rup 170 11 dialoguschristianumjudaeum
TRANSCRIPT
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
1/212
R. D. D. RUPERTI
ABBATIS TUITIENSIS
ANNULUS SIVE DIALOGUSINTER CHRISTIANUM
ET JUDAEUM
PROLOGUS AUCTORIS
CAPUT SINGULUM
Sciebam ego jamdudum quod nunc dicis, Patermi reverende, abbas venerabilis, sciebam et
vulnerato corde sentiebam ita esse, ut tandemtu animadvertisti quia quae scripsi vel quaescribo non sunt sine spiritu Dei et omnia quaeobjecta sunt per contrarium libris nostris abhominibus malae voluntatis, ex radice
pullularunt amaritudinis. Unde autem hocpoteram scire, nisi ex glorioso testimonioconscientiae?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
2/212
Nam gloria nostra, inquit Apostolus, haec esttestimonium conscientiae nostrae (II Cor. I).Cum igitur hoc scirem; nam etiam certis cumindiciis ad gloriam Dei hoc referre possem, ubiquando et quomodo visitationem acceperimSpiritus, spirantis ubi vult et dividentis singulisprout vult, numquid cedere debebam eidemquam dicis invidiae diaboli, amaritudini
hominum malae voluntatis? Nunquid dignumerat a laude vel ministerio divini verbi cessare etgratiolam desuper datam, intus consovitamsilentio detinere? Utique etsi vellemnequaquam vaterem. Ut interim nunc taceam
de amicis hominibus bonae voluntatis, qualiumnunc mihi non minus, et tu, qui ad diu optatumme compellis opusculum, ut, inquam, taceamde hominibus, qui me dormire non sinunt, ipseDeus Dei verbum clausum sibi esse oris mei
non patitur ostium, modis quisbusdam superme jus exercens magisterii sui, ut si vellem, deipso tacere non possim. Infelicem me vel in hacparte profiteri non audeo, quia nonnullis
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
3/212
experimentis aliquantisper didici quae sit illavis sub qua deficiunt felices et sancti. Qualiumde maximis unus Jeremias cum praemisisset:
Et factus est mihi sermo Domini inopprobrium et in derisum tota die et dixit: Nonrecordabor ejus neque loquar in nomine ejus(Jer. XX).
Protinus ait:
Et factus est in corde meo quasi ignisexaestuans (ibid.).
Psalmista quoque secundum eumdem sensumcum dixisset:
Posui ori meo custodiam, cum consisteret
peccator adversum me; obmutui et humiliatussum, et silui a bonis (Psal. XXXVIII),
protinus defectum suum insinuat his verbis;
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
4/212
Et dolor meus renovatus est. Concaluit cormeum intra me et in meditatione meaexardescet ignis (ibid.).
Statimque:
Locutus sum, ait, in lingua mea (ibid.),
subauditur, qui tacere decreveram. Nimirumsensum verborum experimento melius addidiciquam lectione addiscere potuerim et hinc estquod et ego nunc usque locutus sum, et loquar
in lingua mea fronte hactenus, et dura faciequasi adamantina. Sed his omissis, quae fortenimiam videntur spirare confidentiamquanquam sit humilitate remissa utilior humilisconfidentia, jam nunc in rem ingrediar, in opus
quod tu jamdiu exspectas, jamdudumvehementer efflagitas. Constituenda est mihiquoniam ita postulas, quaedam Christianicontra Judaeum monomachia, ita ut sub
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
5/212
dialogo totum duellum procedat, Christiano adfidem evangelicam invitante Judaeum, Judaeoquantumcunque potest ex littera legis et exsensu suo repercutiente Christianum. Putasenim et forte non inaniter existimas, quod haecdisputatio, et si non necessaria est veteranissaltem nostris poterit prodesse tirunculis, cumex multitudine legis et prophetarum, sive
omnium sanctarum Scripturarum, aliqua simulcongesta hic invenerint, quibus velut armiscommuniti expugnare non dubitent sensumJudaicum extollentem se adversus scientiamDei (II Cor. X). Hoc ego facere insistam, sicut
vis, sicut instanter exigis, prout Deus dederit, etanimo in aliis occupato possibile fuerit, et sicutomni ratione, quoad potero, fideliter armareChristianum, ita omni contradictione diligentercurabo subornare Judaeum. Festivum fit pueris
fidelibus hoc spectaculum; nam non necesse estforte senibus, nec vacat aut delectabileinteresse, aut animum intendere ad hujusmodiconflictum; quippe quorum in mentibus bene
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
6/212
fundatum est super petram et firmiter statChristianae fidei fundamentum.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
7/212
LIBER PRIMUS
CAPUT 1
CHRISTIANUS. Ego, baptizatus in nominePatris et Filii et Spiritus sancti, maculampeccati originalis, reatum inobedientiae primihominis in memetipso dilui; et contra cibum
ligni vetiti, quod idem primus homo comeditcorpus et sanguinem Christi de ligno crucisDeo dante, suscepi, comedensque ac bibensgratiam et gloriam consequor adoptionisfiliorum Dei.
JUDAEUS. Ego, circumcisus circumcisionequam Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacobauctoritate sua tradidit, primogenitus sumfilius, quemadmodum Deus ipse ad Pharaonem
dicit: Filius meus primogenitus Israel, dixi tibiDimitte filium meum ut serviat mihi; et noluistidimittere eum. Ecce ego interficiam filium tuumprimogenitum (Exod. IV).
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
8/212
CAPUT 2
CHRIST. Causam sive utilitatem ego novi etdicturus sum tibi, propter quam baptizaridebuerim, vel necessario baptizatus sim; tuprior causam, sive utilitatem dic, si nostipropter quam circumcisus sis. Ego namqueparatus sum demonstrare tibi quod vulnus
circumcisionis hoc tempore efficere non potestut filius sis. Recita nunc ipsam traditionem Deitraditionem circumcisionis.
JUD. Ad Abraham patrem meum Deus dixit: Et
tu ergo custodies pactum meum et semen tuumpost te in generationibus suis. Hoc est pactumquod observabitis inter me et vos, et sementuum post te. Circumcidetur in vobis omnemasculinum et circumcidetis carnem praeputii
vestri, ut sit signum foederis inter me et vosInfans octo dierum circumcidetur in vobisomne masculinum in generationibus vestristam vernaculus, quam emptitius circumcidetur
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
9/212
et quicunque non fuerit de stirpe vestra, eritquepactum meum in carne vestra in foedusaeternum. Masculus, cujus praeputii carocircumcisa non fuerit, delebetur anima illa depopulo suo; quia pactum meum irritum fecit(Gen. XVII).
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
10/212
CAPUT 3
CHRIST. Traditionem istam jamdudum legi etrelegi, veneratus sum et nunquam desinamvenerari quia fuit traditio Dei. Debemus autemego pariter et tu, considerare intentionem ejusqui tradidit secundum dictum hoc, quia cumdixisset: Et circumcidetis carnem praeputii
vestri: subjunxit atque ait: Ut signum foederisinter me et vos. Primum hoc ex te quaero quidsit foedus et quid signum foederis nuncupaturDic ergo quid sit foedus?
JUD. Foedus amicitiae compositio estanimorum invicem diligentium conjunctio est.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
11/212
CAPUT 4
CHRIST. Recte respondisti. Creator creaturaeDeus foederatus est, Deus homini Abrahae peramicitiam conjunctus est, et illius mutuaeconfoederationis signum voluit essecircumcisionem carnis. Dic ergo quid, vel qualefoedus illud fuerit, cujus in signum Deus
foederatus homini amico circumcisionem deditSic enim scriptum est: Sic Deus dilexit, utcircumcisio sit signum foederis.
