi sinistram.

IN EIUSDEM INERTEM MALEDICENTIAM

P1_48 v.1 Ore tibi pauci, sed nulli in carmine dentes

2 cum sint, atque illi sint putridi et veteres,

3 allatras ; ut cum nequeas mordere, Mabili,

4 latratu ostendas te tamen esse canem.

IN EUMDEM, QUOD PERTURBATUS RESPONDEAT

P1_49 v.1 Iratus nimium nobis, sed jure, Mabili ;

2 urgeris nostris jam, puto, carminibus.

3 Ipse jocor tecum ridens, sed jure, Mabili ;

4 quis non rideret carmina, quaeso, tua ?

IN EUMDEM, RESPONSUM

P1_50 v.1 Quod nasum mihi quod reflexa colla

2 demens objicis, esse utrumque nostrum

3 assertor veniam vel ipse ; nam me

4 nil nasutius est sagaciusque,

5 in te dum liceat vibrare nasum.

6 Nam quis te, rogo, sic inelegantem,

7 insulsum, illepidum videns, ineptum,

8 versus scribere prorsus infacetos,

9 non centum cupiat sibi esse nasos ?

10 Centum rhinocerotas atque barros,

11 ronchos, auriculas, ciconiasque,

12 cum splene et petulantibus cachinnis ?

13 Condas te in putidum licet lupanar,

14 mergas te in mediis licet cloacis,

15 non cedas olida licet latrina,

16 quoquo diffugias pavens, Mabili,

17 nostrum non poteris latere nasum.

18 Prendam te miser, utque trux molossus

19 frangam dentibus imbecille tergum.

20 Sed nasus superest tibi, Mabili,

21 curtus, dimidiatus, osseusque,

22 in quo polypus exurit, vel ipse

23 quo cimex posuit sibi cubile,

24 quo tutas pulices habent latebras,

25 qui jam pervius est adusque frontem,

26 in quo nidificare vespa possit,

27 qui neutro patet indecens hiatu ;

28 clausus sentibus hic quibus, sed ille

Page 12: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

12

29 plenus cassibus est araneorum.

30 Sed quid te cruciat, reflexa colla

31 si interdum gero ? Num parum videtur,

32 si pronos statuis tuos cinaedos ?

33 Si pronum statuent, miser Mabili,

34 mox te carnificis manus, velut nunc

35 pronum te statuunt mutoniati ?

36 Atqui tu resupina colla demens

37 posthac desine jam mihi exprobrare :

38 nam qui pronus obambulas popinas,

39 spurcatum caput erigas libenter,

40 si pondus sinat herniae, Mabili.

IN EUMDEM, DE DOMO

P1_51 v.1 Heres relictus a parente sordido,

2 ille impudicus, temulentus, aleo,

3 spurcus, lutosus, pedicosus, hispidus,

4 pannosus, unctus, caprimulgus, horridus,

5 edax, ineptus, insolens Mabilius,

6 uno expatravit patrimonium die

7 gula helluante, cunnilingis osculis,

8 vorace culo et exfutata mentula.

9 Mox cum super vix quindecim nummi forent,

10 rebus cavendi jam suis tempus ratus,

11 emit lacertis et colubris hospitam

12 domum, rigentem senticetis et rubis,

13 familiarem vulturi et bubonibus ;

14 in qua solebat turba mendicantium,

15 longis coactos esuritionibus,

16 mandare terrae turgidi ventris cibos ;

17 qua contumaces Aeolus ventos solet

18 punire clausos ; qua recuset Tantalus

19 siticulosam ditis horridi Styga

20 mutare, et Aetnae centiceps Gigas onus.

21 Nec vendere illam nec locare, si velit,

22 donare nec Mabilius cuiquam potest :

23 mutare dominum domus haec nescit suum.

24 Quantum libet Mabilius sit prodigus,

25 profundat ore, pene, podice et manu,

26 quam nunc sit esse non potest pauper magis :

27 fecit lucrum ingens, hanc emens, Mabilius.

