augustinus hipponensis¨que/oeuvres... · 2018. 5. 15. · sancti aurelii augustini, hipponensis...

88
Augustinus Hipponensis DE GESTIS PELAGII.

Upload: others

Post on 20-Feb-2021

5 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

  • Augustinus Hipponensis

    DE GESTIS PELAGII.

  • SANCTI AURELII AUGUSTINI,HIPPONENSIS EPISCOPI,

    OPERA OMNIA,MULTIS SERMONIBUS INEDITIS AUCTA ET LOCUPLETATA ;

    EXTRACTA E COLLECTIONESS. ECCLESIÆ PATRUM ;

    ACCURANTIBUSD. A. B. CAILLAU,

    CANONICO HONORARIO CENOMANENSI ET CADURCENSI,PLURIBUSQUE CLERI GALLICANI PRESBYTERIS.

    OPUS REGI DICATUM.TOMUS TRIGESIMUS QUARTUS.

    pp. 45-107.DE GESTIS PELAGII AD AURELIUM LIBER UNUS.

    PARISIIS,APUD PARENT-DESBARRES, EDITOREM,

    SANCTÆ SEDIS ORDINUM INSIGNIBUS DECORATUM,VIA VULGO DICTA DE SEINE, 48.

    MDCCCXL.

    2

  • DE GESTIS PELAGII AD AURELIUM LIBER UNUS.1

    Singula errorum capita Pelagio apud Palæstinam Synodumobjecta, cum ejusdem ad illa responsionibus, minutatim excutiuntur.Quanquam autem absolutionem a Synodo Pelagius consecutus sit, ineo tamen residere adhuc suspicionem hæreseos, monstrat Augustinus :ac denique hominem Synodi sententia sic esse absolutum, ut ipsahæresis, propter quam in judicium venit,incunctanter damnata fuerit.2

    I. Posteaquam in manus nostras,3 sancte papaAureli, ecclesiastica gesta venerunt, ubi Pelagiusab episcopis quatuordecim provinciae Palaestinaecatholicus est pronuntiatus, cunctatio meaterminum accepit, qua disserere aliquid pleniusatque fidentius de ipsa eius defensione [46]dubitabam. Hanc enim iam in quadam chartula,quam mihi ipse miserat, legeram. Sed quia eiuscum illa nullas a se4 datas litteras sumpseram,verebar ne aliquid aliter in meis verbis inveniretur,quam legeretur episcopalibus gestis : atque itaforsitan negante Pelagio quod ipse mihi illamchartulam miserit, quoniam facile convinci unoteste non posset, ego potius ab iis qui ei negantifaverent, aut suppositae falsitatis, aut, (ut mitiusdicam,) temerariae credulitatis arguerer. Nuncergo cum ea pertracto quae gesta testantur, iamquantum mihi visum est, videtur utrum pro se illesic egerit, dubitatione sublata, profecto et de

    1 Scriptus sub initium anni 417.2 Vide retract. lib. II, cap. 47.3 Vide D. Guillon, tom. XXII, pag. 208.4 Forte ad me.

    3

  • ipsius defensione, et de hoc opere nostroSanctitas tua, atque omnis qui legerit, facilius etcertius iudicabit.

    II. Primum itaque Domino Deo, rectoricustodique nostro, ineffabiles ago gratias, quodme de sanctis fratribus et coepiscopis nostris, quiin ea causa iudices consederunt, opinio nonfefellit. Responsiones enim eius non immeritoapprobaverunt, non curantes quomodo ea quaeobiciebantur, in opusculis suis posuerit, sed quidde his in praesenti examinatione responderit. Aliaest enim causa fidei non sanae, alia locutionisincautae. Denique in his quae de libello, quemdederunt5 sancti fratres et coepiscopi nostri Galli,Heros et Lazarus, qui propter gravem (sicutpostea probabilius comperimus) unius eorumaegritudinem, praesentes esse minime potuerunt,recitata sunt obiecta Pelagio, illud est primum,quod in libro suo quodam scribit, "Non posseesse sine peccato, nisi qui legis scientiamhabuerit". Quo recitato Synodus dixit : "Tu hocedidisti, Pelagi ?". At ille respondit : "Ego quidemdixi, sed non sicut illi intellegunt : non dixi, nonposse peccare qui scientiam legis habuerit ; sed,adiuvari per legis scientiam ad non peccandum,sicut scriptum est : Legem in [47] adiutorium deditillis6". Hoc audito, Synodus dixit : "Non suntaliena ab Ecclesia, quae dicta sunt a Pelagio".5 Eulogio episcopo, infra, n. 9.6 Is 8, 20 (sec. LXX).

    4

  • Plane aliena non sunt, quae respondit : illud veroquod de libro eius prolatum est, aliud sonat. Sedhoc episcopi, Graeci homines, et ea verba perinterpretem audientes, discutere non curarunt ;hoc tantum intuentes, quid ille qui interrogabatur,sensisse se diceret, non quibus verbis eademsententia in eius libro scripta diceretur.

    III. Aliud est autem, hominem per scientiamlegis ad non peccandum adiuvari ; et aliud est,non posse esse sine peccato, nisi qui scientiamlegis habuerit. Cum enim videamus, exempligratia, et sine tribulis areas triturari, quamvisadiuvent si adsint ; et sine paedagogis possepueros pergere in scholam, quamvis ad hoc nonsint inutilia paedagogorum adiumenta ; et multossine medicis ab aegritudine convalescere, quamvismanifesta sint adiutoria medicorum ; et aliis cibissine pane homines vivere, quamvis panisadiutorium valere plurimum non negatur ; et aliamulta, quae nobis tacentibus cogitanti facileoccurrunt : profecto admonemur adiutoriorumgenera esse duo. Alia quippe sunt, sine quibusillud ad quod adiuvant, effici non potest ; sicutsine navi navigat nemo, nemo sine voce loquitur,nemo sine pedibus graditur, nemo sine lucecontuetur, et multa huiusmodi : unde est etiamillud, quod nemo sine Dei gratia recte vivit. Aliavero sunt adiutoria, quibus sic adiuvamur, utetiam si desint, possit alio modo fieri propterquod ea requirimus : sicut illa sunt quae

    5

  • commemoravi ; tribula ad fruges terendas,paedagogus ad puerum ducendum,medicamentum humana arte confectum adrecipiendam salutem, et caetera talia.Quaerendum est igitur, ex quo duorum istorumgenerum sit legis scientia, id est, quomodoadiuvet ad non peccandum. Si [48] eo modo, utsine illa hoc non possit impleri ; non solumPelagius verum respondit in iudicio, sed etiamverum scripsit in libro : si vero eo modo, utadiuvet quidem si adfuerit, possit tamen illud adquod iuvat, alio modo fieri, etiamsi ista defuerit ;verum quidem respondit in iudicio, quod meritoepiscopis placuit, "adiuvari hominem ad nonpeccandum legis scientia" ; sed non verumscripsit in libro, "non esse hominem sine peccato,nisi qui scientiam legis habuerit", quodindiscussum iudices reliquerunt, latini sermonisignari, et eius qui causam dicebat, confessionecontenti ; praesertim ubi ex adverso nullusastabat, qui verba libri eius exponendo aperireinterpretem cogeret, atque unde fratres nonfrustra moverentur, ostenderet. Paucissimi quippesunt legis periti : multitudinem autemmembrorum Christi usquequaque diffusam, etlegis tam profundae ac multiplicis imperitam,simplicis fidei pietas et spes firmissima in Deo etcaritas sincera commendat, quae his donis

    6

  • praedita, gratia Dei se confidit a peccatis possemundari per Iesum Christum Dominum nostrum7.

    IV. Ad hoc si forte Pelagius responderet,hanc ipsam se dixisse scientiam legis, sine quanon potest homo liber esse a peccatis, quae perdoctrinam fidei neophytis atque in Christoparvulis traditur, qua etiam baptizandicatechizantur, ut Symbolum noverint ; nonquidem ista intellegi solet, quando haberequisquam scientiam legis dicitur ; sed illasecundum quam legis periti appellantur :verumtamen, si haec verba, quae pauca numero,sed magna sunt pondere, et more omniumEcclesiarum fideliter baptizandis intimantur,scientiam legis nuncuparet, asserens de hac sedixisse, "non esse sine peccato, nisi qui scientiamlegis habuerit", quae necesse est tradaturcredentibus, antequam ad ipsam remissionemveniant peccatorum ; [49] etiam sic circumdareteum, non disputantium, sed vagientiumbaptizatorum multitudo innumerabilisparvulorum, qui non verbis, sed ipsa innocentiaeveritate clamarent : Quid est, quid est quodscripsisti, "non posse esse sine peccato, nisi quiscientiam legis habuerit" ? Ecce nos grex magnusagnorum sine peccato sumus, et legis tamenscientiam non habemus. Nempe isti eum saltim,lingua tacente, tacere compellerent, aut forteetiam confiteri, vel nunc se ab illa perversitate7 Rom 7, 25.

    7

  • correptum,8 vel certe hoc se quidem et antesensisse, quod nunc in ecclesiastico dixitexamine ; sed eius sententiae non se circumspectaverba posuisse, et ideo fidem suam esseapprobandam, librum emendandum. Est enim, utscriptum est, qui labitur in lingua, et non in corde9.Quod si diceret, vel dicat, quis eisdem verbisincautius neglegentiusque conscriptis nonfacillime ignoscat, cum sententiam, quam verbailla continent, non defendat, sed cum dicat suam,quam veritas probat ? Hoc etiam pios iudicescogitasse credendum est : si tamen hoc quod inlibro eius latino est diligenter interpretatum, satisintellegere potuerunt, sicut eius responsionemgraeco eloquio prolatam, et ob hoc facileintellectam, alienam non esse ab Ecclesiaiudicaverunt. Sed iam caetera videamus.

    V. Adiecit enim episcopalis Synodus, et ait :"Legatur et aliud capitulum". Et lectum est ineodem libro suo posuisse Pelagium, "Omnesvoluntate propria regi". Quo lecto Pelagiusrespondit : "Et hoc dixi propter liberumarbitrium, cui Deus adiutor est eligenti bona :homo vero peccans, ipse in culpa est, quasi liberiarbitrii". Quo audito episcopi dixerunt : "Nequehoc alienum est ab ecclesiastica doctrina". Quisenim condemnaret liberum arbitrium, vel negaret,cum quo Dei adiutorium [50] praedicatur ?8 Forte correctum.9 Eccli 19, 16.

    8

  • Quapropter et sententia respondentis meritoepiscopis placuit : et tamen illud quod in libroeius positum est, "Omnes voluntate propria regi",fratres qui noverant quid adversus Dei gratiam istisoleant disputare, procul dubio debuit permovere.Sic enim dictum est, "Omnes voluntate propriaregi", tamquam Deus neminem regat, et frustrascriptum sit : Salvum fac populum tuum, et benedichaereditatem tuam ; et rege eos, et extolle illos usque insaeculum10 : ne remaneant utique, si voluntatepropria sine Deo reguntur, velut oves non habentespastorem11 ; quod absit a nobis. Nam procul dubioplus est agi, quam regi : qui enim regitur, aliquidagit ; et ideo regitur, ut recte agat ; qui autemagitur, agere aliquid ipse vix intellegitur : et tamentantum praestat voluntatibus nostris gratiaSalvatoris, ut non dubitet Apostolus dicere :Quotquot spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei12. Necaliquid in nobis libera voluntas melius agerepotest, quam ut illi se agendam commendet, quimale agere non potest ; et hoc cum fecerit, ab illose ut faceret, adiutam esse non dubitet, cui diciturin Psalmo : Deus meus, misericordia eius praevenietme13.