JUD. Quid, nisi quia Pater noster idem
Abraham, vir bonus, homo sanctus fuit etsancte vivendo Deo placuit.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
12/212
CAPUT 5
CHRIST. Nolo mihi de tuo corde respondeas;sed hoc mihi responde, quod ex ipsadepromptum sit Scriptura sacra. Verum quidemest quod Abraham vir bonus exstitit; sed egoipsis Scripturae vocibus certum quaerocapitulum, quo bonitatis, vel sanctitatis illius
indubitatum suscipiamus testimonium: Quostas? Quid taces et titubas? Ego tibi dicamCredidit Abraham Deo; et reputatum est ei adjustitiam (Gen. XV; Rom IV; Gal. III). Hoc denullo ejus opere dictum, vel scriptum est, quod
ad justitiam ei sit reputatum, nisi de isto solo,quia credidit.
JUD. Concedi oportet; etenim ita essemanifestum est.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
13/212
CAPUT 6
CHRIST. In die illo, ait Scriptura, pepigitDominus foedus cum Abraham (Gen. XV); etdeinde post annos non minus quatuordecimapparens ei Dominus dixit ea quae jammeministi: Circumcidetur, inquiens, in vobisomne masculinum et circumcidetis carnem
praeputii vestri, ut sit signum foederis inter meet vos. Est igitur aliud foedus et aliud signumfoederis, quia foedus fidei meritum est; etenimpropter fidem et Abraham ante Deumjustificatus et Deus Abrahae foederatus est
signum autem foederis circumcisio, quae posttot annos jussa est. Proinde cum dicit DeusEritque pactum meum in carne vestra in foedusaeternum: Nolo sic accipias ut dicat: Etcircumcidetis carnem vestram in aeternum quia
foedus quidem aeternum est; circumcisio autemin aeternum exerceri non potest, quippe ubi necipsa circumcidentium successio aeterna est.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
14/212
JUD. Et tamen ad aeternam salutem necessariaest, quia masculus, inquit, cujus praeputii carocircumcisa non fuerit, delebitur anima illa depopulo; quia pactum meum irritum fecit.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
15/212
CAPUT 7
CHRIST. Necessaria fuit, quandiu illam exercerioportuit.
JUD. Nunquid ad tempus posita, sive observarijussa est? aut Deus qui illam observari jussitmutabilis est? Quid ergo est quod dicis
Quandiu illam exerceri oportuit?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
16/212
CAPUT 8
CHRIST. Recole quod jam inter nos confectumest, scilicet circumcisionem non esse foedus, velpactum; sed pacti vel foederis signum;patremque Abraham non ex circumcisione, sedante circumcisionem per fidem fuissejustificatum, factumque Dei amicum.
JUD. Et quidem recolo, sed nihilominus constatquia absque ulla determinatione temporis dataest circumcisio ab aeterno et incommutabiliDeo.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
17/212
CAPUT 9
CHRIST. Est igitur circumcisio justitiae fideisignaculum (Rom. IV). Quaero autem nunc ateipsam fidei substantiam, scilicet in quo fidemhabuerit Abraham, quid crediderit, quae res inmedio posita fuerit, in qua inventus est fidelis?Quid iterum stas? Quid dubitas? Ego dicam tibi
quia promissio seminis, in quo benedicerenturomnes gentes, primum et ultimum capitulumfuit ejus fidei. Primo namque loquens ad eumDeus: Egredere, inquit, de terra tua, et decognatione tua, etc. usque, atque in te
benedicentur universae cognationes terrae(Gen. XII), et jam tunc quidem crediditegressus namque est, sicut ei praeceperatDominus; post autem labores peregrinationisatque exspectationis, quarta vice apparens cum
dixisset ei Dominus: Suspice coelum, et numerastellas, si potes; sic erit semen tuum (Gen. XV)Tunc demum Scriptura: Credidit, inquit
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
18/212
Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam(ibid.).
JUD. Quod erat illud semen? vel quid intelligereme vis in eo quod narras, atque in te, sive atquein semine tuo, ut alibi dictum est, benedicenturomnes gentes, sive cognationes terrae?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
19/212
CAPUT 10
CHRIST. Interroga patrem tuum, et annuntiabittibi pater tuus Jacob, cujus in carne quodgloriaris pater tuus sit; Veniet, inquit, quimittendus sit, et ipse erit exspectatio gentium(Gen. XLIX). Quod ille dicit exspectationemgentium, hoc intellige hic benedictionem
gentium, et hanc esse remissionem peccatorumquia peccatum maledictio est, per quod morsintroivit in hunc muudum (Rom. V). Ergo illudsemen Abrahae Messias est, quemexspectaverunt patres tui, et in hoc semine
credenti Abrahae fides ad justitiam reputata estet pro hujus justitiae et fidei merito, Deus cumillo foedus pepigit, cujus, videlicet foederissignum circumcisionem Deus esse voluit.
JUD. Si, ut dicis, foederis vel fidei signumcircumcisio est, quare in illa parte corporis quaenon apparet posita est? Signum enim, sive idquod pro signo ponitur, ibi poni debet ubi
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
20/212
videatur. Cur ergo non potius in facie, vel inaure signum positum est, vel in aliqua corporisparte, ubi pateret?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
21/212
CAPUT 11
CHRIST. A Deo nihil non videtur, sed omnianuda et aperta sunt oculis ejus (Hebr. IV)Melius ergo et rationabilius, quoniam in semineventuro erat fides, in ea parte corporis, perquam semen naturaliter traducitur, signumfidei positum est. Sic Noe, qui similiter per
fidem justificatus est, credidit enim Deo dicentiEcce ego adducam aquas diluvii (Gen. VI), etccum caeteri fere omnes permanerent incredulipropter quod et Scriptura de illo dicit, quiajustus atque perfectus cum Deo ambulavit
(ibid.). Sic, inquam, congruum signum accepitsecundum rationem fidei suae. Nam quiadicenti Deo: Ecce ego adducam aquas diluviisuper terram. Itemque. Ego pluam super terramquadraginta diebus, et quadraginta noctibus
(Gen. VII), indubitanter credidit, et fecit arcamsicut Dominus mandaverat et signum accepitnon ubicunque, sed in nubibus coeli, undedescendit pluvia, sicut ipse credidit. Nam ecce
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
22/212
inquit Deus, ego statuam pactum meumvobiscum, et hoc signum foederis inter me etvos: Arcum meum ponam in nubibus coeli(Gen. IX).
JUD. Quid necesse erat foederis signum, utdicis, circumcisionem dari?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
23/212
CAPUT 12
CHRIST. Quid hoc interrogas? interroga simulquid necesse fuerit vel ad quid valeat, signumfoederis arcum poni in nubibus coeli? Sin hocinterrogas, non ego, sed ipse Deus respondebitVidebo, inquit, eum, et recordabor foederissempiterni; ut non sint ultra aquae diluvii ad
delendam universam carnem (ibid.).
JUD. Ergone Deus obliviosus est, ut opus sitillum commoneri signo recordationis?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
24/212
CAPUT 13
CHRIST Non est obliviosus; sed recordari rectedicitur, dum nos recordari facit.
JUD. Assentio; nam et ad Abraham: Nunccognovi, inquit, quod timeas Dominum (GenXXII), cum et ante, sicut omnia, ita et istud
cognoverit.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
25/212
CAPUT 14
CHRIST. Igitur si interrogas quid necesse fueritsignum foederis circumcisionem dari, ipse tibiet si non eisdem verbis, eodem sensurespondebit: Videbo signum, et recordaborfoederis mei, quo propter fidem pepigi cumAbraham, quia credidit in semine quod promisi
Recordabor, inquam, et posteros Abrahaerecordari faciam, ut sint certi, quod nondimittam fidelis, et verax, nisi verbumpromissionis adimpleam.