IN EUMDEM, EPITAPHION

P1_52 v.1 Flecte, viator, iter ; foetet : nam putre Mabili

2 hac fovea corpus conditur atque animus.

IN INVIDUM

P1_53 v.1 Quisquis es obscuro vatem qui dente lacessis

2 majorem tristi, degener, invidia,

3 usque late lucemque pave, blactarius auctor,

4 lividior Graecis barbariorque tuis.

5 Quosque fames opicis ad nos emisit Athenis,

Page 13: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

13

6 hos audi ; gens est auribus apta Midae.

IN INVIDUM

P1_54 v.1 Carpit libellos invidus meos quidam

2 gibber, pusillus, crispulus, macer, blaesus.

3 Meos libellos, meque, si libet, carpat,

4 et calcet, et commingat : haec feram cuncta ;

5 dum nec libellos invidus meos iste

6 gibber, pusillus, crispulus, macer, blaesus,

7 nec me ausit unquam basiare. - Cur ? - Fellat.

IN PICTURAM PUELLAE, QUAE IN DELICIIS LAURENTIO MEDICI EST

P1_55 v.1 Ne dubita, picta est quam cernis virgo : sed acres

2 hisce oculis flammas ejaculatur Amor ;

3 hisce oculis vocem dedit ars, linguaeque negavit.

4 Heu fuge ! Sed nulla est jam fuga : vulnus habes.

IULIO MEDICI

P1_56 v.1 A te deceptam, Juli crudelis, amantem

2 dispeream versu dicere ni cupio !

3 Tentantem revocat fallacis cura puellae,

4 quae me quae pactam fallit acerba fidem.

5 Deceptam atque tuam cupio celebrare puellam,

6 fallentem atque meam flectere discupio.

IN PUELLAM MORIENTEM

P1_57 v.1 Quaerenti Venerem diu negasti :

2 sed dum mi toties pudet negare,

3 tandem occasio justa pernegandi

4 inventa est ; moreris. Vafra es sagaxque !

IN ARGUM

P1_58 v.1 Quid tibi vis gelidos servans, vigil Arge, liquores ?

2 Quid nitidum ad fontem ferre gradum prohibes ?

3 Obscaenos hinc pelle sues armenta ferasque :

4 non peto membra istis fontibus abluere,

5 non lymphas turbare paro : da tingere fauces,

6 exiguo liceat rore levare sitim.

7 Hostibus hoc Langia dedit, potumque vetantes

8 ruricolae in nigro gurgite nunc saliunt.

9 Quid, quod adest aestas ? Quid, quod sitis ipse, volensque

10 supplicio infelix Tantaleo frueris ?

11 Ista quidem dives sed non est vena perennis,

12 jam custoditas prohibet aestus aquas :

13 quod serves nil postmodo erit. Quid, inepte, moraris ?

14 Unda perit : bibe tu ; vel sine, quaeso, bibam.

Page 14: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

14

IN FLORAM

P1_59 v.1 Plectron habet citharae mea Flora et plectron amoris ;

2 hoc mentem plectro percutit, hoc citharam.

3 Ah miserum si cui dura est, si quem aspicit illa !

4 Alter is Anchises, alter Adonis erit.

IN PUELLAM

P1_60 v.1 Nix ipsa es virgo, et nive ludis. Lude ; sed ante

2 quam pereat candor, fac rigor ut pereat.

DE SEIPSO SEMPER AMANTE

P1_61 v.1 Sex ego cum plena perago trieteride lustra,

2 nec placet in speculo jam mea forma mihi ;

3 nec responsurum spes improba fingit amorem,

4 blanditiisque levem suspicor esse fidem.

5 Cum tamen haec ita sint, capior miser illice vultu,

6 et nunquam a dura compede solvor amans.

7 Jam jam, militia nostrae contenta juventae,

8 desinat aut ceston commodet alma Venus.

IN CHRYSOCOMUM

P1_62 v.1 Aspicis ut fulvo radiat coma pressa galere,

2 ut nitido Phoebi sidere pura micat.

3 Tam bene Callaicis liquidum fornacibus aurum,

4 tam bene nec fusis fulget Apollo comis.