    VI. Denique in eo libro, ubi illa capitulaPelagius scripsit, huic positioni, qua dixit,

    10 Ps 27, 9.11 Mc 6, 34.12 Rom 8, 14.13 Ps 58, 11.

    9

  • "Omnes voluntate propria regi, et suo desideriounumquemque dimitti", subiecit aliquid detestimonio Scripturarum, quo satis appareat nonse sibi hominem regendum debere committere.Ait enim de hoc ipso Sapientia Salomonis : Sumquidem et ego mortalis homo, similis omnium, ex genereterreno illius qui prior finctus est14 ; et caetera usque adeum capituli finem, ubi legitur : Unus ergo omnibusintroitus ad vitam, et similis exitus : propter hoc optavi, etdatus [51] est mihi sensus, et invocavi, et venit in mespiritus sapientiae15. Nonne luce clarius apparet,quemadmodum iste considerata miseria fragilitatishumanae, non est ausus se regendum sibicommittere ; sed optavit, et datus est ei sensus, dequo dicit Apostolus : Nos autem sensum Dominihabemus16 ; et invocavit, et venit in eum spiritussapientiae ? Hoc enim spiritu, non viribuspropriae voluntatis, reguntur et aguntur qui filiisunt Dei17.

    VII. Nam et illud quod posuit de Psalmo ineodem Capitulorum libro, ut quasi probaret,"Omnes voluntate propria regi" : Dilexitmaledictum, et veniet ei ; et noluit benedictionem, etelongabitur ab eo18 : quis nesciat hoc vitium esse,non naturae, sicut eam condidit Deus, sed

    14 Sap 7, 1.15 Sap 7, 6-7.16 1 Cor 2, 16.17 Rom 8, 14.18 Ps 108, 17.

    10

  • voluntatis humanae, quae recessit a Deo ?Verumtamen si non dilexisset maledictionem, etvoluisset benedictionem, et in hoc ipsovoluntatem suam divina gratia negaret adiutam ;ingratus atque impius sibi regendus dimitteretur,ut sine rectore Deo praecipitatus, non se a se ipsoregi potuisse, poenis experiretur. Sic etiam in illotestimonio, quod in eodem libro eidem titulosubdidit : Apposuit tibi aquam et ignem ; ad quod visporrige manum tuam : ante hominem bonum et malum,vita et mors ; quod placuerit ei, dabitur illi19 :manifestum est, quod si ad ignem manum mittit,et malum ac mors ei placet, id voluntas hominisoperatur ; si autem bonum et vitam diligit, nonsolum voluntas id agit, sed divinitus adiuvatur.Sufficit enim sibi oculus ad non videndum, hocest, ad tenebras : ad videndum vero lumine suonon sibi sufficit, nisi illi extrinsecus adiutoriumclari luminis praebeatur20. Absit autem ut ii quisecundum propositum vocati sunt, quos praescivit, etpraedestinavit conformes imaginis Filii sui21, suo, utpereant, desiderio dimittantur. Hoc enim [52]patiuntur vasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem :in quorum etiam ipsa perditione notas facit Deusdivitias gloriae suae in vasa misericordiae suae22.Propter hoc enim, cum dixisset : Deus meus,

    19 Eccli 15, 17-18.20 Cf. AUG., De nat. et gr. 48, 56.21 Rom 8, 28-29.22 Rom 9, 22-23.

    11

  • misericordia eius praeveniet me23, continuo subiecit :Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis24. Illisergo fit quod scriptum est : Tradidit illos Deus indesideria cordis eorum25. Non autem fitpraedestinatis, quos regit Spiritus Dei ; quoniamnon inanis est vox eorum : Ne tradas me, Domine, adesiderio meo peccatori26. Quandoquidem et contraipsa desideria sic oratum est, ut diceretur : Aufer ame concupiscentias ventris, et desiderium concubitus neapprehendat me27. Praestat hoc Deus illis quossubditos regit ; non autem illis qui se idoneos adse ipsos regendos putant, et praefidenti cervicepropriae voluntatis illum dedignantur habererectorem.

    VIII. Quae cum ita sint, filii Dei qui hocnoverunt, et se Dei Spiritu regi et agi gratulantur,quomodo moveri potuerunt, cum audirent vellegerent a Pelagio scriptum, "Omnes voluntatepropria regi, et suo desiderio unumquemquedimitti" ? Et tamen quia interrogatus ab episcopis,quid mali sonarent illa verba persensit,responditque : "hoc se dixisse propter liberumarbitrium" ; continuo subiciens, "cui Deus adiutorest eligenti bona ; homo vero peccans, ipse inculpa est, quasi liberi arbitrii" : hanc quoque

    23 Ps 58, 11.24 Ps 58, 12.25 Rom 1, 24.26 Ps 139, 9.27 Eccli 23, 6.

    12

  • sententiam pii iudices approbantes, quam incautevel quo sensu illa in libro eius verba sint posita,considerare vel quaerere noluerunt ; sufficereexistimantes ita eum confessum esse liberumarbitrium, ut eligenti bona Deus esset adiutor,peccans vero ipse esset in culpa, ad hoc sibisufficiente propria voluntate. Ac per hoc Deusregit, quibus [53] adiutor est eligentibus bona. Etideo bene regunt quidquid regunt, quoniam ipsireguntur a bono.

    IX. Item recitatum est quod in libro suoPelagius posuit, "In die iudicii iniquis etpeccatoribus non esse parcendum, sed aeterniseos ignibus exurendos". Quod ideo fratresmoverat, ut obiciendum putaretur, quod itadictum est, tamquam omnes peccatores aeternoessent supplicio puniendi, non eis exceptis quifundamentum habent Christum28, quamvissuperaedificent ligna, fenum, stipulam, de quibusdicit Apostolus : Si cuius opus exustum fuerit,detrimentum patietur ; ipse autem salvus erit, sic tamenquasi per ignem29. Sed cum respondisset Pelagius,"hoc secundum Evangelium se dixisse, ubi diciturde peccatoribus : Illi ibunt in supplicium aeternum ;iusti autem, in vitam aeternam"30 : nullo modo potuitchristianis iudicibus evangelica et dominicadisplicere sententia, nescientibus quid in verbis de

    28 Cf. 1 Cor 3, 11-12.29 1 Cor 3, 15.30 Mt 25, 46.

    13

  • libro Pelagii prolatis moverit fratres, quidisputationes eius vel discipulorum eius audireconsueverunt ; quando his absentibus qui libellumcontra Pelagium sancto episcopo Eulogiodederunt,31 nullus urgebat, ut peccatores perignem salvandos a peccatoribus aeterno suppliciopuniendis aliqua exceptione distingueret, et eomodo intellegentibus iudicibus cur fuerit illudobiectum, si nollet distinguere, merito culparetur.

    X. Quod autem addidit Pelagius, "Et si quisaliter credit, Origenista est" : hoc acceperuntiudices, quod revera in Origene dignissimedetestatur Ecclesia, id est, quod etiam illi quosDominus dicit aeterno supplicio puniendos, etipse diabolus atque angeli eius, post tempus licetprolixum purgati liberabuntur a poenis, et sanctis[54] cum Deo regnantibus societate beatitudinisadhaerebunt. Hoc ergo Synodus dixit, "alienumnon esse ab Ecclesia", non secundum Pelagium,sed potius secundum Evangelium, quod talesiniqui et peccatores aeternis ignibus exurentur,quales tali supplicio dignos iudicat Evangelium ;et quod detestabiliter cum Origene sentiat,quisquis dixerit aliquando eorum finiri possesupplicium, quod Dominus dixit aeternum. Deillis vero peccatoribus, quos dixit Apostolus,exusto eorum opere, tamquam per ignem salvosfuturos32, quoniam nihil Pelagio de iis evidenter31 Eulogius episcopus. Vide lib. I contra Julian, cap. 5.32 1 Cor 3, 15.

    14

  • obiectum est, nihil iudicaverunt. Quapropter, quidicit iniquos et peccatores, quos aeterno supplicioveritas damnat, aliquando inde posse liberari, noninconvenienter eum Pelagius Origenistam vocat :sed rursus, qui nullum peccatorem in Dei iudiciomisericordia dignum existimat, quod vult einomen imponat, dum tamen et hunc erroremecclesiastica veritate non recipi intellegat. Iudiciumenim sine misericordia fiet illi, qui non fecitmisericordiam33.

    XI. Quomodo autem fiet hoc iudicium,difficile in Scripturis sanctis comprehendi potest :modis enim multis significatur, quod uno modofuturum est. Namque aliquando dicit Dominusadversus eos quos in suum regnum non recipit,ostium se clausurum, clamantibusque illis etdicentibus : Aperi nobis ; in nomine tuo manducavimuset bibimus34, et caetera quae illos dicere scriptumest, se responsurum : Nescio vos, qui operaminiiniquitatem35. Aliquando iussurum se commemorat,ut hi qui noluerunt eum regnare, sibi adducantur,et interficiantur coram illo36. Aliquando venturumse dicit cum Angelis suis in maiestate sua, utcongregentur ante eum omnes gentes, et dividateas, et alios ponat ad dexteram, quorum bonaopera commemorans, reportet in vitam [55]

    33 Iac 2, 13.34 Lc 13, 25-26.35 Lc 13, 27.36 Cf. Lc 19, 27.

    15

  • aeternam ; alios ad sinistram, quibus bonorumsterilitatem imputans, eos aeterno ignecondemnet37. Aliquando servum nequam etpigrum, qui pecuniam eius neglexit impendere38,vel etiam hominem inventum in convivio nonhabentem vestem nuptialem, iubet ligatis manibuset pedibus mitti in tenebras exteriores39.Aliquando susceptis quinque prudentibus, ostiumcontra stultas alias quinque virgines claudit40.Haec, et si quid est aliud quod in praesentia nonoccurrit, de iudicio dicuntur futuro, utique non inuno vel quinque, sed in multis exercendo. Nam siunus esset qui de convivio, quod non habebatvestem nuptialem, in tenebras iussus est mitti ;non continuo sequeretur, et diceret : Multi enimsunt vocati, pauci vero electi41 : cum potius unoproiecto atque damnato, multi in domoremansisse videantur. Sed de his omnibus nuncquantum satis est disputare perlongum est. Hoctamen breviter possum dicere, sine praeiudicio(quod in pecuniariis rationibus dici solet), meliorisdiscussionis, unum aliquem iudicii modum, quiest inscrutabilis nobis, servata duntaxat inpraemiis et poenis diversitate meritorum, multisper Scripturas sanctas significari modis. Quod

    37 Cf. Mt 25, 31-46.38 Cf. Lc 19, 22-24.39 Cf. Mt 22, 11-13.40 Cf. Mt 25, 10-12.41 Mt 22, 14.

    16

  • autem huic causae, de qua nunc agitur, satis est :si dixisset Pelagius, omnes omnino peccatoresaeterno igne et aeterno supplicio puniendos ;quisquis id iudicium42 approbasset, in se ipsumprimitus sententiam protulisset. Quis enimgloriabitur se mundum esse a peccatis ?43 Quia vero necomnes dixit, nec quosdam, sed indefinite posuit,et hoc secundum Evangelium se dixisserespondit : vera quidem sententia episcopali estconfirmata iudicio ; sed adhuc ne aliud quidsentiat Pelagius non apparet, et post hoc etiamepiscopale iudicium non impudenter inquiritur.[56]

    XII. Obiectum est et illud Pelagio, tamquamin suo libro scripserit : "Malum nec incogitationem venire". Respondit autem : "Hocnon ita posuimus ; sed diximus, debere studerechristianum, ne male cogitet" : quod, sicut decuit,episcopi approbaverunt. Quis enim dubitat,malum ne cogitare non oportere ? Et re vera inlibro suo ad "malum" accuratius ita legitur : "neccogitandum", quod in hoc intellegi solet, malumne cogitari debere quidem. Hoc autem qui negat,quid aliud dicit, quam debere cogitari malum ?Quod si verum esset, non diceretur in laudecaritatis : Non cogitat malum44. "Non venire" tamen"in cogitationem" iustorum atque sanctorum,

    42 Forte judicum.43 Prov 20, 9.44 1 Cor 13, 5.

    17

  • ideo non tam probe asseritur, quia cogitatiovocari solet etiam cum aliquid in mentem venit,etsi consensio non sequatur. Cogitatio vero quaeculpam contrahit, et merito prohibetur,consensione non caret. Potuit ergo fieri utmendosum codicem legerent, qui hoc itaobiciendum arbitrati sunt, tamquam Pelagiusdixerit : "Malum nec in cogitationem venire", idest, iustis et sanctis in mentem non venire quodmalum est. Quae sententia profecto absurdissimaest ; cum enim mala reprehendimus, nisi cogitataverbis enuntiare non possumus : sed illa, utdiximus, culpabilis appellatur cogitatio mali, quaeconsensionem trahit.