JUD. Quorum ista omnia? Quo tendis aut quome ducere vis?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
26/212
CAPUT 15
CHRIST. Nonne tibi supra proposuidemonstrare quia vulnus circumcisionis hoctempore efficere non potest, ut tu ille filius sisde quo Deus ad Pharaonem: Filius meus, inquitprimogenitus Israel; dimitte filium meum, utsacrificet mihi? (Exod. IV.) Exspecta paulisper
cito illuc perveniendum est. Ego adhuc tibi dicoquia Deus, quem impossibile est mentiri, noncontentus promissionis et foederis sui sigumdedisse circumcisionem, juramentum addidit inrepromissione his verbis: Per memetipsum
juravi, quia fecisti rem hanc, et non pepercistfilio tuo unigenito, benedicam tibi etbenedicentur in semine tuo omnes gentes terrae(Gen. XXII). Optabat enim Deus fidelis ut certiessent homines de immobilitate consilii sui, et
idcirco cum jam dicto foederis signojusjurandum quoque interposuit, persemetipsum jurans, quia per quem juraretmajorem non habuit (Hebr. VI). Ecce implevit
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
27/212
quod promisit, non oblitus est quod juravitjustificatus Deus in sermonibus suis sicut oratDavid (Psal. L), et fidelis in omnibus verbis suissicut idem ait (Psal. CXLIV), quia de semineAbrahae Messias, qui dicitur Christus, natusest, et in isto semine jamdudum benedicunturomnes gentes.
JUD. Quam multi benedictionem istam nonquaerunt, quam multi per orbem terrarumquem tu dicis Christum contemnunt! Quomodoergo tu dicis quod iste sit illud semen, in quosicut promissum est brahae, benedicentur
omnes gentes sive cognationes terrae?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
28/212
CAPUT 16
CHRIST. Nunquid hoc Abrahae promissum estquod in semine ejus benedicentur omneshomines? Non utique; sed omnes gentes, omnescognationes, id est quicunque sivequalescunque de omnibus gentibus, sivecognationibus credentes, ut non sit, aut
discernatur in benedictione hac masculus autfemina, gentilis et Judaeus, circumcisio etpraeputium, barbarus et Scytha, servus et liberOlim non ista, priusquam semen istud veniretsed intra solam Judaeam ista benedictio, imo
benedictionis promissio continebatur, et cumillae propheticae voces audirentur, nonpraedicabatur caeteris gentibus.
JUD. Imo et caeteris gentibus praedicabatur, et
hoc in prophetis manifeste habemusPraedicabatur Assyrio, prophetabaturBabyloniis, nuntiabatur Moab, clamabaturAegypto, dicebatur Medo, pariter et Idumaeo
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
29/212
non tacebatur Arabiae, imperabatur meretriciTyro, caeterisque nationibus per prophetasIsaiam, Jeremiam, atque Ezechielem venturanuntiabantur.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
30/212
CAPUT 17
CHRIST. Plane scimus quia multis gentibus suamala nuntiabantur, suum vae Assyrio, suumonus Babyloni, suum onus Aegypto, caeterisquegentibus, quas enumerare longum est; sed illudnon erat praedicari gentibus benedictionemseminis Abrahae. Aliud erat prophetam, in
angulo judaici domatis, sedendo calamo suolitteris unius Hebraicae linguae, de gentibusquibuslibet ventura praescribere; aliudapostolos ad gentes ire, et omnibus linguispraedicare poenitentiam, et remissionem
peccatorum in nomine seminis Abrahae.
JUD. Et propheta Jonas ad gentes ivit; adcivitatem caput Assyriorum, Ninive, missus estet praedicavit.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
31/212
CAPUT 18
CHRIST. Quid, rogo, praedicavit? nunquidpraedicationem benedictionis? praedicationemregni Dei? non utique, sed hoc tantum: Adhucquadraginta dies, et Ninive subvertetur (JonIII). Non praedicavit, neque hoc praedicaremissus est ut gentes ad Dominum
converterentur; nec enim jam veneratconversionis gentium tempus; sed hocagebatur, ut Assyrii, quibus in captivitatemtradendus erat Israel, justiores Israelcomprobarentur, dum iidem Assyrii
praedicationi vicinae subversionis suaecrederent, Israele incredulo permanente, cum eicaptivitas eadem per multos prophetas diupraenuntiaretur, multis miraculisconcurrentibus, quae maxime per Heliam, et
Helisaeum operatus est Deus. Quid nunctaciturnus astas? Ut video non habes quidecontra dicas, quo infirmare possis veritatemmanifestae rei, quam dicimus, quia venit ad
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
32/212
benedictionem omnium gentium semenAbrahae, quod promisit, et cum jurejurandorepromisit fidelis Deus.
JUD. Omnia quae dicis mea sunt; et de meislibris eas sustulisti. Unde haec tibi? Quid ad tede Scripturis meis?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
33/212
CAPUT 19
CHRIST. Nunquid ego non sum, aut esse debeobene fraudulentus, ait Jacob filio suoprimogenito Esau, et accepit benedictionemtuam (Gen. XXVII), nimirum sicut Rebeccamater vestibus Esau valde bonis, quas tuJudaee, dicis esse tuas, ornavit me Christianum
Sed jam veniamus ad propositum, siquidemproposueram demonstrare tibi, quod hoctempore circumcisio tua non prosit; et quodpost adventum seminis Abrahae cessaredebuerit.
JUD. Non vacat auditum praebere diutiussermonibus hujusmodi: aliis enim occupatussum negotiis; veniam rursus ad audiendum etrespondendum cum opportunum fuerit.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
34/212
CAPUT 20
CHRIST. O Judaee, quoties subterfugisti peroccasiones hujuscemodi, et diem condictaminter nos non observasti? Fugis, et rationesveritatis pati non potes, oculis a lumine ejusreverberatis. Sic quondam fugiebant patres tuinon ferentes, nisi velata esset, claritatem vultus
Moysi. Sed nunc mane, obsecro quia veritatemdiligens, tuam quoque salutem quaero. Non tibiimpropero te non esse sapientem, juxta quodquidam tuorum prophetarum dixit: Proptereacaptivus actus est populus meus, quia non
habuit scientiam (Isa. V). Et alius dixit: Quia tuscientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotiofungaris mihi (Ose. VI). Caeterique multa hissimilia. Sed hoc tibi insinuare cupio, ne adeosciens tibi videaris, ut ultra discere nolis; non
inquam, ita sapiens quod temetipsum sis, utaudiens veritatem contradicas veritati.
JUD. Dic caetera, prosequere quousque vis.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
35/212
CAPUT 21
CHRIST. Profecto si recolis rite, si recitanshactenus Scripturarum voces et sensum riteperpendis, hoc vides, quod signum foederissignaculum fidei, circumcisio carnis, quamPater Abraham Deo jubente suscepit, quoddamschema vel habitus fuit professionis
testimonium perhibens hominibus fidelibusspei et exspectationis, quo sperarent credenteset exspectarent adventum beati seminisAbrahae, scilicet Christi et hoc testimoniumhabentes, justa misericordia, misericordi
justitia deberent in adventu ejus ad perfectumjustificari; et ipsi Deo, qui promiseratcommonitorium fuit, ut videret illud signum, etrecordaretur foederis sui et mitteret semen illudquod promisit, quod juravit. Quod si ita est, imo
quia ita est, revera post adventum ejusdemseminis, omnino circumcisio cessare debuitcum circumcidi hoc sit dicere: Mitte quemmissurus es (Exod. IV), mitte quia nondum
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
36/212
misisti; nec enim illum recipimus, quem misissediceris; et hoc est negare illum, qui jam venitbenedictus in nomine Domini. Proinde veraciteret recte nunc mihi dicitur, cui tu persuaderevolebas ut circumciderer, dicens sub ipsisexordiis evangelicae praedicationis gentilibusauditoribus Evangelii: Quia nisi circumcidaminisecundum morem Moysi, non poteritis salvi
fieri (Act. XV), recte, inquam, mihi dicitur etveraciter: Quia si circumcidaris, Christus tibinihil prodest (Gal. V).
JUD. Et si tibi vis non expedire circumcidi; at
mihi prodest circumcisum esse, sicut circumcisisunt octavo die patres mei, pater meus Isaacpater meus Jacob.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
37/212
CAPUT 22
CHRIST. Quare non dixisti potius, sicutcircumcisus est Ismael, sicut circumcisus estEsau? denique quantum distat circumcisioIsmaelis et Esau infidelium, a circumcisioneIsaac et Jacob, tantum distat intercircumcisionem tuam, et circumcisionem
cujusque fidelis ante hujus beati seminisadventum. Dic mihi nunc, si nosti, quid incircumcisione amplius fuerit Isaac, quamIsmaeli; Jacob quam Esau? Omnes quippeunum idemque in carne sua vulnus
circumcisionis acceperunt: et unius patrisscilicet Abrahae, duo filii Ismael, et Isaac; uniuspatris Isaac duo secundum carnem filii, Jacobet Esau fuerunt, et eadem die circumcisi sunt.