5 Sed quid ago ? En crinem penitus vultumque retexit

6 Chrysocomus, jam non invidet hora mihi.

7 O ego ter felix ! Ergo hunc (vultus) mihi fas est

8 cernere ? Sunt sunt haec sidera non oculi.

9 Nil me fallis, Amor ; clausum hoc te lumine cerne

10 injicere arcanas in mea corda faces.

IN EUMDEM, AD MARONEM VERGILIUM

P1_63 v.1 Mitteris ad puerum nostri, Maro, pignus amoris.

2 Videris hunc, dices : noster Alexi, vale.

3 Viderit hunc tecum, supplex clamabit Alexis :

4 do tibi me, Corydon ; da mihi Chrysocomum.

IN EUMDEM

P1_64 v.1 Allicis, expellis ; sequeris, fugis ; es pius, es trux ;

2 me vis, me non vis ; me crucias et amas ;

3 promittis, promissa negas ; spem mi eripis et das.

4 Jam jam ego vel sortem, Tantale, malo tuam.

5 Durum ferre sitim circum salientibus undis,

6 Durius in medio nectare ferre sitim.

Page 15: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

15

IN ALBIERAM SISMUNDI STUPHAE SPONSAM, FATO IMMATURO EREPTAM

P1_65 v.1 Vivebam, fato sum rapta Albiera ; conjux

2 Sismundus vitam reddidit en iterum :

3 nam faciem et claram caelato marmore formam,

4 ingenium et mores carmine restituit.

IN EAMDEM

P1_66 v.1 Viva tibi fueram, conjux, Albiera semper

2 chara quidem, nunc sum mortua chara magis,

3 debebam vivens tibi, sed mage rapta : voluptas

4 illa fuit, verum haec proxima relligio est.

IN EAMDEM

P1_67 v.1 Morte una geminam sum nacta Albiera vitam ;

2 fama etenim terras, spiritus astra colit.

3 Fama olim, nunquam sed spiritus occidet ; haec mi

4 vita quidem semper vivet, at illa diu.

IN EAMDEM

P1_68 v.1 Mortalis fueram dum vixi Albiera, conjux

2 Sismunde ; at nunc sum, mortua facta dea.

IN EAMDEM

P1_69 v.1 Quod tibi, vir, tenera sum rapta Albiera juventa,

2 ne geme ; cum dulce est vivere, dulce mori est.

IN EAMDEM

P1_70 v.1 Quid quereris ? Vivit tua (felix) filia caelo

2 Albiera : anne deam progenuisse doles ?

IN THEODORUM GAZAM

P1_71 v.1 Heu sacrum caput occubuit Theodorus ! Et hora

2 una obiere omnes relliquiae generis.

3 Nec tamen hoc querimus ; nimis est potuisse videri,

4 non erat hic nostro tempore dignus honos :

5 hoc dolet, heu ! quod neutra patri est lingua superstes

6 quae mittat justas manibus inferias.

IN EUMDEM

P1_72 v.1 Cum terram hinc nosset Theodorus et aera et undas :

2 jam restant, inquit, sidera ; terra, vale.

Page 16: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

16

IN EUMDEM

P1_73 v.1 Caelicolum (sed causa latet) mortale parenti

2 invisa fuerat conditione genus.

3 Quum pater omnipotens : "Non nunc mea fulmina mittam ;

4 altera quae noceant sunt mihi tela magis"

5 dixit ; et eloquio gentes fraudare pelasgo

6 destinat heu leto mox, Theodore, tuo.

7 O quam saeva fuit dira haec vindicta gravisque !

8 Tales quae meruit culpa videre rogos ?

IN EUMDEM

P1_74 v.1 Diruta barbaricis defessaque Graecia telis

2 sola fuit : Lethen nunc quoque lingua tenet.

3 Scilicet haec culti viguit sub pectore Gazae,

4 et quo cum viguit pectore fida cadit.

5 Multis tanta feri nocuit victoria Turci ;

6 pluribus infesta est mors, Theodore, tua.