    XIII. Cum ergo et hanc Pelagii responsionemiudices approbassent, recitatum est aliud, quod insuo libello scripsit, "Regnum coelorum etiam inVeteri Testamento promissum". Ad quodPelagius : "Hoc et per Scripturas probarepossibile est : haeretici autem in iniuriam VeterisTestamenti, hoc negant. Ego vero Scripturarumauctoritatem secutus dixi, quoniam in prophetaDaniele scriptum est : Et accipient sancti regnumAltissimi45". Qua eius [57] accepta responsione,Synodus dixit, "Neque hoc alienum est a fideecclesiastica".

    XIV. Numquidnam ergo fratres nostros, utetiam hoc inter caetera obicerent, sine causa verbaista moverunt ? Non utique : sed Veteris45 Dan 7, 18.

    18

  • Testamenti nomen modis duobus dici solet, unosecundum divinarum Scripturarum auctoritatem,alio secundum loquendi vulgatissimamconsuetudinem. Paulus namque apostolus dicit adGalatas : Dicite mihi, inquit, sub lege volentes esse,legem non audistis ? Scriptum est enim quod Abrahamduos filios habuit, unum de ancilla, alterum de libera :quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta ;unum quidem in servitutem generans, quod est Agar. Sinamons est in Arabia, quae coniuncta est ei quae nunc estIerusalem ; servit enim cum filiis suis : quae autemsursum est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra46.Cum ergo Vetus Testamentum ad servitutempertineat (unde etiam dictum est : Eice ancillam etfilium eius, non enim haeres erit filius ancillae cum filiomeo Isaac47), regnum autem coelorum adlibertatem : quomodo etiam regnum coelorum adVetus pertinet Testamentum ? Sed quoniam, utdixi, etiam sic solemus loqui, ut Scripturas omnesLegis et Prophetarum, quae ante incarnationemDomini ministratae, auctoritate canonicacontinentur, nomine Testamenti Veterisnuncupemus ; quis ecclesiasticis litteris velmediocriter eruditus ignorat, ita Scripturis illispromitti potuisse regnum coelorum, sicut etiamillud Testamentum Novum, ad quod pertinetregnum coelorum ? Certe enim in illis Litterisapertissime scriptum est : Ecce dies veniunt, dicit46 Gal 4, 21-22. 24-26.47 Gen 21, 10.

    19

  • Dominus, et consummabo domui Israel et domui IacobTestamentum Novum, non secundum Testamentum quoddisposui patribus eorum, in die qua [58] apprehendimanum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti48. Hocenim factum est in monte Sina. Tunc autemDaniel propheta nondum erat qui dixerat49 :Accipient sancti regnum Altissimi50. His enim verbispraemium, non Veteris, sed Novi Testamentiprophetabat : sicut ipsum Christum venturumiidem Prophetae utique pronuntiarunt, cuiussanguine dedicatum est Testamentum Novum :cuius Testamenti ministri Apostoli facti sunt,dicente beatissimo Paulo : Qui et idoneos nos fecitministros Novi Testamenti, non littera, sed spiritu.Littera enim occidit, spiritus autem vivificat51. In illovero Testamento quod proprie vetus dicitur, etdatum est in monte Sina, non invenitur promittiapertissime, nisi terrena felicitas. Unde illa terra,qua est populus introductus, et per eremumductus, terra promissionis vocatur ; in qua pax etregnum, et ab inimicis victoriarum reportatio, etabundantia filiorum ac fructuum terrenorum, et siqua huiusmodi, haec sunt promissa VeterisTestamenti : quibus etsi figurantur ad NovumTestamentum pertinentia spiritalia, tamen quipropter illa terrena suscipit legem Dei, ipse est

    48 Ier 31, 31-32.49 Forte diceret.50 Dan 7, 18.51 2 Cor 3, 6.

    20

  • haeres Veteris Testamenti. Ea quippe secundumVetus Testamentum promittuntur atquetribuuntur, quae secundum hominem veteremconcupiscuntur. Quae autem illic ad NovumTestamentum pertinentia figurantur, novoshomines quaerunt. Neque nesciebat enim quidloqueretur tantus Apostolus, qui duo Testamentain ancilla et libera, allegorica significationedistincta esse52 dicebat, veteri filios carnis, novofilios promissionis attribuens : Non qui filii carnis,inquit, hi filii Dei ; sed filii promissionis deputantur insemen53. Filii ergo carnis pertinent ad terrenamIerusalem, quae servit cum filiis suis : filii [59]autem promissionis ad eam quae sursum est,liberam matrem nostram in coelis aeternam54.Unde perspicitur qui ad regnum terrenum, et quipertineant ad regnum coelorum. Istamdistinctionem qui etiam illo tempore per Deigratiam intellegentes, filii promissionis effectisunt, Novi Testamenti haeredes in occulto Deiconsilio deputati sunt, etiamsi VetusTestamentum per temporum distributionemdivinitus datum populo veteri congruenterministraverunt.

    XV. Quomodo ergo non meritocommoverentur filii promissionis, filii liberaeIerusalem in coelis aeternae, cum ista discretio

    52 Cf. Gal 4, 23.53 Rom 9, 8.54 Cf. Gal 4, 26.

    21

  • apostolica atque catholica Pelagii verbis videreturauferri, et Agar quodam modo Sarae credereturaequari ? Ille igitur haeretica impietate scripturaeVeteris Testamenti facitiniuriam, qui eam ex Deo bono, summoet vero, fronte sacrilegae impietatis negat : sicutMarcion, sicut Manichaeus, et si quae alia pestishoc sentit. Quapropter, ut de hac re quod sentio,qua possum brevitate complectar : sicut VeteriTestamento, si esse ex Deo bono et summonegetur ; ita et Novo fit iniuria, si veteri aequetur.Sed cum Pelagius respondisset, cur etiam dixeritin Vetere Testamento promitti regnum coelorum,Danielis prophetae commemorans testimonium,qui sanctos accepturos regnum Altissimi,apertissime prophetavit, non esse hoc alienum afide catholica, merito iudicatum est : nonsecundum illam distinctionem, qua in monte Sinapromissa terrena ad Vetus Testamentum propriepertinere monstrantur ; nec tamen improbe,secundum hanc loquendi consuetudinem, quauniversae Scripturae canonicae anteincarnationem Domini ministratae VeterisTestamenti appellatione censentur. Non enimaliud est regnum Altissimi, quam Dei regnum ;aut quisquam contendere audebit, aliud esse Deiregnum, aliud regnum coelorum. [60]

    XVI. Post haec obiectum est, quod Pelagiusin eodem libro dixerit suo, "Posse hominem, sivelit, esse sine peccato" : et quod scribens ad

    22

  • viduam adulatorie dixerit, "Inveniat apud tepietas, quae nusquam invenit, locum : inveniatubique peregrina in te sedem iustitia : veritasquam iam nemo cognoscit, domestica tibi etamica fiat : et lex Dei quae ab omnibus propehominibus contemnitur, a te sola honoretur". Etiterum ad ipsam : "O te felicem et beatam, siiustitia, quae in coelo tantum esse credenda est,apud te solam inveniatur in terris !" Et in alio adipsam libro, post orationem Domini et Salvatorisnostri, docens quemadmodum debeant sanctiorare, ait : "Ille ad Deum digne elevat manus, illeorationem bona conscientia effundit, qui potestdicere : Tu nosti, Domine, quam sanctae, etinnocentes, et mundae sunt ab omni molestia etiniquitate et rapina, quas ad te extendo manus ;quemadmodum iusta et munda labia, et ab omnimendacio libera, quibus offero tibideprecationem, ut mihi miserearis". Ad hocautem Pelagius respondens ait : Posse quidemhominem sine peccato esse, et Dei mandatacustodire, si velit, diximus : hanc enimpossibilitatem Deus illi dedit. Non autem diximusquod inveniatur aliquis, ab infantia usque adsenectam, qui nunquam peccaverit : sed quoniama peccatis conversus, proprio labore et Dei gratiapossit esse sine peccato ; nec per hoc tamen inposterum inconversibilis. Reliqua vero quaesubiecerunt, neque in libris nostris sunt, nequetalia unquam diximus". Illis auditis Synodus dixit :

    23

  • "Quoniam negas te talia scripsisse, anathematizasillos qui sic tenent ?". Pelagius respondit :"Anathematizo quasi stultos, non quasihaereticos ; siquidem non est dogma". Deindeiudicaverunt episcopi dicentes : "Nunc quoniampropria voce anathematizavit Pelagius incertumstultiloquium, recte [61] respondens, hominemcum adiutorio Dei et gratia posse esse sinepeccato, respondeat et ad alia capitula".

    XVII. Numquid hic poterant iudices, veldebebant, incognita et incerta damnare, quandonemo contra aderat, qui ea quae ad viduamreprehensibilia scripta dicebantur, Pelagiumscripsisse convinceret ? Ubi profecto parum essetcodicem ferre, et de scriptis eius haec legere, nisiet testes adhiberentur, si illa scripta sua esse,etiam cum recitarentur, negaret. Verumtamen inhis quoque fecerunt iudices, quod facerepotuerunt, interrogantes Pelagium, utrumanathematizaret illos qui talia sentiunt, qualia senegavit scripsisse, sive dixisse : quos ubi setamquam stultos anathematizare respondit, quidamplius de hac re iudices, adversariis absentibus,quaerere debuerunt ?

    XVIII. An et illud fortasse tractandum est,utrum recte dictum sit "non tamquam haereticos,sed tamquam stultos anathematizandos qui itasentirent, quoniam dogma non esset" ? Sed abhac quaestione non levi, ubi quaeritur, quatenussit definiendus haereticus, recte se in praesentia

    24

  • iudices abstinuerunt. Non enim, si quisquam,verbi gratia, dixerit aquilarum pullos paternoungue suspensos et radiis solis oblatos, si oculispalpitaverint, tamquam adulterinos in terram, lucequodam modo convincente, dimitti, si forte hocfalsum est, haereticus iudicandus est. Et hoc, quiain hominum doctorum litteris invenitur, famaquevulgatum est, nec stulte dici putandum est, etiamsi verum non est ; nec fidem nostram, propterquam fideles vocamur, aut creditum laedit, autcreditum iuvat. Porro, si ex hoc sensu quiscontenderit, animas rationabiles inesse volucribus,ex eo quod in eas revolvantur humanae : tumvero tamquam haeretica pestis, ab auribusanimoque pellenda est ; agendumque etdemonstrandum, etiam si hoc de aquilis verumest, sicut multa mira ante [62]oculos nostros deapibus vera sunt, longe tamen ab huiusmodiirrationabilium animantium, quamvis mirabilisensu, distare rationem, quae non hominibus etpecoribus, sed hominibus Angelisque communisest. Multa vero etiam stulta dicuntur ab imperitiset vanis, nec tamen haereticis ; qualia sunt eorumqui de alienis artibus, quas non didicerunt, temereiudicant, aut immoderato et caeco affectu vellaudant quos diligunt, vel vituperant quosoderunt ; et quidquid aliud in consuetudinesermonis humani, non statuto dogmate, sedpassim, ut ad tempus occurrerit, per stultitiaelevitatem, vel ore profertur, vel stilo etiam

    25

  • litterisque committitur. Multos denique de hispaululum admonitos, talia dixisse mox poenitet :ita ea non placito quodam fixa retinebant, sedquasi undecumque rapta, et non considerata,profuderant. Vix est autem carere istis malis : etquis est qui non labitur lingua, et offendit inverbo55 ? Sed interest quanto, interest unde,interest postremo utrum admonitus corrigat, anpertinaciter defendendo etiam dogma faciat, quodlevitate, non dogmate dixerat. Cum igitur omnishaereticus consequenter et stultus sit, non autemomnis stultus continuo sit appellandushaereticus ; recte iudices incertum stultiloquiumpropria voce Pelagium anathematizasse dixerunt :quia etsi haeresis esset, procul dubiostultiloquium est. Proinde quidquid illud sit,generalis vitii nomine appellaverunt. Utrumautem ex aliquo dogmate ista sint dicta, an veronon fixa placitaque sententia, sed facileemendabili vanitate, quoniam ille qui audiebatur,quoquo modo dicta essent, sua esse negaverat,discutiendum in praesentia non putarunt.