JUD. Dic tu quod proposuisti, quae distantiacircumcisionis illorum fuerit.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
38/212
CAPUT 23
CHRIST. Dicam breviter, quia cum duo suntfoedus et signum foederis, sicut hactenusclarissime demonstratum est Isaac et Jacob itasicut pater eorum Abraham, et foedus in menteet signum foederis, scilicet circumcisionem incarne susceperunt; Ismael autem et Esau
absque thesauro fidei, sine compositionefoederis signum, id est circumcisionem perpessisunt, et tanquam vasa vacua signaculosuperfluo signati sunt. Proinde benedictioillorum tota in carne rebusque corporalibus fuit
dicente Deo ad Abraham: Super Ismael quoqueexaudivi te, ecce benedicam ei, et augebo, etmultiplicabo eum valde (Gen. XVII), dicenteIsaac ad Esau: In pinguedine terrae et in rorecoeli desuper erit benedictio tua (Gen. XXVII)
Porro benedictio Isaac, et benedictio Jacob inbonis est spiritualibus et sempiternis, dicenteitidem Deo ad Abraham: Pactum vero meumstatuam ad Isaac (Gen. XVII), dicente Isaac ad
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
39/212
Jacob: Serviant tibi populi, et adorent te tribus(Gen. XXVII). Quod propter Christum dictumest, in quo sine dubio carnem Jacob adoramuslicet et istis temporalis benedictio, scilicetabundantiae de rore coeli et de pinguedineterrae non defuerit. Circumcisionem tuam, oJudaee, qui hodie circumcideris, sic appenditDeus, ut illius Ismaelis et illius Esau, quia
quemadmodum illi, sic et tu sine fide, absquefoedere signum fidei, signaculum quod eratquondam foederis, accipis vacuus, scilicetcircumcisionis vulnus.
JUD. Quantum in te est, confundis gentemnostram, abolere niteris generis nostrimemoriam; ut incircumcisi permanentes, innullo caeteris gentibus simus dissimiles, et itadeleatur nomen Israel.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
40/212
CAPUT 24
CHRIST. Non confundo gentem tuam, sed adveram te cupio pervenire gloriam; ut nonglorieris in carne, sed in fide seminis Abrahae:una enim gens, et magna gens Abrahaepromissa secundum seminis ejus fidem, dicenteDeo: Faciamque te in gentem magnam (Gen
XII), subjungens: atque in te benedicenturomnes cognationes terrae (ibid.). Quid ergo tibimelius videtur: fide mori in gente, et cum gentetua parvula et captiva et dispersa, an per fidemin illa gente una, gente Abrahae magna, gente
luminosa, in coelo conscripta secundum hocdictum: Suspice coelum, et numera stellas, sipotes; sic erit semen tuum? (Gen. XV). Ibisemen Abrahae, tanquam luna; ibi omnes sanctiet electi, tanquam stellae, multitudo
innumerabilis soli Deo numerata. Fac ut visNam de circumcisione tua, juxta propositumratione reddita, quod sit inutilis dico, sicut ininitio dixi, quia ego baptizatus in nomine Patris
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
41/212
et Filii et Spiritus sancti, in fide seminisAbrahae peccatum exui primi patris veterisAdae, et gloriam assecutus sum adoptionisfiliorum Dei, filiorum Abrahae.
JUD. Si peccatum primi parentis Adae perbaptismum tuum exuisti; quare moreris? nonnemors peccati est poena? si ergo tibi et non mihi
peccatum illud remissum est, quare tu aeque utego moreris cum ipsa mors poena sit peccati, etpeccatum efficiens fuerit causa mortis?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
42/212
CAPUT 25
CHRIST. Ego vivo; et a morte, quae perpeccatum et cum peccato subintroivit, liberatussum per gratiam baptismi.
JUD. Quotidie moreris; quotidie, Christianecum sis pulvis, non minus, nec tardius quam
Judaeus, in pulverem reverteris.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
43/212
CAPUT 26
CHRIST. Velamen super oculos habes, etidcirco non nisi mortem unam, non nisimortem corporis vides: Revelentur oculi tui, utvideas, quia duae sunt mortes: altera animaequa a Deo separatur anima; altera carnis, quacarnem deserit anima. Mortem animae
peccatum adduxit ipsa die qua homo vetitumcomedit secundum veritatem Dei dicentis: Inquocunque die comeaeris ex eo morte morieris(Gen. II); mortem carnis Deus misericorditerintulit non ipso die quo ille comedit, sed anno
nongentesimo tricesimo. Licet Abel priusmortuus fuerit, et alii per tot annos mori velinterfici potuerint, sed ipse qui comedit, nonipsa die, sed post tot annos mortuus est mortecarnis. Inter utramque mortem hoc maxime
interest, quod mors animae a diabolo perpeccatum sumpta est, mors carnis a Deo perprovidentissimam ejus miserationemsuperducta est.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
44/212
JUD. Quomodo per miserationem? nunquidmiserationis, et non potius irae fuit etindignationis, quod ne forte mitteret homomanum suam, et sumeret de ligno vitae, etcomederet, et viveret in aeternum, ejecit eum deparadiso voluptatis? (Gen. III.)
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
45/212
CAPUT 27
CHRIST. Revera non irae, sed magnae fuitmiserationis, jam nos provide circumvolantisvidit enim quod homini nimis inutile foret, sisecundum corpus viveret in aeternum. Cumsecundum animam mortuus esset, maneretquippe irrecuperabilis, ut sunt daemones, et
indomabilis superbiae; quippe qui adhuc vixdomatur humilitatis spiritu, cum quotidiemoriatur. Bene igitur gratia Liberatoris demorte animae jam per baptismum me liberavitmortem autem corporis auferre distulit, quae
multum cooperatur cum omnibus hujus vitaemiseriis, ut, demisso capite flexaque cervicecitius adduci possint ad quaerendam gratiam etpraeveniendam iram Judicis, quotquot sunt advitam aeternam praeordinati, scilicet, quorum
causa ut nascerentur non peccatum exstitit, quojam patrato, atque per defensionem roboratodixit Deus mulieri: Multiplicabo aerumnas tuaset conceptus tuos (Gen. III); sed benedictio
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
46/212
qua, antequam peccassent Adam et Evabenedixit illis dicens: Crescite et multiplicamini(Gen. I), etc.
JUD. Absque baptismo tuo pater meusAbraham de morte illa, quam dicis mortemanimae, salvatus est; quippe qui, quod ipse nondiffiteris, justus et sanctus fuit, quemque ob
justitiae meritum Deus sibi aeterno foedereamicum fecit.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
47/212
CAPUT 28
CHRIST. Quando putas Abraham salvatus estet in paradisum introivit?
JUD. An tu et hoc ipsum refragari audebis, etdicere quod nec ipse Abraham pater introivit inregnum Dei, sicut asseverare solitus es, quod
nullus omnino introierit ante adventum Christitui?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
48/212
CAPUT 29
CHRIST. Ego Scripturis sanctis nusquamrefragari cupio, et rursus sine auctoritateillarum nec tuam nec alterius cujusquamsententiam audire patior, praesertim in tantotamque arduo cognoscendae veritatis negotioDic ergo cum auctoritate Scripturae, quando vel
ipse pater Abraham, vel alius quis sanctorumantiquorum, paradisum sive regnum Deiintroierit. Nam de Abraham patre optimo atquesanctissimo, hoc tantum legimus in fine ejusquia deficiens mortuus est in senectute bona
provectaeque aetatis, et plenus dierumcongregatusque est ad populum suum, etsepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui (GenXXV). Quod si congregari ad populum suumidem esse velis quod introire in regnum Dei,
sive in paradisum, repugnat valde quod paterJacob deflens filium Joseph, quem putabat essemortuum, et consolantes filios suos audirenolens: Descendam, inquit, ad filium meum
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
49/212
lugens in infernum (Gen. XXXVII). Item: Siquid adversi filio meo Benjamin, ait, acciderit interra ad quam pergitis, deducetis canos meoscum dolore ad inferos (Gen. XLII). Non igiturego, sed Scripturae auctoritas tibi refragatur, nedicas aut aestimare velis quod locus, ubicongregatus est Abraham ad populum suumjam fuerit coelum sive paradisus, sed et in toto
processu vitae ipsius Abraham nusquam invenisquod aliud quid promiserit ei Deus, nisi semenin quo benediceretur, id est salvaretur munduset terram Chanaam, ubi tandiu habitareoportuit filios Abrahae, donec eadem promissio
impleretur.