IN SIMONETTAM

P1_75 v.1 Dum pulchra effertur nigro Simonetta feretro,

2 blandus et exanimi spirat in ore lepos,

3 nactus amor tempus quo non sibi turba caveret,

4 jecit ab occlusis mille faces oculis.

5 Mille animos cepit viventis imagine risus,

6 ac morti insultans : est mea, dixit, adhuc ;

7 est mea, dixit, adhuc ; nondum totam eripis illam :

8 illa vel exanimis militat ecce mihi.

9 Dixit, et ingemuit : neque, enim satis apta triumphis

10 illa puer vidit tempora, sed lacrimis.

IN EAMDEM

P1_76 v.1 Cum Simonetta decens media jam in morte labaret :

2 "Mors, illi quidam, jam prope", dixit, "adest."

3 Sustulit illa graves oculos ; nec territa, dixit :

4 "Hanc animam nobis qui dedit accipiat."

5 Hactenus ; et tacuit. Repete hic aevum omne, vetustas ;

6 nil par huic animo quod referatur habes.

IN EAMDEM

P1_77 v.1 Hic Simonetta jacet, jacet hic simul omnis amorum

2 turba, jacent omnes deliciae et veneres.

IN EAMDEM

P1_78 v.1 Aspice ut exiguo capiatur marmore quicquid

2 mortali possit a superis tribui.

3 Hic Simonetta jacet, cujus mortalia cuncta

4 concipere immensum non poterant animum ;

Page 17: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

17

5 quam neque mors potuit visa exterrere, deumque

6 mox petiit cui se nympha dedit moriens.

IN CAMPANUM

P1_79 v.1 Ille ego laurigeros cui cinxit et infula crines,

2 Campanus, Romae delicium hic jaceo.

3 Mi joca dictarunt Charites ; nigro sale Momus,

4 Mercurius niveo, tinxit utroque Venus ;

5 mi joca, mi risus, placuit mihi uterque Cupido.

6 Si me fles, procul hinc, quaeso, viator, abi.

IN DOMITIUM

P1_80 v.1 Hunc Domiti siccis tumulum qui transit ocellis,

2 vel Phoebo ignarus vel male gratus homo est.

3 Intulit hic vatum caecis pia lumina chartis,

4 obstrusum ad Musas hic patefecit iter.

5 Hunc Verona tulit docti patria illa Catulli,

6 huic letum atque urnam Roma dedit juveni.

IN DONATUM AZAROLUM

P1_81 v.1 Donatus nomen, patria est Florentia, gens mi

2 Azarola domus, clarus eram eloquio.

3 Francorum ad regem patriae dum orator abirem,

4 in ducis anguigeri moenibus occubui.

5 Sic vitam impendi patriae, quae me inde relatum

6 inter majorum nunc cineres sepelit.

IN DOMITIUM

P1_82 v.1 Adsta, viator : pulverem vides sacrum,

2 quem vorticosi turbat unda Benaci.

3 Hoc mutat ipsum saepe Musa Libethron

4 fontemque Sisyphi ac vireta Permessi,

5 Quippe hoc Domitius vagiit solo primum ;

6 ille ille doctus, ille quem probe nosti,

7 dictata dantem Romulae juventuti,

8 Mira eruentem sensa de penu vatum.

9 Abi, viator : sat tuis oculis debes.

IN MICHAELEM VERINUM

P1_83 v.1 Verinus Michael florentibus occidit annis,

2 moribus ambiguum major an ingenio.

3 Disticha composuit docto miranda parenti,

4 quae claudunt gyro grandia sensa brevi.

5 Sola Venus poterat lento succurrere morbo ;

6 ne se pollueret, maluit ille mori.

7 Sic jacet, heu, patri dolor et decus ! Unde juventus

8 exemplum, vates materiam capiant.

Page 18: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

18

IN IOANNAM TORNABONAM

P1_84 v.1 Stirpe fui, forma, natoque, opibusque, viroque

2 felix, ingenio, moribus atque animo.

3 Sed cum alter partus jam nuptae ageretur et annus,

4 heu ! nondum nata cum sobole interii.