    XIX. Nos sane cum hanc Pelagiidefensionem in illa, quam prius accepimus,chartula legeremus, aderant quidam sancti fratres,qui se Pelagii libros exhortatorios vel [63]consolatorios ad quamdam viduam conscriptos,cuius nomen non esset expressum, se haberedixerunt ; et admonuerunt requirendum, utrum55 Cf. Eccli 19, 16; Iac 3, 2.

    26

  • illic ista quae sua negavit, essent forte conscripta ;quoniam hoc et ipsi se ignorare asserebant. Tumvero cum iidem libri ab exordio legerentur,quaesita et inventa sunt. Affirmabant autem illiqui protulerant codicem, ante quatuor fermeannos se istos tamquam Pelagii libros haberecoepisse, nec unquam utrum eius essent, abaliquo se audisse dubitari. Considerantes itaqueoptime nobis servorum Dei cognitam fidem dehac re non posse mentiri, restare videbatur, utPelagium potius in episcopali iudicio crederemusfuisse mentitum, nisi fieri potuisse cogitaremus,etiam ante annos tam multos aliquid sub eiusnomine, non tamen ab illo fuisse conscriptum :neque enim isti eosdem libros ab ipso seaccepisse, vel quod ipsius essent, ab eodemaudisse dicebant. Nam et mihi quidam fratresnostri nonnulla opuscula sub meo nomine inHispaniam venisse dixerunt, quae quidem ab iisqui alia nostra legissent, non agnoscerentur ; abaliis tamen nostra esse crederentur.

    XX. Illud sane quod Pelagius suum esseconfessus est, adhuc latebrosum est : sed putoquod in istorum gestorum consequentibuspartibus elucebit. Ait enim : "Posse quidemhominem esse sine peccato, et Dei mandatacustodire, si velit, diximus : hanc enimpossibilitatem Deus illi dedit. Non autem diximusquod inveniatur aliquis, ab infantia usque adsenectam, qui nunquam peccaverit : sed quoniam

    27

  • a peccatis conversus, proprio labore et Dei gratiapossit esse sine peccato ; nec per hoc tamen inposterum inconversibilis". In his verbis, quamdicat Dei gratiam, prorsus latet : et iudicesquidem catholici nullam aliam intellegerepotuerunt, nisi quam nobis plurimum apostolicadoctrina commendat. Haec est enim, qua nos [64]liberari posse speramus de corpore mortis huius perIesum Christum Dominum nostrum56. Et pro quaimpetranda oramus, ne intremus in tentationem57.Haec gratia non est natura : sed qua subveniturfragili vitiataeque naturae. Haec gratia non estlegis scientia : sed ea est, de qua dicit Apostolus :Non irritam facio gratiam Dei : nam si per legem iustitia,ergo Christus gratis mortuus est58 : et ideo non estlittera occidens, sed spiritus vivificans59. Scientiaquippe legis sine gratia spiritus, operatur inhomine omnem concupiscentiam. Peccatum, enim,inquit, non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiamnesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces. Occasioneautem accepta, peccatum per mandatum operatum est inme omnem concupiscentiam60. Neque ista dicendolegem vituperat, imo etiam laudat, cum dicit : Lexquidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, etbonum : Quod ergo bonum est, inquit, mihi factum est

    56 Rom 7, 24-25.57 Cf. Mt 6, 13.58 Gal 2, 21.59 Cf. 2 Cor 3, 6.60 Rom 7, 7-8.

    28

  • mors ? Absit : sed peccatum, ut appareat peccatum, perbonum mihi operatum est mortem61. Et iterum legemlaudat, dicendo : Scimus enim quod lex spiritalis est ;ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quodenim operor ignoro. Non enim quod volo, hoc ago : sedquod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio ;consentio legi, quoniam bona est62. Ecce iam legemnovit et laudat, eique consentit, hoc est, eambonam esse consentit : quoniam quod illa iubet,hoc et ipse vult ; et quod illa vetat et damnat, hocet ipse odit : et tamen quod odit, hoc facit. Inestergo legis sanctae scientia, nec tamen sanaturvitiosa concupiscentia : inest voluntas bona, etvalet operatio mala. Hinc est quod duabus legibusinter se colluctantibus, dum legi mentis lex [65]repugnat in membris ; et captivat sub legepeccati63, a confitente exclamatur, et dicitur :Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortishuius ? Gratia Dei per Iesum Christum Dominumnostrum64.

    XXI. Non ergo natura, quae sub peccatovenumdata et vitio sauciata redemptoremsalvatoremque desiderat, nec legis scientia perquam fit concupiscentiae cognitio, non evictio,liberat a corpore mortis huius : sed gratia Domini

    61 Rom 7, 12-13.62 Rom 7, 14-16.63 Cf. Rom 7, 23.64 Rom 7, 24-25.

    29

  • per Iesum Christum Dominum nostrum65. Ista est nonnatura moriens, nec littera occidens, sed spiritusvivificans. Iam enim habebat iste naturam cumvoluntatis arbitrio (nam dicebat : Velle adiacetmihi66), sed non habebat naturam cum sanitate,sine vitio (nam dicebat : Scio quod non habitat inme, hoc est, in carne mea, bonum67). Iam habebatcognitionem legis sanctae ; nam dicebat :Peccatum non cognovi, nisi per legem68 ; sed nonhabebat vires agendae perficiendaeque iustitiae(nam dicebat : Non quod volo, hoc ago ; sedquod odi, hoc facio ; et : Perficere bonum noninvenio69). Ideo nec voluntatis arbitrium, nec legispraeceptum, unde liberaretur de corpore mortishuius70 ; quia utrumque iam habebat, aliud innatura, aliud in doctrina : sed gratiae Dei poscebatauxilium, per Iesum Christum Dominumnostrum71.

    XXII. Hanc itaque gratiam, quam in catholicaEcclesia notissimam noverant, episcopicrediderunt Pelagium confiteri, cum audirent eumdicere, "hominem a peccatis conversum, propriolabore et Dei gratia posse esse sine peccato". Egoautem propter illum librum, quem mihi65 Rom 7, 24-25.66 Rom 7, 18.67 Rom 7, 18.68 Rom 7, 7.69 Rom 7, 15. 18.70 Rom 7, 24.71 Rom 7, 24-25.

    30

  • refellendum servi Dei dederunt, qui discipuli72eius fuerunt, et cum eumdem Pelagium valdediligerent, eius esse dixerunt, ubi hac quaestionesibi proposita, quia hoc in eo [66] iam plurimosoffenderat, quod adversus Dei gratiam loqueretur,apertissime expressit,73 "hanc se dicere Deigratiam, quod possibilitatem non peccandi naturanostra cum conderetur, accepit, quoniam conditaest cum libero arbitrio" : propter hunc ergolibrum ego, plurimi autem fratres propter eiusdisputationes, quas dicunt sibi esse notissimas,adhuc sumus de istorum verborum eiusambiguitate solliciti, ne forte quid in ea lateat,atque se hoc dixisse sine praeiudicio sui dogmatisexponat postea discipulis suis, ita disserens : "Dixiquidem, proprio labore et Dei gratia possehominem esse sine peccato ; sed quam dicamgratiam optime nostis, et legendo recolerepotestis, quod ea sit, in qua creati sumus a Deocum libero arbitrio". Atque ita dum eum creduntepiscopi eam dixisse gratiam, non qua hominescreati sumus, sed qua in novam creaturamadoptati (hanc enim apertissime gratiam divinaScriptura commendat), ignorantes haereticum,tamquam catholicum absolverunt. Suspectumenim me facit etiam illud, quod cum in eodemlibro, cui respondi,74 apertissime dixerit, "Abel

    72 Timastus et Jacobus.73 Vide lib. de Natura et Gratia, cap. 45 et seqq.74 Ibid. cap. 37.

    31

  • iustum nunquam omnino peccasse" ; modo ait,"Non autem diximus quod inveniatur aliquis, abinfantia usque ad senectam, qui nunquampeccaverit ; sed quoniam a peccatis conversus,proprio labore et Dei gratia possit esse sinepeccato". Abel quippe iustum, non a peccatisconversum in caetera vita dixit factum esse sinepeccato, sed "quod peccatum nullum unquamfecerit". Unde si ille ipsius liber est, profecto exipsa responsione emendandus est. Nolo enimeum dicere modo fuisse mentitum, ne forte quidin libro illo scripserit, se dicat oblitum : proindecaetera videamus. Ea quippe consequuntur inecclesiasticis gestis, quibus, adiuvante Domino,possumus ostendere, etiam Pelagio, sicutnonnullis videtur, in [67] illa examinationepurgato, et certe apud iudices duntaxat hominesabsoluto, hanc talem haeresim, quam et ulteriusprogredi et in peius proficere nolimus, sine dubioesse damnatam.

    XXIII. Haec enim sequuntur obiecta Pelagio,quae in doctrina Coelestii discipuli eius referunturinventa. "Adam mortalem factum, qui sivepeccaret, sive non peccaret, moriturus esset.Quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit, etnon genus humanum. Quoniam Lex sic mittit adregnum, quemadmodum Evangelium. Quoniamante adventum Christi fuerunt homines sinepeccato. Quoniam infantes nuper nati in illo statusint, in quo Adam fuit ante praevaricationem.

    32

  • Quoniam neque per mortem velpraevaricationem Adae omne genus hominummoriatur, neque per resurrectionem Christi omnegenus hominum resurgat". Haec ita obiecta sunt,ut etiam apud Carthaginem a Sanctitate tua et abaliis tecum episcopis dicerentur audita75 atquedamnata. Ubi quidem, ut recolis, ipse non fui, sedpostea cum venissem Carthaginem, eadem gestarecensui, ex quibus aliqua memini : sed nescioutrum eis haec omnia teneantur. Quid auteminterest, utrum aliqua ibi non sint fortecommemorata, et ideo nec damnata, cum constatesse damnanda ? Deinde obiecta sunt76 et aliaquaedam capitula, commemoratione mei nominisinterposita, quae mihi de Sicilia missa fuerant,cum ibi fratres catholici huiusmodi quaestionibusturbarentur, quibus per librum ad Hilariumscriptum, qui ea mihi in epistola sua consulensmiserat77, satis sufficienter, ut mihi videtur,respondi. Ista sunt autem : "Posse hominem sinepeccato, si velit, esse. Infantes, etsi nonbaptizentur, habere vitam aeternam. Divitesbaptizatos, nisi omnibus abrenuntient, [68] si quidboni visi fuerint facere, non reputari illis, nequeregnum Dei posse eos habere".