JUD. Ergone Abraham, et caeteri patres sanctidescendebant in infernum, et hoc erat eoscongregari ad populum suum?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
50/212
CAPUT 30
CHRIST. Descendebant utique in infernumnon tamen inferiorem, quo sepeliuntur impiicujus Psalmista meminit dicens: Et liberastianimam ex inferno inferiori (Psal. LXXXV), sedin locum sive regionem; non solum coelo velparadiso, verum etiam mundi hujus habitatione
inferiorem, ubi non solum liberi erant a poenisimpiorum, verum etiam visitationefrequentabantur, et collocutione fruebantursanctorum angelorum. Nam et Dominus nosterquem voluntate mea jamdudum cognosceres, de
quodam paupere dixit: Factum est utmoreretur, et portaretur ab angelis in sinumAbrahae (Luc. XVI), subjungens de divite: Quiamortuus est et ipse, et sepultus est in infernum(ibid.).
JUD. Quid ergo illis deerat, si sanctorumangelorum familiaritate non fraudabantur aut
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
51/212
quod illis claudi poterat de regno Dei, si acivibus ejusdem regni Dei non separabantur?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
52/212
CAPUT 31
CHRIST. Ego tibi demonstrare possum persimilitudinem sancti ecclesiastici atque catholicordinis mei, quem si non recipis, libenterrecipient, et veraciter agnoscent quicunque huicspectaculo interesse velunt fideles, seu parviseu magni. Et deinde rursus demonstrabo, per
similitudinem illius quam tuam dicis esse legisMoysi. Catechumenis suis mater Ecclesiamaternam in omnibus dulcedinem impenditfamiliaritate amica societate benignacolloquens, atque cohabitans quisque fidelis
doctrinae lac aut etiam solidum Scripturarumcibum quoad potest, illis apponit, et cum in hisvel aliis ejusmodi ministeriis communem seordo ecclesiasticus exhibeat, ac tamen ad ipsumaltare ipse singularis sancti sacrificii ritus non
eos admittit, donec perficiatur in eissacramentum sacri baptismatis, quo funditusexpiatur macula peccati originalis; sed tu forteparum curas de ista similitudine, dicam ergo
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
53/212
aliam, sicut proposui. Mulierem menstruatamab introitu templi vel altaris suspendit lexMoysi, donec transactis diebus legitimis veniretad templum cum hostiis purificationisSecundum priorem similitudinem et Abrahamet omnes sancti antiqui sic erant, quasicatechumeni, et quia nondum erant abluti, nonadmittebantur sanctuario, sive altari coelesti
ubi vera et sempiterna communicatio est ipsapraesens dulcedo, dulcis praesentia visionisDei, ut, secundum propositam aliam ex legeMoysi similitudinem menstruatae mulieris, hocipsum demonstrem tibi. Memento prius quia
sanctorum illorum de notissimis unus Isaiasdixit: Ex facti sumus ut immundus omnes noset quasi pannus menstruatae universae justitiaenostrae (Isa. LXIV). Et Zacharias prophetadixit: In die illa erit fons patens domui David, et
habitantibus in Hierusalem, in ablutionempeccatoris, et menstruatae (Zach. XIII). Igitursecundum similitudinem hanc, quoniam justitialegis quasi pannus menstruatae fuit, donec
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
54/212
patens fieret fons domus David concedere etoportet quod, sicut mulier menstruatasecundum legem arcebatur liminibus sacrisdonec transactis sive completis diebuspurgationis veniret cum oblationibus legitimisita justum erat ut sancti vel justi omnesquorum justitia profecto imperfecta erat, forisexcubarent a sanctuario coeli et visionis Dei
donec veniret ille qui menstruatam ablueretqui, sicut Psalmista dixit, cum sit legislatorbenedictionem daret (Psal. LXXXIII).
JUD. Et quis est ille?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
55/212
CAPUT 32
CHRIST. Ille nimirum, cui propheta Zachariasdixit: Tu quoque in sanguine testamenti tuiemisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua(Zach. IX).
JUD. Et quis est ille?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
56/212
CAPUT 33
CHRIST. Profecto ille qui, cum veniretHierosolymam sanguinem fusurus testamentisui, sedit super asinam sive super pullumasinae, vere contemptor vanitatis saeculi, veremitis, et humilis corde. Sic enim promiseratidem propheta: Exsulta satis, filia Sion; jubila
filia Hierusalem, ecce rex tuus venit tibi justuset salvator, ipse pauper ascendens superasinam, et super pullum filium asinae, etloquetur pacem gentibus (ibid.), et nuncdemum ad ipsum conversus: Tu quoque in
sanguine, inquit, testamenti tui emisisti vinctostuos de lacu, in quo non est aqua.
JUD. Ergone Christus tuus ipsum patremnostrum Abraham de lacu eduxit? ubi et
quando, vel qualiter hoc fecit?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
57/212
CAPUT 34
CHRIST. Cum jam mortuus est Christus meusUnus ex militibus lancea latus ejus aperuit, etcontinuo exivit sanguis et aqua (Joan. XIX), inillo sanguine testamenti sui, in illa aqua sociasanguinis sui, emisit Abraham et omnes vinctossuos de lacu in quo non erat aqua; et factum est
ut jam dictus Zacharias propheta praedixit: Inilla die erit fons patens domui David, ethabitantibus Hierusalem, in ablutionempeccatoris, et menstruatae (Zach. XIII). Haecerat spes illorum, sicut attestantur Scripturae
ipsorum. Exempli gratia: Asperges me, inquitDavid, hyssopo et mundabor; lavabis me etsuper nivem dealbabor (Psal. L): Et perEzechielem loquitur ipse Dominus: Et scientgentes quia ego Dominus cum sanctificatus
fuero in vobis coram eis: Tollam quippe vos degentibus, et congregabo de universis terris, etadducam vos in terram vestram, et effundamsuper vos aquam mundam, et mundabimini ab
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
58/212
omnibus inquinamentis vestris (Ezech. XXXVI)etc. Ecce habes utrumque ex auctoritateprophetica, et aquam mundam ad emundandossanguinem testamenti ad emittendos vinctos delacu in quo non est aqua. Multa quoque praeterhaec poterant dici ad demonstrandum, quodsacramentum baptismi profluentis de latereChristi, sacramentum sanguinis quo redimimur
sacramentum aquae, qua abluimur, omnesfidem habentes beati seminis Abrahae, scilicetChristi, non est novi consilii; sed priusquamfieret, in antiquo erat proposito creatoris etsalvatoris nostri Dei.