5 Tristius ut caderem, tantum mihi Parca bonorum

6 ostendit potius perfida quam tribuit.

IN ANTONIUM DE ORGANIS

P1_85 v.1 Jure novas talem, Florentia, marmore civem,

2 namque diu templi vox fuit ille tui ;

3 doctus inaequales digitis et flamine cannas

4 in vix credendos pene animare modos.

5 Quae non diverso gens huc properabat ab orbe,

6 ut biberet dulcem carminis aure sonum !

7 Sed licet is numeros omnes impleverit artis,

8 sola tamen summum gratia rara facit.

IN JOCTUM PICTOREM

P1_86 v.1 Ille ego sum per quem pictura extincta revixit,

2 cui quam recta manus tam fuit et facilis.

3 Naturae decerat nostrae quod defuit arti,

4 plus licuit nulli pingere nec melius.

5 Miraris turrem egregiam sacro aere sonantem ?

6 Haec quoque de modulo crevit ad astra meo :

7 denique, sum Joctus. Quid opus fuit illa referre ?

8 Hoc nomen longi carminis instar erat.

IN EUMDEM

P1_87 v.1 Pictorem genuit celebrem Florentia Joctum,

2 quo melior toto nullus in orbe fuit.

3 Quem si laudati vidissent tempora Apellis,

4 gloria pictoris non minor hujus erat.

5 Solus hic ante omnes pictura floruit, a quo

6 posset Alexander pingier ora pati.

7 Quin etiam magni turris celeberrima templi,

8 aera ubi sacra sonant, hoc duce celsa manet.

IN EUMDEM

P1_88 v.1 Joctus vivacis picturae lumen et auctor

2 his saeclis fulsit : patria grata valet.

3 Vicit Apelleas artes et signa Lysippi ;

4 mors illum : vivit gloria, fama, decus.

5 Extruxit turrim quam cernis marmore claram.

6 Mirae operum laudes urbis et orbis erunt.

Page 19: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

19

IN EUMDEM

P1_89 v.1 Daedalea quam sit Joctus celeberrimus arte

2 marmoreae haec testis fabrica turris erit.

3 Primus et extinctum picturae Joctus honorem

4 restituit tabulis, qualis Apellis erat.

5 Neve ingrata foret posuit memorabile bustum

6 posteritas, quamquam cuncta per ora volat.

IN EUMDEM

P1_90 v.1 Quis fuerit Joctus picturae gloria cunctis

2 ostendit ; nulli qua fuit arte minor.

3 Hujus et inventum mirandae haec fabrica turris ;

4 plura quoque ingenii sunt monumenta sui.

5 Grata igitur posuit celebri Florentia templo

6 hoc bustum, quamquam cuncta per ora volat.

IN EUMDEM

P1_91 v.1 Qui decus extinctum picturae reddidit orbi,

2 Phidiacas potuit qui superare manus ;

3 cujus opus Romae, variis compacta lapillis,

4 Pontificis primi stat ratis ante fores ;

5 qui, prope quam cernis turri, miracula Memphim

6 et tua te vetuit marmora, Roma, loqui ;

7 hoc tumulo patrio requiescit munere Joctus.

8 Cetera si cupias nosse, loquetur opus.

IN PHILIPPUM FRATREM, PICTOREM

P1_92 v.1 Conditus hic ego sum, picturae fama, Philippus :

2 nulli ignota meae est gratia mira manus.

3 Artifices potui digitis animare colores,

4 sperataque animos fallere voce diu.

5 Ipsa meis stupuit natura expressa figuris,

6 meque suis fassa est artibus esse parem.

7 Marmoreo tumulo Medices Laurentius hic me

8 condidit ; ante humili pulvere tectus eram.

IN AEDES PUBLICAS OCTOVIRORUM FLORENTIAE

P1_93 v.1 Si qua fides, scelerum procul o procul ite ministri ;

2 hic vos justitiae poena severa manet.

IN EASDEM

P1_94 v.1 Hos etiam caelo praefert Astraea penates ;

2 non illi in toto est gratior orbe domus.