    XXIV. Ad haec sibi obiecta, sicut gestatestantur. Pelagius ita respondit : "De posse

    75 Confer lib. de Peccato originali, cap. 11.76 Ibid.77 Epist. CLVII, ad Hilarium scripta..

    33

  • quidem hominem sine peccato esse, dictum est",inquit, "superius : de eo autem quod fuerint anteadventum Domini homines sine peccato, dicimuset nos quoniam ante adventum Christi vixeruntquidam sancte et iuste, secundum Scripturarumsanctarum traditionem. Reliqua vero et secundumipsorum testimonium a me dicta non sunt, proquibus ego satisfacere non debeo : sed tamen adsatisfactionem sanctae Synodi, anathematizo illosqui sic tenent, aut aliquando tenuerunt". Posthanc eius responsionem Synodus dixit : "Ad haecpraedicta capitula sufficienter et recte satisfecitpraesens Pelagius, anathematizans ea quae nonerant eius". Videmus igitur et tenemus, nonsolum a Pelagio, verum etiam a sanctis episcopisqui illi iudicio praesidebant, mala perniciosissimahuiusmodi haeresis esse damnata : "Adammortalem factum", quod ut plenius exponereturquomodo dictum sit, additum est, "qui sivepeccaret, sive non peccaret, moriturus esset.Quod peccatum eius ipsum solum laeserit, et nongenus humanum. Quod Lex sic mittat ad regnum,quemadmodum et Evangelium. Quod infantesnuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit antepraevaricationem. Quod neque per mortem velpraevaricationem Adae omne genus hominummoriatur, neque per resurrectionem Christi omnegenus hominum resurgat. Quod infantes, etsi nonbaptizentur, habeant vitam aeternam. Quoddivites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si

    34

  • quid boni visi fuerint facere, non illis reputetur,neque regnum Dei possint habere". Haec certeomnia iudicio illo ecclesiastico anathematizantePelagio, et episcopis interloquentibus, constatesse damnata78. [69]

    XXV. His autem quaestionibus, et istarumsententiarum contentiosissimis assertionibus iamusquequaque ferventibus, multorum fratrumperturbabatur infirmitas. Unde coacti sumussollicitudine caritatis, quam erga Ecclesiam Christiper gratiam Christi nos habere convenit, etiam adbeatae memoriae Marcellinum, qui eos quotidiedisputatores molestissimos patiebatur, et me perlitteras consulebat, de quibusdam istarumquaestionibus scribere, et maxime de Baptismoparvulorum : de quo etiam postea, te iubente, inbasilica Maiorum, gestans quoque in manibusepistolam gloriosissimi martyris Cypriani79, et dehac re verba eius recitans atque pertractans, uterror iste nefarius de quorumdam cordibusauferretur, quibus persuasa fuerant quae in hisgestis videmus damnata, adiutus orationibus tuis,quantum potui, laboravi. Haec sunt, quaenonnullis fratribus, quidam talia sentientes, itapersuadere conabantur, ut de orientalibuscomminarentur Ecclesiis, quod nisi qui haectenerent, earum possent iudicio condemnari.Ecce quatuordecim antistites orientalis Ecclesiae,78 Cf. De gr. Chr. et de p. o. 2, 11, 12 ss.79 Cf. CYPRIANUS, Ep. ad Fid.

    35

  • in ea terra cui Dominus praesentiam suaeincarnationis exhibuit, Pelagium non absolverent,nisi ea tamquam fidei catholicae adversadamnaret. Unde, si propterea est iste absolutus,quod anathematizaverit talia ; procul dubio illadamnata sunt : quod multo cumulatius atqueclarius in consequentibus apparebit.

    XXVI. Unde nunc duo illa videamus, quaenoluit anathematizare Pelagius, quia etiam suaesse cognovit ; sed ut illud, quod in eisoffendebat, auferret, quomodo ea sentiretexposuit. "Posse quidem", inquit, "hominem sinepeccato esse, dictum est superius". Dictum sane,et nos meminimus : sed ideo mitigatum, et aiudicibus approbatum, quod addita est Dei gratia,quae in illis capitulis tacebatur. De hoc autemaltero quemadmodum responderit, [70] diligentiusintuendum est. "De illo autem", inquit, "quodfuerint ante adventum Domini homines sinepeccato, dicimus et nos quoniam ante adventumChristi vixerunt quidam sancte et iuste, secundumsanctarum Scripturarum traditionem". Non estausus dicere : Dicimus et nos quoniam anteadventum Christi fuerunt homines sine peccato ;cum hoc illi de Coelestii dictis fuisset obiectum ;sensit enim quam esset periculosum etmolestum : sed ait, "Dicimus et nos quoniam anteadventum Christi vixerunt quidam sancte etiuste". Quis hoc negaverit ? Sed aliud est hoc, etaliud fuisse sine peccato : quia et illi sancte

    36

  • iusteque vivebant, qui veraciter tamen dicebant :Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nosseducimus, et veritas in nobis non est80. Et hodie multiiuste sancteque vivunt. nec tamen in orationementiuntur, cum dicunt : Dimitte nobis debita nostra,sicut et nos dimittimus debitoribus nostris81. Hoc ergoiudicibus placuit, quemadmodum ipse se dicereasseveravit Pelagius ; non quemadmodumobiciebatur dixisse Coelestius. Nunc ea quaerestant pertractemus, ut possumus.

    XXVII. Obiectum est Pelagio, quod diceret,"Ecclesiam hic esse sine macula et ruga". Undeetiam Donatistae diuturnum nobiscum habueruntin nostra Collatione82 conflictum ; sed illos depermixtione malorum hominum tamquam paleaecum frumentis, propter areae similitudinempotius urgebamus : qua similitudine etiam istisrespondere possumus, nisi Ecclesiam in solisbonis vellent fortasse intellegi, quos nullumomnino asserunt habere peccatum, ut possitEcclesia hic esse sine macula et ruga. Quod si itaest, eadem repeto quae paulo ante memoravi :Quomodo sunt membra Ecclesiae, de quibusverax clamat humilitas : Si dixerimus quia peccatumnon habemus, [71] ipsi nos seducimus, et veritas in nobisnon est83 ; vel quomodo id quod eam Dominus

    80 1 Io 1, 8.81 Mt 6, 12.82 Cf. Breviculus collationis cum Donatistis.83 1 Io 1, 8.

    37

  • docuit, orabit Ecclesia : Dimitte nobis debita nostra84 :si in hoc saeculo est Ecclesia sine macula et ruga ?Postremo ipsi de se ipsis interrogandi sunt, utrumnecne fateantur aliqua se habere peccata. Quod sinegabunt, dicendum est eis, quod se ipsosdecipiant, et veritas in eis non sit. Si autempeccatum se habere fatebuntur, quid aliud quamde ruga sua vel macula fatebuntur ? Non suntergo isti Ecclesiae membra ; quia illa est sinemacula et ruga, hi autem cum macula et ruga.

    XXVIII. Sed ad hoc obiectum vigilanticircumspectione respondit, quam sine dubiocatholici iudices approbaverunt. "Dictum est",inquit, "a nobis, sed ita, quoniam lavacro ab omnimacula et ruga purgatur Ecclesia, quam velit itaDominus permanere". Ad quod Synodus dixit :"Hoc et nobis placet". Quis enim nostrum negat,omnium in Baptismo peccata dimitti, et omnesfideles sine macula et ruga de lavacroregenerationis ascendere ? Aut cui christianocatholico non placet, quod et Domino placet,idque futurum est, ut Ecclesia permaneat sinemacula et ruga ? Quandoquidem id nunc agiturDei misericordia et veritate, ut ad illamperfectionem, ubi sine macula et ruga in aeternummansura est, sancta Ecclesia perducatur. Sed interlavacrum, ubi omnes praeteritae maculaerugaeque tolluntur, et regnum, ubi sine macula etruga perpetuo manebit Ecclesia, tempus hoc84 Mt 6, 12.

    38

  • medium est orationis, ubi necesse est dicat :Dimitte nobis debita nostra85. Propter hoc obiectumest eos dicere, "hic esse Ecclesiam sine macula etruga", utrum86 per hanc sententiam auderentprohibere orationem, qua diebus et noctibusveniam peccatorum iam baptizata sibi poscitEcclesia. De quo [72] medio tempore interremissionem peccatorum quae fit in lavacro, etpermansionem sine peccatis quae futura est inregno, cum Pelagio nihil est actum, nihil abepiscopis pronuntiatum : sed tantum hoc quodbreviter significandum putavit, non se ita dixisse,ut videbatur obiectum. Cum enim hoc ait,"Dictum est a nobis, sed ita" ; quid voluit videri,nisi non ita, quemadmodum dixisse, ab his quiobiecerant, credebatur ? Quid tamen secuti sintiudices, ut dicerent sibi hoc placere, id est,Baptismum quo abluitur a peccatis, et regnum ubipermanebit sine peccatis sancta, quae nuncmundatur, Ecclesia, satis, quantum existimo,apparet.

    XXIX. Deinde obiecta sunt de libroCoelestii, quid in unoquoque capitulo contineat,magis secundum sensum, quam secundum verba :quae quidem ille latius exsequitur ; sed tuncsubicere omnia, qui libellum adversus Pelagiumdederunt, se non potuisse dixerunt. Ergo inprimo capitulo libri Coelestii hoc scriptum esse85 Mt 6, 12.86 Forte ut non.

    39

  • posuerunt : "Quoniam plus facimus, quam inLege et Evangelio iussum est". Ad quod Pelagiusrespondit : "Hoc quasi nostrum posuerunt :dictum est vero a nobis secundum Apostolum devirginitate, de qua Paulus dicit : Praeceptum Domininon habeo87". Synodus dixit : "Hoc et Ecclesiarecipit". Legi ego, quo sensu id Coelestius in librosuo posuerit : si tamen eum suum esse non negat.Dixit enim hoc, quo videlicet persuaderet, tantamnos habere per naturam liberi arbitrii nonpeccandi possibilitatem, ut plus etiam quampraeceptum est faciamus ; quoniam perpetuaservatur a plerisque virginitas, quae praecepta nonest, cum ad non peccandum praecepta impleresufficiat. Quod autem a Pelagio responsum est, utapprobarent iudices, non sic acceperunt,tamquam omnia Legis et Evangelii praecepta [73]custodiant, qui virginitatem, quae praecepta nonest, insuper servant ; sed ad hoc tantum, quodplus est virginitas quae non est praecepta, quamconiugalis pudicitia quae praecepta est, etcustodire istam, quam illam, utique plus est : cumtamen neutrum eorum habeatur sine gratia Dei ;quandoquidem Apostolus de hac re loquens ait :Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum : sedunusquisque proprium donum habet a Deo : alius sic,alius autem sic88. Et ipsi Domino cum dixissentdiscipuli : Si haec hominis est causa cum uxore, non87 1 Cor 7, 25.88 1 Cor 7, 7.

    40

  • expedit nubere, vel, quod latine melius dicitur, nonexpedit ducere : Non, inquit, omnes capiunt verbum hoc,sed quibus datum est89. Hoc ergo episcopi Ecclesiamrecipere pronuntiarunt, quod plus sit virginitasperseverans, quae praecepta non est, quamnuptiarum castitas, quae praecepta est. Quoautem sensu illud Pelagius, sive Coelestius dixerit,iudices nescierunt.

    XXX. Hinc iam obiciuntur Pelagio aliaCoelestii capitula capitalia, et sine dubitationedamnanda, quae nisi anathematizasset, cum hissine dubio damnaretur. In tertio capituloscripsisse Coelestium : "Gratiam Dei etadiutorium non ad singulos actus dari, sed inlibero arbitrio esse, vel in lege ac doctrina". Etiterum : "Dei gratiam secundum merita nostradari, quia si peccatoribus illam det, videtur esseiniquus"90 ; et his verbis intulisse : "Propterea etipsa gratia in mea voluntate posita est, sive dignusfuerim, sive indignus. Si enim per gratiam omniafacimus ; quando vincimur a peccato, non nosvincimur, sed Dei gratia, quae voluit nos iuvareomni modo, et non potuit". Et iterum ait : "Sigratia Dei est, quando vincimus peccata ; ergoipse est in culpa, quando a peccato vincimur, quiaomnino custodire nos [74] aut non potuit, autnoluit". Ad ista Pelagius respondit : "Haec utrumCoelestii sint, ipsi viderint qui dicunt ea Coelestii89 Mt 19, 10-11.90 Cf. AUG., Contra Iul. 3, 21, 48; Opus imp. c. Iul. 1, 133-135; 2, 166.