JUD. Nunquid sanguis ille, quem dicis, ininfernum descendit? aut aqua illa in lacumillum, nescio quem, in quo non erat aquaprofluit, tantaque fuit inundatio, sive
abundantia illius aquae et sanguinis, ut illumomnem populum perfunderet atque ablueretad quem congregatus est pater Abraham, cuiappositus Isaac, ad quem appositus est Jacob
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
59/212
cujus tanta multitudo jam fuit diebus Moysi, utdici possent pluraliter populi, sicut locutusDominus ad Moysen in monte Hor: Pergatinquit, Aaron ad populos suos? (Num. XX.)Quanta putas deinceps illius populi sive illorumpopulorum multitudo fuit temporibus Davidquando dormivit cum patribus suis, quemdixisse meministi et dixisse putas de baptismo
tuo: Asperges me hyssopo, et mundabor;lavabis me, et super nivem dealbabor? Ampliusautem quando Jesus ille Christus tuuscrucifixus et lancea percussus sanguinem, utdicis, et aquam jam mortuus de latere suo fudit
quanta erat multitudo illius populi, quantusautem fuit rivus sanguinis illius et aquae, utomnem illam multitudinem lavare suasufficeret inundatione?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
60/212
CAPUT 35
CHRIST. Nolo in sanguine illo et aqua illasolum illud attendas quod visibile fuit, sedcausam illius effusionis, virtutemqueinvisibilem, quam sustinere non posse mundusclamavit. Siquidem omnis terra tremuit, etpetrae scissae sunt, monumenta aperta sunt et
multa corpora sanctorum qui dormieran nonquidem statim neque ante illum, sed cum illosurrexerunt (Matth. XXVII). Nimirum illavirtus sanguinis eodem ictu quo terramconcussit infernum quoque conturbavit; causa
ejus omnem illum populum emundavitsecundum veritatem spiritus prophetici, qui deillo per Isaiam dixit: Si posuerit pro peccatoanimam suam, videbit semen longaevum, etvoluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo
quod laboravit anima ejus, videbit etsaturabitur. In scientia sua justificabit ipsejustus servos meos multos, et iniquitates eorumipse portabit. Ideo dispertiam ei plurimos, et
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
61/212
fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit inmorte animam suam, et cum sceleratisreputatus est (Isa. LIII).
JUD. Si ita est, ut dicis, quid necesse est ut tuhodie in persona tua baptizatus sis? cum enimsecundum assertionem tuam cunctos illecredentes in se tunc suo sanguine et aqua
laverit quae ratio est, ut iterum laveris? Credastantum et non baptizeris.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
62/212
CAPUT 36
CHRIST. Priusquam nascerer, non potuirenasci, priusquam essem, non potui lavari. Sednec efficaciter quisquam potest lavari, nisi priuscrediderit. Illos qui jamdudum erant, velfuerant credentes in eum tunc, sicuti jamdictum est, sine dubio lavit, et ex illis valde
multis hominibus soli Deo numerabilibus unaconsistens Ecclesia tunc renata est de latereChristi dormientis dormitione mortissecundum similitudinem mulieris, quaeformata est de latere viri dormientis dormitione
somni; mihi autem volenti incorporari eidemEcclesiae positum est ad fores ejussacramentum ejusdem regenerationis positionedicentis, Euntes docete omnes gentesbaptizantes eos in nomine Patris, et Filii et
Spiritus sancti (Matth. XXVIII).
JUD. Pro velle tuo loqueris; secundumintentionem tuam Scripturarum voces ducis ac
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
63/212
reducis et trahis quo vis. Mihi autem ratiosuppeditat, ut persistam immobilis firmitertenens, quod Jesus ille, quem crucifixeruntpatres mei non sit Messias, id est Christusquem exspectaverunt patres mei. Nam si illeest, ubi sunt bona Jerusalem et prospera Sion?ubi exsultatio Jacob, et laetitia Israel tantispromissa prophetarum vocibus, quod abundare
deberet in adventu ejus? Imo, postquam venitiste Jesus, non solum non factum est illudquod, exempli gratia, nunc memorabo depropheta Zacharia dicente: Et sedebitJerusalem secura, et haec erit plaga, qua
percutiet Dominus omnes gentes, quaepugnaverunt adversus Jerusalem, etcongregabuntur omnium gentium divitiae incircuitu, aurum et argentum et vestes satismultae (Zach. XIV). Verum ipsa Jerusalem
nunquam sic percussa, suo quoque auro etargento vestibusque spoliata, et ipsa subversafuisse legitur sicut est nunc a tempore illo quofuit ille, quem dicis Christum, regem Sion
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
64/212
regem Jerusalem. Num igitur de isto diceretpropheta illud, quod ante meministi: Exsultasatis, filia Sion, jubila, filia Jerusalem, ecce Rextuus venit tibi justus et Salvator? (Zach. IX).
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
65/212
CAPUT 37
CHRIST. O Judaee, vide ne supervenerit in teillud quod in Psalmo scriptum est: Fiat mensaeorum coram ipsis in laqueum, et inretributionem et scandalum; obscurentur oculieorum ne videant (Psal. LXVIII); et alibi: Pluitsuper peccatores laqueos (Psal. X). Dico enim
tibi quia peccatoribus popularibus tuis mensasua, Scriptura sacra, laqueis plena est, maximepropter ipsorum cupiditatem nimiam etinsatiabilem avaritiam, propter quam patres tuiChristum Dominum Regem Jerusalem sive Sion
interfecerunt, regem pauperem, sicut loco jamdicto propheta cum dixisset, Exsulta satis, filiaSion, etc. subjunxit: Ipse pauper et ascendenssuper asinam (Zach. IX). Scriptura quae estmensa tua, nisi caveas et nisi cupiditatem
deponas, illaqueavit te, promittendo, aurumpromittendo argentum, et securitatemJerusalem. Nunc ergo, dic mihi, quid intelligis
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
66/212
dum legis Sion, dum audis Jerusalem, lapidesne an homines?
JUD. Homines intelligo, qui tunc tenebantarcem Sion; genus meum, quod tunc habitavitin Jerusalem.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
67/212
CAPUT 38
CHRIST. Concedo; et homines quoquecaeterarum civitatum, quarum caput eratJerusalem, qui undecunque veniebant diebusfestis adorare in Jerusalem, recte dixerisJerusalem. Sed dic mihi: Homines illi quihabitant Jerusalem, et qui veniebant adorare in
Jerusalem, cum obirent, et congregarentur siveapponerentur ad populum suum, sicut depatribus jam supra memoratum est, desinebantdici Jerusalem, desinebant esse Sion? Nonnepotius ille ipsorum populus, ad quem singuli
obitu suo congregabantur, recte illo nomineapud Deum censebatur, quo, dum adviverentvocabantur, scilicet nomine Sion, nomineJerusalem, cum rege suo David, qui cepit arcemSion, cujus fuit civitas Jerusalem? Taceo nunc
de mystica interpretatione nominum secundumhumanam consuetudinem; tecum loquor nuncde nomine Jerusalem. Ait quidam saeculariumnobilis auctor:
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
68/212
Nam, ut hyperboreae plaustrum glaciale subUrs Vel plaga, qua torrens claususque vaporibusaxis, Nec patitur noctes, nec iniquos cresceresoles, Si fortuna ferat, rerum nos summasequetur, Imperiumque comes Tarpeja sedeperusta, Gallorum facibus Vejosque habitanteCamillo Illic Roma fuit, non unquam perdidit
ordo, Mutato sua jura solo, moerentia tectaCaesar habet, vacuasque domos legesquesilentes, Clausaque justicio tristi fora . . . . . . .
(LUCAN. Phars. lib. V, vers. 23-32)
Apud Epirum, Graecorum civitatem, tunc eratCaesarem fugiens senatus Romanus cumconsulibus Pompeio duce. Si ergo veraciter, etpulchre dici potuit, conventum illum Romam
esse potius quam tecta, ubi derelictae et dictiohujusmodi non dissonat ab humana loquendiconsuetudine quanto magis populus ille, adquem singuli, ut jam dictum est, morientes
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
69/212
congregabantur de Jerusalem et civitatibusejus. Dei cultricibus, recte dici debuitJerusalem, sive Sion, potius quam ipsa parsparva, generatio una, quae suo tempore vivebatin tectis Jerusalem sive Sion! Cum igitur legisexsulta satis, filia Sion, jubila, filia Jerusalemne respicias solam generationem illam, quae intectis Jerusalem habitabat illo tempore, sub
principibus sacerdotum Anna, et Caipha, nec exeo argumenteris Jesum Nazarenum non esseregem Sion, sive Jerusalem, quia generatio illanon recepit eum, neque dicas in adventuejusdem Christi mei non exsultasse Sion, sive
jubilasse Jerusalem, idcirco quia postpassionem ejus mala omnia venerunt supergenerationem illam. Cunctas respicegenerationes millium annorum, quae ab hacvita decedendo congregatae fuerant in unum
populum, universum illum respice populumsive populorum multitudinem, vere Sion, vereJerusalem, et cognosces quam efficaciter, quam
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
70/212
non inaniter dictum sit: Exsulta, filia Sion;jubila, filia Jerusalem, et multa his similia.