IN POSTE CUBICOLI SUI

Page 20: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

20

P1_95 v.1 Blanda quies habitet ; duri procul este labores.

IN CUBICOLO IULIANI SALVIATI

P1_96 v.1 Pectoris interpres, genii domus, hospita curis,

2 cellula sum domini conscia deliciis.

3 Hic faciet te Juno patrem, Cytherea maritum,

4 libertas regem, semideumque sopor.

IN FONTEM UNGARI REGIS

P1_97 v.1 Usque Fluentina vectum est hoc marmor ab urbe,

2 Mathiae ut regi largior unda fluat.

IN EUMDEM

P1_98 v.1 Tusca manus, Tuscum marmor, rex Ungarus auctor :

2 aureus hoc Ister surgere fonte velit.

IN FONTEM LAURENTII MEDICIS AMBRAM

P1_99 v.1 Ut lasciva suo furtim daret oscula lauro,

2 ipsa sibi occultas repperit Ambra vias.

IN EUMDEM

P1_100 v.1 Traxit amatrices haec usque ad limina nymphas,

2 dum jactat laurum saepius Ambra suum.

IN FONTE BAPTISMATIS FLORENTIAE

P1_101 v.1 Quicquid ab antiqua manavit origine morbi

2 purgabunt istae, si modo credis, aquae.

IN HOROLOGIUM, IN AEDE S. MARIAE NOVELLAE

P1_102 v.1 Sic fluit occulte, sic multos decipit aetas,

2 sic venit ad finem quidquid in orbe manet.

3 Heu, heu, praeteritum non est revocabile tempus !

4 Heu propius tacito mors venit ipsa pede !

IN ABELIS ET CAINI IMAGINEM, IN IISDEM AEDIBUS

P1_103 v.1 Sacrum pingue dabo, non macrum sacrificabo.

2 Sacrificabo macrum, non dabo pingue sacrum.

PRO PETRO MEDICE, SYMBOLUM

P1_104 v.1 In viridi teneras exurit flamma medullas.

Page 21: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

21

IN PAULUM

P1_105 v.1 Quae tu condideras damnavi carmina nuper,

2 nec tua damnavi carmina, Paule, tamen.

3 Auctor eras, fateor ; sed quum sunt edita, Paule,

4 auctoris non sunt carmina sed populi.

IN PAMPHILUM

P1_106 v.1 Mittis vina mihi : mihi, Pamphile, vina supersunt.

2 Vis mage quod placeat mittere ? Mitte sitim.

IN CORYDONEM

P1_107 v.1 "Sum puer" exclamas, Corydon, subigisque fateri.

2 In te reclamat sed tua barba : vir es.

IN LEGES, EXTEMPORALE

P1_108 v.1 Inventum Athnaei dicuntur jura Draconis.

2 Vera est fama nimis : nil nisi virus habent.

IN SOMNOS

P1_109 v.1 O mihi quanta datis fallaces gaudia somni !

2 Invideo, Endymion, Latmia saxa tibi.

3 Jam si nil sopor est gelidae nisi mortis imago,

4 omnia mors superat gaudia : Vita, vale !

AD FRANCISCUM

P1_110 v.1 Scripsit in invidiam quidam, Francisce, poeta

2 tam bene tam docte, nullus ut invideat.

IN IUDAEUM, QUI FERRE PETIIT STATUAM VIRGINIS HORTI S. MICHAELIS

P1_111 v.1 Hanc ferro effigiem petiit Judaeus ; et index

2 ipse sui, vulgo dilaniatus obit.

.../...

Page 22: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

22

EPIGRAMMATA EX BIBLIOTHECA POPPIENSI

IN GALLAM MERETRICEM

P2_1 v.1 Dum futuo Gallam nexisque amplexibus haerent

2 inguina, dum quatitur sollicitata Venus,

3 nescio quid medias sensi mihi lambere pygas,

4 nec mora, succusso dissilui femore.

