IV
Fabula de cauda est – cauda quae parvo sciuro rubro erat et nomen eius
Nuciola erat.
Frater ei erat quis Scintilla-baca vocatus est et multi consobrini : in silva
ad oram lacunae habitaverunt.
V
In media lacuna insula arboribus frutecibus nucis tecta est; et inter illas
arbores quercus cava stat quae domus bubonis nominatim Spadix Vetus
est.
VI
Quodam autumn cum nuces maturae sunt et folia frutices avellanae
aurea viridiaque sunt—Nuciola Scintilla-bacaque et omnes sciuri ceteri e
silva et deorsum ad oram lacunae venerunt.
VII
Parvas rates e ramulis fecerunt et super aquam ad Insulam Bubonis
remigaverunt nuces lectum.
Quisque sciurus parvum saccum et magnum remum tenuit et caudam
suam ad velum extendit.
VIII
Tres mures pingues etiam dono cum eis Spadici Veteri tulerunt et super
limen eius posuerunt.
Tum Scintilla-baca et parvi sciuri alii singuli alte capite summiserunt et
urbane dixerunt—
“Spadix Vetus, concedesne gratiam nobis permissum nuces in insula tua
legere ?”
IX
Sed Nuciola in modo suo immodice protervus erat. Sursum deorsum
saliebat sicut parvum cerasum rubrum canens—
“Me confode, confode, Alte Domine Spadix!
Minimus vir in paenula rubra!
Scipio in manu et lapis in fauce;
Si hoc aenigma solvas tibi dabo aes.”
Immo hoc aenigma tam antiquum quam colles est; Dominus Spadix
Nuciolae haudquaquam attendit.
Oculos obstinate pressit et obdormivit.
XI
Sciuri parvas saccos cum nucibus compleverunt et vespere domos
navigaverunt.
Sed mane postridie omnes eorum ad Insulam Bubonis rediverunt; et
Scintill-baca et alii talpam perbonam piguem attulerunt, et super saxum
ante ianuam Spadicis Veteris posuit et dixerunt—
XII
“Domine Spadix, faveasne nobis permissum tuum benignum aliquas
plures nuces ligere?”
Sed Nuciola qui respectum nullum habuit, sursum deorsum salire incepit
titillavit Spadicem Veterem cum herba mala et canens—
“Domine Spadix Alte, responde me!
Hitti Pitti pariete intus,
Hitti Pitti pariete foris;
Si Hittem Pittem tangas,
Hiiti Pitti te morbebit!”
Subito Dominus Spadix expergiscit et talpam in domum tulit.
XIII
In facie Nuciolae ianuam clausit. Mox filum fumi caerulei ab igne ligneo
cacumine arboris subvenit et Nuciola per claustellum aspexit et cecinit—
XV
Sciuri ubique in insula nuces quaesiverunt et parvos saccos
compleverunt.
Sed Nuciola mala-quercea legit — flava et coccinea — et super
caudicem fagi sedet et mamora lusit et ianuam Spadicis Veteris intuetur.
Die tertia sciuri bene mane expergiscerunt et piscatum iverunt; septem
piscilos pingues dono Spadici Veteri captaverunt.
Super lacum remigaverunt et sub castanea curvata in Insula Bubonis
egressi sunt.
XVI
Scintilla-baca et sex parvi sciuri alii singuli pisculum pinguem tulerunt;
sed Nuciola qui urbanitates non habuerat donum nullum prorsum attulit.
Praecucurrit canens—
"Vir in desertibus ait mihi,
’Quot fraga crescent in mari?’
Respondi ei sicut cogitavi bene —
‘Tot harengae rubrae quot in silva crescere.’”
Sed Dominus Spadix Vetus nullo studio aenigmatum tenetur — ne
quidem quando resposum ei datus est.
XVII
Die quarto sciuri sex scarabaeos pingues attulerunt, quos tam bonos
quam pruna in erneo-pruni erant dono Spadici Veteri. Quemque
scarabaeus in folio rumis diligenter involutus est cum acu pini fixus est.
Sed Nuciola cecinit inculte sicut semper —
“Alte Domine Bubo haec enigma solve.
Farina de Anglia, Pomum de Hispania,
In imbre simul convenerunt;
In sacco positi quo alligati cum funiculo,
Si responsum me narres anulum te dabo!”
Quod Nuciola ridiculosa fuit quia nullum anulum Spadici Veteri dare
habuit.
XVIII
Sciuri alii sursum deorsum in dumis nucis quasiverunt; sed Nuciola
gallas rosarum e dumo collegit et eas cum acibus pini infixit.
XIX
Die quinto sciuri dono mel ferum attulerunt; tam dulce viscosumque erat
ut digitos lamberint cum super saxum id deposuerunt. Id e nido bombi in
summon colle furatum est.
Sed Nuciola sursum deorsum subsultavit canens —
“Cum aliquamdiu saepem transcendi,
Gregem suum perbonum conveni,
Aliquos collo flavor,
aliquos tergo flavor,
Bellissimi sues errant,
Qui umquam saepem transcenderunt.”
XXI
Sciuri saccos cum nucibus compleverunt.
Sed Nuciola super magnum saxum planum sedit et novem-clavos cum
cancer-malo et coniis pini viridis lusit.
XXII
Die sexto quo Saturni erat sciuri iterum venerunt postremo; ovum nuper
partum in parvo corbe iunci pro dono ultimo discedenti Spadici Veteri
attulerunt.
Sed Nuciola praecurrit ridens et clamans —
"Humpti Dumpti in flumine iacit,
Circum cervicem suam cum albo torali,
Quadraginta medici et quadraginta fabri,
Humptum Dumptum recurare nequeunt!"
Spadix Vetus autem studio in ovorum tenebatur; unum oculum aperuit et
iterum clausit. Sed tamen ne locutus est.
XXIII
Nuciola magis magisque protervus factus est —
"Vetus Domine Spadix! Alte Domine Spadix!
Hacamor in ianua cucinae regis;
Hacamor ex ianua cucinae regis;
Omnes equi regis et omnes viri regis,
Eum abigere nequiverunt."
Nuciola radius solis similis sursum deorsum saluit; sed Spadix Vetus
nihil omnino locutus est.
XXIV
Nuciola iterum incepit —
"Arturus de Bover frenum fregit,
Sursum terram fremens venit!
Rex Scotiae cum omni potestate,
Arturum de Bover deflectere nequit!"
Nuciola sonitum stridulum stridit sicut ventus sonare et saltum
currentem fecit super caput Spadicis Veteris!...
Tum statim festinatio et rixa et “Squic!” magna voce erant."
Sciuri alii in dumos volitaverunt.
XXV
Cum caute rediverunt, circum arborem spectantes — Spadix Vetus super
limen suum illuc sedit, admodum immotus, oculos clausi, sicut nihil
accidit.
Sed Nuciola in sacculo thoracis eius erat!
XXVII
Spadix Vetus Nuciolam in domum tulit et eum ab cauda assustulit, in
animo habuit ei pellem detrahere; sed Nuciola tantopere valde traxit ut
caudam in partes duas diffregit et sursum scalas volitavit et ex fenestra
cenaculi fugit.
XXVIII
Ac usque ad hunc diem, si Nuciolam sursum in arbore convenias et ei
aenigmam roges, fustes ad te iecit et pedes supplodet et exclamabit —
"Cuck-cuck-cuck-cur-r-r-cuck-k-k!"
FINIS