JUD. Quod nunc protulisti adversum me depsalmo: fiat mensa eorum coram ipsis inlaqueum, et in retributionem, et in scandalumobscurentur oculi eorum ne videant. Et illud deIsaia: Excaeca cor populi hujus et aures ejus
aggrava; et oculos ejus claude; ne forte videatoculis suis, et auribus suis audiat, et corde suointelligat, et convertatur, et sanem eum (IsaVI), et multa talia saepe mihi objecta audivi, etmulti tuorum memoraverunt haec insultabundi
Nunquid Deus est hujusmodi, ut tu putasscilicet volens aliquid falli, et in errorem induci?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
71/212
CAPUT 39
CHRIST. Nonne Hieremias dicit: Seduxisti meDomine, et seductus sum; fortior me fuisti, etinvaluisti (Jer. XX). Nonne adversus regemAchab loquens spiritui mandacii: Decipies, aitet praevalebis, egredere, et fac ita? (III RegXXII.) Verumtamen audi me; non est unus
modus seductionis; est enim seductio quaseducitur quis a bono ad malum. Hancseductionem Deus nescit. Est econtra seductio amalo ad bonum et hac seductione Deus te etgenus tuum seduxit dum Scripturam sacram
talem esse voluit, ut in lectione ejusobscurarentur oculi tui. Si enim sacramentaejus non clausisset sub figuris, et aenigmatibussi expressisset vocibus manifestis nunquidpatres tui sustinuissent, praesertim rebelles et
increduli, quemadmodum Moyses ipse dixit?nimirum sicut rex Joachim scidit volumenHieremiae, et projecit illud in ignem donecconsumetur igni (Jer. XXXVI), et sicut Isaiam
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
72/212
sectum perhibes a Manasse per occasionemhanc, quia dixit: Vidi Dominum sedentem supersolium excelsum et elevatum (Isa. VI), cumDeus ipse dixisset ad Moysen: Non enim videbitme homo, et vivere potest (Exod. XXXIII). Etita et multo insanius et Scripturas omnesincendissent, et prophetas omnes interfecissentnisi Scripturae clausae illis et signatae fuissent
si manifeste lis prophetae clamassent quidquidde Christo futurum erat et fieri oportebat, verbigratia, quomodo vel quali ordine foretexaltandus in illud solium excelsum etelevatum, de quo dixit Isaias: Vidi Dominum
sedentem super solium excelsum, et elevatumPropterea videbantur claudere sermonem etsignare librum, ligare testimonium et signarelegem, et hoc faciebant in timore magnoprophetantes cum vitae suae periculo
quemadmodum unus eorum Hieremias, cumdixisset: Si occiditur in sanctuario Dominisacerdos et propheta (Thren. II),---formidoinquit, et laqueus facta est nobis vaticinatio, et
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
73/212
contritio (Thren. III). Bona ergo, seductio quafactum est ne Scripturae odio magno habitaecum ipsis qui scripserant delerentur, potiusquesuperventuris saeculis profuturae custodirentur
JUD. Quale est hoc bonum obscuratos, ut dicisoculos meos esse, et mensam meam factam essemihi in scandalum; praecavere Deum et dicere
ne forte convertatur et sanem eum? (Isa. VI)Tale namque hoc est ac si maledicatur surdo, etponatur coram caeco offendiculum. Vide ergoquia, dum vis incusare vehementer, excusas meQuae enim culpa in me, si obscuratus sive
excaecatus sum, cum velim videre, cum etiamputem me et oculos ad videndum, et aures adaudiendum, et cor ad intelligendum habere?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
74/212
CAPUT 40
CHRIST. Nemo hic nisi volens illaqueatur, sivescandalizatur; nullius, nisi volentis obscurarioculi obscurantur, sive excaecantur.
JUD. Et quis est, qui velit excaecari, qui velitillaqueari, qui velit oculis non videre, auribus
non audire, corde non intelligere?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
75/212
CAPUT 41
CHRIST. Ille, qui Christum, quem felle cibavitquem aceto potavit (quemadmodum ipse dixipraecedenti versiculo ejusdem psalmi, qui totusin persona ejus scriptus est: Et dederunt inescam meam fel et in siti mea potaverunt meaceto (Psal. LXVIII), et ante haec: Zelus, ait
domus tuae comedit me, et opprobriaexprobrantium tibi ceciderunt super me (ibid.)ille, inquam, qui hunc Jesum Christum vultomnino non esse Christum, et ex Scripturissuffragium adipisci desiderat, quo videatur eum
rationabiliter negare; ipse est, qui optat oculossuos obscurari, qui sciens et prudens laqueopedes suos immittere contendit (ibid.). Justeergo conceditur ei, et dimittitur secundumdesideria cordis sui dicendo: Fiat mensa eorum
coram ipsis in laqueum, etc.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
76/212
JUD. Quae ratio est dicere Deum, ne forteconvertatur, et sanem eum; quod contra me visesse dictum?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
77/212
CAPUT 42
CHRIST. Quae ratio est dixisse Deum: Egoindurabo cor Pharaonis, ut non dimittatpopulum meum; ego indurabo cor Aegyptiorumut persequantur transeuntes per mare Rubrum?(Exod. VII, VIII, IX, X, et XI).
JUD. Ergone me sic haberi vis, ut Pharaonemsicut Aegyptium?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
78/212
CAPUT 43
CHRIST. Plane Aegyptium, sicut Chananaeumsecundum prophetiam veridicam, qua perEzechielem dictum est tuae terrenaesanguinolentae Hierusalem: Hierusalem, radixtua et generatio tua de terra Chanaan. Patertuus, Amorrhaeus, et mater tua Cethaea (Ezech
XVI). Et est sensus: Quoniam tu nata de carneAbraham, non es ex fide Abraham sic est mihisicut Chanaan, sicut Amorrhaeus, et sicutCethaeus. Ergo et sicut Aegyptius; quia sicutAmorrhaeus, et sicut Cethaeus ita et Mesraim
de quo sunt Aegyptii, non de Sem, sed de Chamfuit exortus. Hinc est illud in psalmo: Etpercussit omne primogenitum in terra Aegypti;primitias omnis laboris eorum in tabernaculisCham (Psal. LXXVII). Igitur si recte intellexisti
quomodo induraverit Deus Aegyptium, ut nondimitteret populum; nihilominus recte, et hocintelligis quomodo dictum sit: Excaeca corpopuli hujus; et aures ejus aggrava, et oculos
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
79/212
ejus claude; ne forte videat oculis suis, etauribus suis audiat, et corde suo intelligat; etconvertatur, et sanem eum.