    41

  • esse ; ego vero nunquam sic tenui, sedanathematizo qui sic tenet". Synodus dixit :"Recipit te sancta Synodus, ita verba reprobacondemnantem". De his certe omnibus, et Pelagiieadem anathematizantis manifesta responsio est,et episcoporum ista damnantium absolutissimaiudicatio. Utrum ea Pelagius, an Coelestius, anuterque, an neuter illorum, an alii sive cum ipsis,sive sub nomine illorum senserint, sive adhucsentiant, sit dubium vel occultum : satis tamenhoc iudicio declaratum est, esse damnata, etPelagium simul fuisse damnandum, nisi haecetiam ipse damnaret. Nunc certe post hociudicium, quando contra huiusmodi sententiasdisputamus, adversus damnatam haeresimdisputamus.

    XXXI. Dicam etiam aliquid laetius. Superiusmetuebam, cum diceret Pelagius, adiuvante gratiaDei posse esse hominem sine peccato, ne forte eamdemgratiam possibilitatem diceret esse naturae a Deoconditae cum libero arbitrio, sicut in libro illo est,quem tamquam eius accepi91, cui respondi, et eomodo nescientes iudices falleret : nunc vero cumanathematizat eos qui gratiam Dei et adiutorium nonad singulos actus dicunt dari, sed in libero arbitrio esse, velin lege atque doctrina ; satis evidenter apparet, eamillum dicere gratiam, quae in Christi Ecclesiapraedicatur, quae subministratione sancti Spiritus

    91 Liber Pelagii a Jacobo et Timasio acceptus, cui respondit lib. de Naturaet Gratia.

    42

  • datur, ut ad nostros actus singulos adiuvemur :unde et oramus semper adiutorium opportunum,ne inferamur in tentationem92. Nec illud iammetuo, ne forte ubi dixit : Non posse esse sine peccato,nisi qui scientiam legis habuerit, atque id ita exposuit,ut ad non [75] peccandum in legis scientiam poneretadiutorium, eamdem legis scientiam Dei gratiamvelit intellegi. Ecce anathematizat qui hocsentiunt : ecce nec naturam liberi arbitrii, neclegem atque doctrinam vult intellegi gratiam, quaper actus singulos adiuvamur. Quid ergo restat,nisi ut eam intellegat quam dicit Apostolus,subministratione Spiritus sancti dari93 ? de quadicit Dominus : Nolite cogitare quomodo aut quidloquamini ; dabitur enim vobis in illa hora quidloquamini : non enim vos estis qui loquimini, sed SpiritusPatris vestri qui loquitur in vobis94. Nec illudmetuendum est, ne forte ubi ait : Omnes voluntatepropria regi ; idque exposuit, ideo se dixisse, propterliberum arbitrium, cui Deus adiutor est eligenti bona,etiam hic per naturam liberi arbitrii et perdoctrinam legis adiutorem dixerit. Cum enimrecte anathematizaverit eos qui dicunt gratiam Dei etadiutorium non ad singulos actus dari, sed in liberoarbitrio esse, vel in lege ac doctrina ; profecto Deigratia vel adiutorium ad singulos actus datur,excepto libero arbitrio, vel lege atque doctrina : ac

    92 Cf. Mt 6, 13.93 Cf. Phil 1, 19.94 Mt 10, 19-20.

    43

  • per hoc per singulos actus a Deo regimur, quandorecte agimus ; nec frustra orantes dicimus : Itineramea dirige secundum verbum tuum, ne dominetur mihiomnis iniquitas95.

    XXXII. Sed quod ista sequitur, me rursumsollicitat. Cum enim de quinto capitulo libriCoelestii huic fuisset obiectum, quod "affirmentunumquemque hominem omnes virtutes possehabere et gratias, et auferant diversitatemgratiarum, quam Apostolus docet" : Pelagiusrespondit, "Dictum est a nobis, sed maligne etimperite reprehenderunt. Non enim auferimusgratiarum diversitatem : sed dicimus donareDeum ei qui fuerit dignus accipere, omnes gratias,sicut Paulo apostolo donavit". Ad hoc Synodus[76] dixit : "Consequenter et ecclesiastico sensu etipse sensisti de dono gratiarum, quae in sanctoApostolo continentur". Hic dicet aliquis : Quidergo sollicitat ? An tu negabis omnes virtutes etgratias fuisse in Apostolo ? Ego vero, si illaeaccipiantur omnes, quas uno quodam ipseApostolus commemoravit loco, quas et episcoposintellexisse arbitror, ut hoc approbarent, etpronuntiarent "sensu ecclesiastico dictum", noneas dubito habuisse apostolum Paulum. Ait enim :Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primoapostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deindevirtutes, deinde donationes sanitatum, adiutoria,

    95 Ps 118, 133.

    44

  • gubernationes, genera linguarum96. Quid ergo ?dicemus quod haec omnia non habuerit apostolusPaulus ? Quis hoc audeat dicere ? Nam eo ipsoquod apostolus erat, habebat utique apostolatum.Sed habebat et prophetiam. An non prophetiaeius est ? Spiritus enim manifeste dicit, quia innovissimis temporibus recedent quidam a fide, intendentesspiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum97, etcaetera ? Erat et doctor Gentium in fide et veritate98 : etoperabatur virtutes et sanitates ; nam mordentemviperam manu excussit illaesa, et paralyticus adverbum eius restituta continuo salute surrexit.Adiutoria quae dicat, obscurum est ; quoniam vishuius verbi late patet99 : quis tamen huic et istamgratiam defuisse dicat, per cuius laborem salutemhominum sic constat adiutam ? Quid vero eiusgubernatione praeclarius, quando et per eumDominus tunc tot Ecclesias gubernavit, et pereius Epistolas nunc gubernat ? Iam generalinguarum, quae illi deesse potuerunt, cum ipsedicat : Gratias Deo, quod omnium vestrum lingualoquor100 ? Quia ergo istorum omnium nihilapostolo Paulo defuisse credendum est, propterea[77] responsionem Pelagii, "omnes gratias eidonatas esse" dicentis, iudices approbaverunt. Sed

    96 1 Cor 12, 28.97 1 Tim 4, 1.98 1 Tim 2, 7.99 Cf. Act 28, 3; 14, 10.100 1 Cor 14, 18.

    45

  • sunt et aliae gratiae, quae hic commemoratae nonsunt. Neque enim, quamvis esset apostolusPaulus multum excellens membrum corporisChristi, nullas plures et ampliores gratias accepitipsum totius corporis caput, sive in carne, sive inanima hominis, quam creaturam suam VerbumDei in unitatem personae suae, ut nostrum caputesset, et corpus eius essemus, assumpsit. Etrevera si esse possent in singulis omnia, frustra demembris corporis nostri ad hanc rem datasimilitudo videretur. Sunt enim quaedamcommunia omnibus membris, sicut sanitas, sicutvita : sunt autem alia etiam singulis propria, undenec auris sentit colores, nec oculus voces ;propter quod dicitur : Si totum corpus oculus, ubiauditus ? Si totum auditus, ubi adoratus ?101 Quodquidem non ita dicitur, tamquam impossibile Deosit, et auribus praestare sensum videndi, et oculisaudiendi. Quid tamen faciat in Christi corporequod est Ecclesia102, et quam diversitatemEcclesiarum103 velut per membra diversa ut essentdona etiam singulis propria, significaveritApostolus, certum est. Quapropter, et qua causahi qui illud obiecerunt, auferri noluerintdistantiam gratiarum, et qua causa episcopipropter Paulum apostolum, in quo dona omnia,quae loco uno commemoravit, agnoscimus, id

    101 1 Cor 12, 17.102 Cf. Col 1, 18.103 Forte gratiarum.

    46

  • quod respondit Pelagius potuerint approbare, iamclarum est.

    XXXIII. Quid est ergo, unde me de hoccapitulo sollicitum factum esse praedixi ? Hocvidelicet, quod ait Pelagius, "Donare Deum ei, quifuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut Pauloapostolo donavit". Nihil essem de hac eiusresponsione sollicitus, nisi quod attinet ad hanccausam, cuius maxime cura gerenda est, ne scilicet[78] gratia Dei, nobis tacentibus et tantum malumdissimulantibus, oppugnetur. Cum ergo non ait :Donare Deum cui voluerit ; sed ait, "DonareDeum ei, qui fuerit dignus accipere, omnesgratias" ; non potui, cum legerem, non essesuspiciosus. Ipsum quippe gratiae nomen et eiusnominis intellectus aufertur, si non gratis datur,sed eam qui dignus est accipit. An forte quisdicet, Apostolo me facere iniuriam, quia eumgratia dignum fuisse non dico ? Imo tunc facio etilli iniuriam, et mihi poenam, si quod ipse dicit,non credo. An ille gratiam non ita definivit, uteam sic, quod daretur gratis, appellatamostenderet ? Nempe ipse dixit : Si autem gratia, iamnon ex operibus ; alioquin gratia iam non est gratia104.Unde item dixit : Ei autem qui operatur, merces nonimputatur secundum gratiam, sed secundum debitum105.Quisquis ergo dignus est, debitum est ei ; si autemdebitum est, gratia non est : gratia quippe104 Rom 11, 6.105 Rom 4, 4.

    47

  • donatur, debitum redditur. Gratia ergo donaturindignis, ut reddatur debitum dignis : ipse autemfacit ut habeant quaecumque redditurus estdignis, qui ea quae non habebant donavit indignis.

    XXXIV. Hoc forte dicet : Ego non exoperibus, sed ex fide dixi Apostolum dignumfuisse, cui tantae illae gratiae donarentur ; nonenim opera, quae bona ante non habuit, sedtamen fides eius hoc meruit. Quid enim, putamusquod fides non operetur ? Imo ipsa veraciteroperatur, quae per dilectionem operatur106.Quantumlibet autem opera infideliumpraedicentur, eiusdem Apostoli sententiam veramnovimus et invictam : Omne quod non est ex fide,peccatum est107. Ideo vero saepe dicit, non exoperibus, sed ex fide, nobis iustitiam deputari,cum potius fides per dilectionem operetur, nequisquam existimet ad ipsam fidem meritisoperum perveniri, cum ipsa sit initium, unde [79]bona opera incipiant ; quoniam, ut dictum est,quod ex ipsa non est, peccatum est. Hinc et Ecclesiaedicitur in Cantico canticorum : Venies, et transies abinitio fidei108. Quapropter quamvis bene operandigratiam fides impetret : ipsam certe fidem uthaberemus, nulla fide meruimus, sed in ea nobisdanda, in qua Dominum sequeremur,

    106 Gal 5, 6.107 Rom 14, 23.108 Cant 4, 8 (sec. LXX).

    48

  • misericordia eius praevenit nos109. An ipsam nobisnos dedimus, et ipsi nos ipsos fideles fecimus ?Prorsus etiam hic clamabo : Ipse fecit nos, et non ipsinos110. Nihil vero aliud apostolica doctrinacommendat, ubi ait : Dico autem per gratiam Dei,quae data est mihi, omnibus qui sunt in vobis, non plussapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam,sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei111. Hincest quippe et illud : Quid enim habes quod nonaccepisti112 ? Quando et hoc accepimus, unde etincipit quidquid in nostris actibus habemus boni.