5 Inspicio cunnum : cunno intestina fluebant ;

6 extabat cunni margine caulicolus,

7 qualis farta rubet teneris lucanica ofellis ;

8 continuoque amens mentula facta mea est.

9 Mercedem poscis. Mercedem, Galla, reposco ;

10 nam predicasti, Galla, ego non futui.

ANGELUS POLITIANUS IN GINEBRAM

P2_2 v.1 Concubitum, Ginebra, tuum cum nuper adirem

2 et staret cupido mentula tenta mihi,

3 jam resupina toro, jam cunno ad bella parato,

4 concubitus pretium grandia dona rogas.

5 Mens dare suadebat, sed mentula sanior illa

6 demisso vultu protinus obstupuit.

7 Tu tamen hanc frustra palpas, nam languida perstat

8 quodque petis curat mentula, non quod agas.

9 Quam nunc esse tibi dicam, mea mentula, mentem,

10 quae bene, vel cum mens desipit, ipsa sapis !

GINEBRA IN ANGELUM DE MONTE POLIZIANO

P2_3 v.1 Summa est ut gratis futuas iterumque lacessis

2 concubitus ardens ; jam tibi cunnus hiat ;

3 ni peto pro hoc, tandem subeat tua mentula cunnum :

4 dulcius est nostrum quam Ganymedis opus.

5 Jam futuor ; fracta promittens munera voce

6 Cur mihi, post coitus, cur geminata dabas ?

7 Pauper erat primum, cur crassa est mentula postquam

8 podicis officium vulva cacantis habet ?

9 Deprensum est facinus. Verum nunc, Angele, dicam :

10 "Exagitas cunnos dum cupis ipse nates".

IDEM

P2_4 v.1 Ipso - quis crederet ? - cunno Ginebra pepedit,

2 credidit inde nates mentula et obstupuit.

3 Exclamo : "Quod me in facinus temeraria ducis ?

4 Non ut pedicem quaero, sed ut futuam".

5 "Saepe meum - dixit - virga Bettuccius intrat

Page 23: ANGELO POLIZIANO EPIGRAMMATAcarmina-latina.com/cariboost_files/POL_EPIG_TWD.pdf · 7 Jure igitur parent homines cui sidera parent : 8 spes hominum prima es, primaque cura Deum. AD

23

6 culum perque altas itque reditque nates.

7 Illa fretus agit ventos ; hinc, Angele, cunnus

8 pedere saepe solet, saepe cacare solet,

9 sed mingit podex". Quod si Bettuccius ista

10 audiet, hoc dicet : "Tu quoque, cunne, vale".

RESPONSUM IN AUCTOREM A GINEBRA

P2_5 v.1 Qui fruitur tumidis, nonnulla intende, mariscis

2 non emeret ficus - jam fatur ille - meas ;

3 quique solet lepores tenso praefigere telo

4 decidit huic visa (sordidiore) lupa.

5 Hoc tua me docuit nimirum conscia mentis

6 mentula femineum jam stomachata genus.

7 Bella iterum poscas iterumque extolle Megaeram,

8 forsitan huic aptum culeon ipsa dabo !

9 Nec tamen a nobis demens haec dona tulisti :

10 nam minxit cunnus, rite cacavit anus.

EADEM IN EUNDEM

P2_6 v.1 Pedicas culo si quis me judice constat,

2 pedicas cunno te referente meo,

3 undique pedicas. Quod si Bettuccius ista

4 audiet : "Oh - dicet - tu quoque, cunne, vale".

EADEM IN EUNDEM

P2_7 v.1 Una tibi a nobis recitata est fabula cunni ;

2 ut nossem mores expolit omne tuos.

3 Jampridem (membro) fretusque et munere culi

4 credideras vulvam concrepuisse meam.

5 Hunc mondum futuis vellet Ginebra cacares

IDEM IN EAMDEM

P2_8 v.1 Stare negat penis ; nimium, Ginebra, petisti.

2 Obicis, ecce, nates et petis : ille jacet.

3 Nolo ego, nolo nates : habeat Bettuccius illas !

4 Nec culum volo jam, vero volo ut taceas.