    XXXV. Quid est ergo quod idem dicitapostolus : Bonum certamen certavi, cursumconsummavi, fidem servavi ; de caetero superest mihicorona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo dieiustus iudex113 ; si haec non redduntur dignis, seddonantur indignis ? Hoc qui dicit, parumconsiderat coronam reddi non potuisse digno,nisi gratia data esset indigno. Ait enim : Bonumcertamen certavi114 ; sed idem ipse ait : Gratias Deo,qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum IesumChristum115. Ait : Cursum consummavi ; sed ipse idemait : Non volentis, neque currentis, sed miserentis est

    109 Cf. Ps 58, 11.110 Ps 99, 3.111 Rom 12, 3.112 1 Cor 4, 7.113 2 Tim 4, 7-8.114 2 Tim 4, 7.115 1 Cor 15, 57.

    49

  • Dei116. Ait : Fidem servavi ; sed ipse idem ait : Scioenim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum[80] meum servare in illum diem117, id est,commendatum meum : nam codices nonnulli nonhabent, depositum ; sed quod est planius,commendatum. Quid autem commendamus Deo,nisi quae oramus ut servet, in quibus et ipsa estfides nostra ? Nam quid aliud apostolo118 PetroDominus commendavit orando, unde illi ait : Egorogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua119 ; nisi ut eiusDeus servet fidem, ne tentationi cedendodeficeret ? Quocirca, o beate Paule, magne gratiaepraedicator, dicam, nec timeam (quis enim mihiminus succensebit ista dicenti, quam tu, qui eadicenda dixisti et docenda docuisti ?) dicam,inquam, nec timeam : redditur quidem meritis tuiscorona sua, sed Dei dona sunt merita tua.

    XXXVI. Redditur ergo debitum praemiumApostolo digno : sed ipsum apostolatumindebitum gratia donavit indigno. An hoc medixisse poenitebit ? Absit : eius enim testimonioab hac invidia defensabor, nec me quisquamvocabit audacem, nisi qui fuerit ausus ipsumvocare mendacem. Ipse clamat, ipse testatur, ipseut in se Dei dona commendet, nec in se ipso, sed

    116 Rom 9, 16.117 2 Tim 1, 12.118 Forte de apostolo.119 Lc 22, 32.

    50

  • in Domino glorietur120, non solum nulla sehabuisse dicit merita bona, ut apostolus fieret ;sed etiam mala merita sua dicit, ut Dei gratiammanifestet et praedicet. Non sum, inquit, idoneusvocari apostolus121 ; quod quid est aliud, quam : Nonsum dignus ? nam hoc plerique latini codiceshabent. Hoc est nempe quod quaerimus : nempeisto munere apostolatus illae omnes gratiaecontinentur. Non enim decebat aut oportebatapostolum non habere prophetiam, aut non essedoctorem, aut non clarescere virtutibusdonationibusque sanitatum, aut adiutoria nonpraebere, aut Ecclesias non gubernare, autlinguarum generibus non excellere. Omnia [81]haec unum nomen apostolatus amplectitur.Ipsum igitur consulamus ; ipsum potiusaudiamus : dicamus ei : Sancte Paule apostole,Pelagius monachus dignum te dicit fuisse, quiacciperes omnes gratias apostolatus tui ; tu ipsequid dicis ? Non sum, inquit, dignus vocari apostolus ?Itane, ut deferam honorem Paulo, Pelagio magisde Paulo credere audebo, quam Paulo ? Nonfaciam : me namque potius onerabo, quam illumhonorabo, si fecero. Audiamus etiam, cur non sitdignus vocari apostolus : Quia persecutus sum,inquit : Ecclesiam Dei122. Si sensum sequeremur,quis non istum a Christo damnandum censeret

    120 Cf. 1 Cor 1, 31.121 1 Cor 15, 9.122 1 Cor 15, 9.

    51

  • potius quam vocandum ? Quis ita diligatpraedicatorem, ut non detestetur persecutorem ?Optime ergo ipse atque veraciter : Non sum,inquit, dignus vocari apostolus, quia persecutus sumEcclesiam Dei. Faciens igitur tantum mali, undemeruisti tantum boni ? Audiant respondentemomnes gentes : Sed gratia Dei sum id quod sum123.Numquid aliter est gratia commendata, nisi quiaest indigno data ? Et gratia eius, inquit, in me vacuanon fuit124. Hoc et aliis praecipit, ut etiam arbitriumvoluntatis ostendat, ubi ait : Praecipientes autem etrogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis125. Undeautem probat quod gratia eius in eo vacua nonfuit, nisi ex eo quod sequitur : Sed plus omnibus illislaboravi126 ? Proinde non laboravit ut gratiamacciperet, sed accepit ut laboraret : atque ita, undead accipienda debita praemia fieret dignus,gratiam gratis accepit indignus. Nec ipsum sanelaborem sibi ausus est arrogare ; Cum enimdixisset : Plus omnibus illis laboravi ; continuosubiecit : Non ego, sed gratia Dei mecum127. Omagnum gratiae praeceptorem, confessorem,praedicatorem ! Quid est hoc : Plus laboravi, nonego ? Ubi sese extulit [82] aliquantum voluntas, ibi

    123 1 Cor 15, 10.124 1 Cor 15, 10.125 2 Cor 6, 1.126 1 Cor 15, 10.127 1 Cor 15, 10.

    52

  • continuo vigilavi pietas, et tremuit humilitas, quiase agnovit infirmitas.

    XXXVII. Merito, quod gesta indicant, etiamhoc usus est testimonio sanctus IoannesIerosolymitanae antistes Ecclesiae128, sicutinterrogatus quae apud illum ante iudicium gestafuerint, coepiscopis nostris, qui simul in illoiudicio praesidebant, ipse narravit. Ait enim, tuncquibusdam susurrantibus, et dicentibus, quod"sine Dei gratia" diceret Pelagius "possehominem perfici", id est, quod superius dixerat,"esse posse hominem sine peccato : Culpans",inquit, "super hoc etiam intuli, quia et apostolusPaulus multum laborans, sed non secundumsuam virtutem, sed secundum gratiam Dei, dixit :Amplius omnibus illis laboravi ; non ego autem, sedgratia Dei mecum129 ; et iterum : Non est volentis, nequecurrentis, sed miserentis Dei130 ; et illud : Nisi Dominusaedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificanteam131 ; et alia multa similia diximus, inquit, deScripturis sanctis. Illis autem non suscipientibusquae dicebantur a nobis de sanctis Scripturis, sedadhuc susurrantibus, dixit Pelagius : Et ego siccredo : anathema sit qui dicit absque adiutorioDei posse hominem ad profectum omniumvenire virtutum".

    128 Cf. Orosius, Liber apologeticus 3, 6-4, 1.129 1 Cor 15, 10.130 Rom 9, 16.131 Ps 126, 1.

    53

  • XXXVIII. Haec narravit episcopus Ioannes,audiente Pelagio, qui utique posset honorificedicere : Fallitur Sanctitas tua, non bene meministi,non dixi ad ista testimonia quae de Scripturiscommemorasti, "Ego sic credo" : quoniam non easic intellego, quod gratia Dei sic laboret cumhomine, ut quod non peccat, non volentis nequecurrentis, sed miserentis sit Dei132.

    XXXIX. Sunt enim quaedam expositionesEpistolae Pauli, quae scribitur ad Romanos, quaeipsius Pelagii esse [83] dicuntur133, ubi hoc quodscriptum est134 : Non volentis, neque currentis, sedmiserentis est Dei ; "non ex persona Pauli" asserit"dictum ; sed cum voce interrogantis etredarguentis usum fuisse, cum hoc diceret,tamquam hoc dici utique non deberet". Non ergo,cum episcopus Ioannes plane istam sententiamesse Apostoli agnovit, eamque ideocommemoravit, ne Pelagius sine Dei gratia nonpeccare quemquam putaret, et dixit respondissePelagium, "Et ego sic credo" ; neque cum hocpraesens audiret, respondit : Non sic credo.Oportet ut illam expositionem perversam, ubihoc non sensisse Apostolum, sed potiusredarguisse intellegi voluit, aut suam neget, autcorrigere atque emendare non dubitet. Namquidquid dixit episcopus Ioannes de absentibus

    132 Rom 9, 16.133 Cf. M. MERCATOR, Common. adv. haer. Petagii et Cael.134 Vide lib. III de Peccat. merit. cap. I.

    54

  • fratribus nostris, sive coepiscopis Herote scilicetac Lazaro, sive de presbytero Orosio135, sive dealiisi quorum ibi non sunt nomina expressa, credoquod intellegat ad eorum praeiudicium nonvalere. Si enim praesentes essent, possent eumfortasse, absit ut dicam, convincere de mendacio,sed forte commemorare, quid forte fuissetoblitus, aut in quo eum fefellerit latinus interpres,etsi non studio mentiendi, certe alienae linguaeminus intellectae nonnulla difficultate : praesertimquia non in gestis agebatur,ii quae, improbi nementiantur, boni autem ne aliquid obliviscantur,utiliter instituta sunt. Si quis autem memoratisfratribus nostris ex hoc aliquid quaestionisintulerit, eosque ad iudicium episcopale vocaverit,sibi ut poterunt, aderunt : nobis hic laborare quidopus est ; quando ne ipsi quidem iudices, postcoepiscopi nostri narrationem, aliquid indepronuntiare voluerunt ?

    XL. Cum ergo Pelagius praesens, ad illatestimonia Scripturarum dixisse se ita crederetacitus agnoverit, quomodo illud Apostolitestimonium paulo superius recolens, [84] etinveniens eum dixisse : Non sum dignus vocariapostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei, sed gratiaDei sum id quod sum136 ; non vidit, non se diceredebuisse, cum ageretur de abundantia gratiarum,quas idem accepit apostolus, "dignum fuisse qui135 Cf. Orosius, Liber apologeticus 6, 1.136 1 Cor 15, 9-10.

    55

  • acciperet" ; cum ipse se non solum dixerit, sed etaliam causam reddens, probarit indignum, et eoipso gratiam vere gratiam commendaverit ? Sed siforte illud iamdudum a sancto Ioanne narratum,cogitare vel meminisse non potuit ; recentissimamsuam responsionem respiceret, et quae paulo antede Coelestio sibi obiecta anathematizaveritadverteret. Nempe enim inter illa est, quodobiectum est dixisse Coelestium, "Dei gratiamsecundum merita nostra dari". Si ergo veraciterhoc Pelagius anathematizavit, quid est quod dicit,gratias omnes Apostolo secundum meritumdatas ? An aliud est dignum esse accipere ; aliud,secundum meritum accipere ? et potest aliquasubtilitate disputationis ostendere, dignum essealiquem, sed non mereri ? Verum tamenCoelestius, vel quis alius, cuius omnes superioresanathematizavit sententias, nec de hoc verbo eumnebulas obtendere atque in eis latere permittit.Urget enim et dicit : "Et ipsa gratia in meavoluntate posita est, sive dignus fuerim, siveindignus". Si ergo recte hoc a Pelagio veraciterquedamnatum est, ubi dicitur, "Dei gratiamsecundum merita et dignis dari" : quo cordecogitavit, quove ore protulit quod ait, "Dicimusdonare Deum ei, qui fuerit dignus accipere,omnes gratias ? Quis non ista si diligenteradverterit, fiat de illius responsione vel defensionesollicitus ?

    56

  • XLI. Cur ergo, ait aliquis, hoc iudicesapprobaverunt ? Fateor, ideo iam ipse ambigo :sed nimirum, aut breve dictum eorum audientiamet intentionem facile [85] subterfugit, aut aliquomodo id recte posse accipi existimantes, cuius dehac re confessiones liquidas sibi haberevidebantur, pene de uno verbo, nihil eicontroversiae movendum putarunt. Quod etnobis forsitan contigisset, si cum eis in illo iudiciosedissemus. Si enim pro eo quod positum estDignus, positum esset Praedestinatus, vel aliquidhuiusmodi, nihil certe scrupuli tangeret atqueaugeret animum : et tamen si dicatur, eum qui perelectionem gratiae iustificatur, nullis quidempraecedentibus meritis bonis, sed destinationedignum vocari, sicut electus vocatur, utrum velcerte, vel minima offensione intellegentiae dicipossit, difficile iudicatur. Nam quantum ad meattinet, ab hoc verbo facile transirem, nisi meliber ille, cui respondi, ubi omnino nullam dicitDei gratiam, nisi naturam nostram cum liberoarbitrio, gratiam creaturam,137 de ipsius Pelagiisensu sollicitum redderet, ne forte hoc verbumnon de neglegentia locutionis, sed de diligentiadogmatis curarit inserere. Iam ea quae restantnovissima, ita iudices commoverunt, ut anteresponsionem Pelagii damnanda censerent.

    XLII. Nam in sexto capitulo Coelestii libripositum obiectum est, "Filios Dei non posse137 Forte gratis creatam.

    57

  • vocari, nisi omni modo absque peccato fuerinteffecti". Unde secundum ipsum dictum est, nequeapostolum Paulum esse filium Dei, qui dixit : Nonquod iam acceperim, aut quod iam perfectus sim138. Inseptimo capitulo, "Oblivionem et ignorantiamnon subiacere peccato, quoniam non secundumvoluntatem eveniunt, sed secundumnecessitatem". Cum David dicat : Delicta iuventutismeae ne memineris et ignorantiae meae139 : et cum inlege sacrificia pro ignorantia sicut pro peccatoofferantur140. In decimo capitulo, [86] "Non esseliberum arbitrium, si Dei indigeat auxilio,quoniam in propria voluntate habet unusquisqueaut facere aliquid, aut non facere". In duodecimocapitulo, "Victoriam nostram non ex Dei esseadiutorio, sed ex libero arbitrio" : quod inferredictus est his verbis, "Nostra est victoria,quoniam propria voluntate arma suscepimus ;sicut e contrario nostrum est quando vincimur,quoniam armari propria voluntatecontempsimus". Et de apostolo Petro posuittestimonium, "Divinae nos esse consortes naturae141".Et syllogismum facere dicitur : "Quoniam sianima non potest esse sine peccato, ergo et Deussubiacet peccato, cuius pars, hoc est anima,peccato obnoxia est". In tertio decimo capitulo

    138 Phil 3, 12.139 Ps 24, 7.140 Cf. Lev 4, 2-3. 13-14. 22-23. 27-28.141 2 Pt 1, 4.

    58

  • dicit, "Quoniam poenitentibus venia non datursecundum gratiam et misericordiam Dei, sedsecundum merita et laborem eorum, qui perpoenitentiam digni fuerint misericordia".

    XLIII. His recitatis Synodus dixit : "Quid adhaec quae lecta sunt capitula dicit praesensPelagius monachus ? Hoc enim reprobat sanctaSynodus, et sancta Dei catholica Ecclesia".Pelagius respondit : "Iterum dico quia haec etsecundum ipsorum testimonium non sunt mea ;pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo :quae vero mea esse confessus sum, haec recteesse affirmo : quae autem dixi non esse mea,secundum iudicium sanctae Ecclesiae reprobo,anathema dicens omni contravenienti etcontradicenti sanctae catholicae Ecclesiaedoctrinis. Ego enim in unius substantiaeTrinitatem credo, et omnia secundum doctrinamsanctae catholicae Ecclesiae : si quis vero alienaab hac sapit, anathema sit".

    XLIV. Synodus dixit : "Nunc quoniamsatisfactum est nobis prosecutionibus praesentisPelagii monachi, qui quidem piis doctrinisconsentit, contraria vero Ecclesiæ [87] fideireprobat et anathematizat, communionisecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur".

    XLV. Si ista sint gesta, quibus amici Pelagiigaudent eum esse purgatum : nos, quoniam ergase nostram quoque amicitiam, prolatis etiamfamiliaribus epistolis nostris, atque in hoc iudicio

    59

  • recitatis, quas insertas continent gesta, satisprobare curavit, salutem quidem eius in Christocupimus et optamus ; de ista vero eius purgatione,quae magis creditur, quam liquido demonstratur,gaudere temere non debemus. Neque hoc dicens,iudicum arguo vel neglegentiam, velconniventiam, vel, quod ab eis longe abhorrerecertissimum est, impiorum dogmatumconscientiam : sed eorum iudicio pro meritoapprobato atque laudato, Pelagius tamen apudeos quibus amplius certiusque notus est, non mihividetur esse purgatus. Illi enim tamquam deignoto iudicantes, his praesertim absentibus quicontra eum libellum dederant, hominem quidemdiligentius examinare minime potuerunt :haeresim tamen ipsam, si eorum sequanturiudicium qui pro eius perversitate certabant,penitus peremerunt. Illi autem qui bene sciuntquae Pelagius docere consueverit, sive qui eiusdisputationibus restiterunt, sive qui ex ipso errorese liberatos esse gratulantur, quomodo possunteum non habere suspectum, quando eius nonsimplicem confessionem praeterita erratadamnantem, sed talem confessionem legunt,quasi nunquam aliter senserit, quam isto iudicio ineius est responsionibus approbatum ?

    XLVI. Nam, ut de me ipso potissimumdicam, prius absentis et Romae constituti Pelagiinomen cum magna eius laude cognovi : posteacoepit ad nos fama perferre, quod adversus Dei

    60

  • gratiam disputaret ; quod licet dolerem, et ab eismihi diceretur quibus crederem, ab ipso tamentale aliquid, vel in eius aliquo libro nosse [88]cupiebam, ut si inciperem redarguere, negare nonposset. Postea vero quam in Africam venit, meabsente, nostro, id est, Hipponensi littoreexceptus est, ubi omnino, sicut comperi a nostris,nihil ab illo huiusmodi auditum est : quia et citiusquam putabatur, inde profectus est. Postmodumeius faciem Carthagine, quantum recolo, semel veliterum vidi, quando cura Collationis, quam cumhaereticis Donatistis habituri eramus,occupatissimus fui : ille vero etiam ad transmarinaproperavit. Interea per ora eorum qui eiusdiscipuli ferebantur, dogmata ista fervebant : itaut Coelestius ad ecclesiasticum iudiciumperveniret, et reportaret dignam sua perversitatesententiam. Salubrius sane adversus eos agiputabamus, si hominum nominibus tacitis, ipsirefutarentur et redarguerentur errores, atque itametu potius ecclesiastici iudicii corrigerenturhomines, quam ipso iudicio punirentur. Nec librisigitur adversus mala illa disserere, nec popularibustractatibus cessabamus.

    XLVII. Cum vero mihi etiam liber ille datusesset a servis Dei, bonis et honestis viris Timasioet Iacobo, ubi apertissime Pelagius obiectam sibia se ipso tamquam ab adversario, unde iam grandiinvidia laborabat, de Dei gratia quaestionem nonaliter sibi solvere visus est, nisi ut naturam cum

    61

  • libero arbitrio conditam, Dei diceret gratiam ;aliquando, idque tenuiter, nec aperte, eiconiungens vel legis, adiutorium, vel remissionemetiam peccatorum : tum vero sine ulla dubitationemihi claruit, quam esset christianae salutivenenum illius perversitatis inimicum. Nec sictamen operi meo, quo eumdem librum refelli,Pelagii nomen inserui : facilius me existimansprofuturum, si servata amicitia, adhuc eiusverecundiae parcerem, cuius litteris iam parcerenon deberem. Hinc est, quod nunc moleste fero,in hoc iudicio dixisse illum quodam [89] loco,"Anathematizo illos qui sic tenent, aut aliquandotenuerunt". Suffecerat dicere, "qui sic tenent" ; uteum crederemus esse correctum : cum veroaddidit, "aut aliquando tenuerunt" ; primum,quam iniuste damnare immeritos ausus est, quiillo, quem sive aliis, sive ipso doctore didicerant,errore caruerunt ? Deinde, quis eorum qui eumista non solum aliquando tenuisse, verum etiamdocuisse noverunt, non immerito suspicetur,simulate anathematizasse qui haec tenent, cumeodem modo anathematizare non dubitavit quihaec aliquando tenuerunt, in quibus eum ipsumrecordabuntur magistrum ? Ecce, ut alios taceam,Timasium et Iacobum, quibus oculis, qua fronteconspiciet, suos et dilectores, et aliquandodiscipulos, ad quos librum scripsi, ubi libro eiusrespondi ?142 qui certe quemadmodum mihi142 Vide lib. de Natura et Grat.

    62

  • rescripserint, tacendum et praetereundum nonputavi ; sed exemplum litterarum subterannexui143.

    XLVIII. "Domino vere beatissimo, et meritovenerabili patri episcopo Augustino, Timasius etIacobus, in Domino salutem. Ita nos refecit etrecreavit gratia Dei ministrata per verbum tuum,ut prorsus germane dicamus : Misit verbum suum, etsanavit eos144, domine beatissime, et meritovenerabilis pater. Sane ea diligentia ventilasseSanctitatem tuam textum eiusdem libellireperimus, ut ad singulos apices responsa redditastupeamus, sive in his quae refutare, detestari, acfugere deceat christianum ; sive in illis, in quibusnon satis invenitur errasse ; quamvis, nescio quacalliditate, in ipsis quoque gratiam Dei crediditsupprimendam. Sed unum est quod nos in tantobeneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarumgratiae Dei munus effulsit. Siquidem contigitabsentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tamperspicuae [90] veritatis illustratio deberetur ; adquos, etsi tardius, non diffidimus propitio Deoeamdem gratiam pervenire, qui vult omnes hominessalvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire145. Nos vero,etsi olim spiritu caritatis, qui in te est, docti,subiectionem eius abiecerimus erroris, in hocetiam nunc gratias agimus, quod haec quae ante

    143 Cf. Ep. 168: NBA 22, 782 s.144 Ps 106, 20.145 1 Tim 2, 4.

    63

  • credidimus, nunc aliis aperire didicimus, viamfacilitatis uberiore Sanctitatis tuae sermonepandente. Et alia manu ; Incolumem Beatitudinemtuam, nostrique memorem, misericordia Deinostri glorificet in aeternum".

    XLIX. Si ergo et iste confiteretur, ita in hocerrore se fuisse aliquando, ut hominempraeoccupatum, sed nunc anathematizare quihaec tenent ; quisquis ei non gratularetur, tenenteiam illo viam veritatis, ipse amitteret visceracaritatis. Nunc vero parum est quod se nonconfessus est ab ea peste liberatum, sedanathematizavit insuper liberatos, qui eum sicdiligunt, ut etiam ipsum cupiant liberari : inquibus et isti sunt, qui benevolentiam suam ergaillum significaverunt, his ad me datis litteris suis ;nam et ipsum praecipue cogitabant, cum dicerent,hoc se affici, quod tarde illum librum scripserim ?"Siquidem contigit", inquiunt, "absentes fieriquosdam, quorum caecitati ista tam perspicuaeveritatis illustratio deberetur ; ad quos etsitardius", inquiunt, "non diffidimus propitio Deoeamdem gratiam pervenire". Nomen quippe velnomina ipsi quoque adhuc tacenda putaverunt, utvivente amicitia, error potius morereturamicorum.

    L. At nunc si Pelagius Deum cogitat, si nonest ingratus eius misericordiae, qui eum adepiscoporum iudicium propterea perduxit, uthaec anathemata defendere postea non auderet,

    64

  • iamque detestanda et abicienda cognosceret,gratius accipiet litteras nostras, quando expressonomine [91] ulcus sanandum potius aperimus,quam illas, 146 ubi cum dolorem facere timeremus,tumorem, quod nos poenitet, augebamus. Siautem mihi fuerit iratus, quam inique irascaturattendat, et ut vincat iram, tandem aliquando Deipostulet gratiam, quam in hoc iudicio confessusest singulis nostris actibus necessariam ; ut veramconsequatur, illo adiuvante, victoriam. Quid enimei prosunt tantae eius laudes in epistolisepiscoporum, quas pro se commemorandas, veletiam legendas atque allegandas putavit ; quasieum haec perversa sentire, omnes qui vehementeset quodam modo ardentes ad bonam vitamexhortationes