JUD. Dic tu quomodo induraverit Deus corAegyptiorum ut consequenter, vel similiterdicas quomodo excaecaverit cor meum.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
80/212
CAPUT 44
CHRIST. Utinam sic interroges, ut audiredesideres, et non sis ille de quo in psalmoscriptum est: Noluit intelligere, ut bene ageret?(Psal XXXV.) Deus cor Aegyptiorum in hocinduravit, quod illis quibus invidebant Aegyptiiclarissima beneficia sua larga manu impendit
haec enim morbi hujus, scilicet invidiae, naturahoc proprium est, cui quis multum invidetmagnum ex ejus profectibus tormentum habetAegyptii filios Israel oderant, et invidebant eisgentium salutem tu odisti, et invides nobis. Hoc
autem est peccatum diaboli, per quod mors inhunc mundum introivit (Sap. II). Igitur sicutAegyptiis, duritiae causa efficiens invidiaipsorum exstitit, quia filiis Israel invidebant; itaet populo tuo suae excaecationis causa efficiens
invidia ipsius est, quia salutem gentium oditProinde sicut accipis et accipere debes illudquod eo usque induravit Dominus corAegyptiorum, donec perirent persequendo filios
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
81/212
Israel fugientes per mare Rubrum sic accipeistud, quod populus tuus eo usque excaecatusest persequendo credentes in Christum etfugientes per baptismi sacramentum, donecexterminaretur, secundum verba haec, quae incadem prophetia subjuncta sunt: Dixit enimPropheta: Usquequo, Domine? (Isa. VI) etresponsum est: Donec desolentur civitates
absque habitatore, et domus sine homine, etterra derelinquetur deserta, et longe facietDominus homines (ibid.). Quod idem est ac sidiceret: Et qui reliqui fuerint ex Judaeis captividucentur in omnes gentes. Haec duo mala
evenerunt ibi scilicet caecitas cordis, etdispersio captivitatis. Quae loco praescriptocontinuat concessio prophetica, dicendoObscurentur oculi eorum, ne videant et dorsumeorum semper incurva (Psal. LXVIII), et
utrumque Evangelio Christi bonum est. Si enimvideres, id est in Christum credidissesBaptismum et circumcisionem commiscuissessicut facere volentes pauci illi, qui ex populo tuo
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
82/212
conversi, et sanati, id est baptizati sunt in initioChristianitatis, seditiones Evangeliipraedicatoribus excitaverunt, sedensque incivitatibus tuis dorso erecto, si non essesincurvatus, pro arbitrio tuo velles praedicari, etnonnisi circumcisum gentilem patererisadmitti: atque hoc pacto nec mihi, nec tibiChristus esset, nec mihi nec tibi Evangelium
prodesset.
JUD. Malis meis insultas, non recogitans quiascriptum est: Cum converterit Dominuscaptivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et
laetabitur Israel (Psal. XIII).
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
83/212
CAPUT 45
CHRIST. Non insulto, sed tanquam frater fratrivoces veritatis ingero, bonum tibi retribuenspro malo, quia tu salutem meam odisti, egoautem salutem tuam desidero. Nosti illamparabolam Domini mei? Homo quidam habuitfilios duos, et dixit adolescentior ex illis patri
Pater, da mihi portionem substantiae quae mecontingit (Luc. XV), etc. Ego et tu sumus illi duofilii; etenim unus Deus nos creavit, unus Adamnos ambos genuit. Ecce tu foris stas prae ira etindignatione, quia Pater meus salvum me
recepit, et non vis introire pariterque epulariEgo autem egredior ad te, et rogo ut ingrediarisostendens tibi stolam primam, quam Pater inlavacro mihi dedit cum annulo fidei, etcalceamentis scientiae veritatis. Accipe mecum
hunc annulum, admitte fidelem sermonemistum, quem, quoniam de fide est, annulumnuncupare placuit; et stola ista induere, etcalceamentis istis mecum calceare.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
84/212
LIBER SECUNDUS
CAPUT 1
CHRISTIANUS. Deus omnipotens, cum sit ipsefidelis in omnibus verbis suis (Psal. CXLIV)fidem ab homine ante omnia requirit, et sinefide impossibile est placere ei (Hebr. XI), hanc
in primo homine quaesivit, et non invenit; illeenim serpenti magis quam Deo crediditQuaesivit in Noe, et invenit; quaesivit inAbraham, et invenit; quaesivit in Maria virgineet invenit, nullum signum horum alicui
praemittens, ut crederetur sibi, nova et inauditapromittenti. Inventa ergo fide delectatus, utvere thesauri magni inventione signaculumsuum apposuit Deus foederatus homini foedereinsolubili; illi, videlicet, Noe arcum suum in
nubibus coeli, ut viso hoc signo recordareturfoederis sui, ut non sint ultra aquae diluvii; huicautem, scilicet Abrahae, signum circumcisionisut recordaretur promissi sui; scilicet seminis
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
85/212
quod daturum se illi promisit, et cumjuramento repromisit. Tertium fidei signumquam videlicet fidem, ut jam dictum est, inMaria virgine invenit, credente parituram sesine viro Christum Filium Dei, et in omniEcclesia, quae illam Virginem peperisse fidelitercredit; tertium, inquam, fidei signumsignaculum est ejusdem crucis Christi Filii Dei
cum sacramento baptismi, ut videat, etrecordetur foederis sui, et non percutiat nos indie judicii, sicut quondam in Aegypto: Videboinquit, sanguinem, et pertransibo vos, nec eritin vobis plaga disperdens, quando percussero
terram Aegypti (Exod. XII). De hac fide sipraecedenti libello non satisfactum est tibiobjice quidquid contra sentis.
JUDAEUS. Tu in unam tantummodo partem
aspicis, et si tractas de fide Abrahae, utobliviscaris Moysi legis, legis Dei. Non recogitassigna, et mirabilia quae fecit Deus in terraAegypti, ut daret nobis legem in monte Sinai
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
86/212
quinquagesimo die egressionis de terra Aegypticum tantis indiciis praesentiae ipsius Deiaudiebantur enim tonitrua, et micabant fulguracunctus que populus audiebat voces, et sonitumbuccinae, videbant lampades, montemquefumantem (Exod. XX). Nullam fecistimentionem illius foederis, quod tunc nobiscumpepigit, quemadmodum ibidem Scriptura dicit
Tulitque Moyses dimidiam partem sanguinis, etmisit in crateres: partem autem residuam fuditsuper altare. Assumensque volumen foederislegit audiente populo, sumptumque sanguinemrespersit in populum, et ait: Hic est sanguis
foederis, quod pepigit Dominus vobiscum supercunctis sermonibus his (Exod. XXIV). Nuncergo dic mihi: Si per fidem justificatus estAbraham justificatione sufficienti, si foedusillud, quod cum eo Deus pepigit propter fidem
satis justitiam ejus confirmavit. Quid deincepsopus erat justificatione legis, aspersionesanguinis foederis, sive foedere sanguinisholocausti, omnique ritu caeremoniarum vel
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
87/212
sacrificiorum, quem tradidit nobis proemundatione cujusque delicti? Quorsum totusille cultus tabernaculi foederis?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
88/212
CAPUT 2
CHRIST. Interrogabo te unum sermonemquem si dixeris mihi, dicam tibi quorsum illaomnia, propter quid lex data fuerit; Abrahampater nostrae fidei quam ob causam ingressusest ad ancillam Sarae Aegyptiam Agar, postannos decem quam habitare coeperat in terra
Chanaan, postquam pepigerat Dominus cum eofoedus, postquam Scriptura dixerat: CrediditAbraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam?(Gen. XV).
JUD. Quia Sarai Uxor Abraham non genueratliberos, ait Scriptura, sed habens ancillamAegyptiam, nomine Agar, dixit marito suo: Ecceconclusit me Dominus, ne parerem; ingrederead ancillam meam si forte ex illa suscipiam
filios (Gen. XVI). Acquievit ille deprecanti, etingressus ad ancillam genuit ex ea Ismahel(ibid).
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
89/212
CAPUT 3
CHRIST. Ut dixisti, ita est; simul autemmeminisse debes quae Deus per prophetamdixit. Et ego visiones multiplicavi, et in manuprophetarum assimitatus sum (Ose. XII).
JUD. Memini et in quo haec dicta sunt
propheta, et ipse et Osee.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
90/212
CAPUT 4
CHRIST. Et ille pater Abraham propheta etprophetarum primus fuit. Ipse namque primusillorum est, ad quos factus est sermo Dominisicut scriptum est: Mihi autem, inquit, nondedisti semen, et ecce vernaculus meus naeresmeus erit. Statimque sermo Domini factus est
ad eum: non erit hic haeres tuus (Gen. XV), etcEt pro illo ad Abymelech Deus locutus est: Nuncigitur redde uxorem viro suo, quia propheta estet orabit pro te (Gen. XX). Et in psalmo jam deAbraham et Isaac et Jacob scriptum est: Non
reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eisreges. Nolite tangere christos meos, et inprophetis meis nolite malignari (Psal. CIV)Proinde nunc dico: Si in manu prophetarumDeus assimilatus est, quod ore eum prophetico
dixisse diffiteri non potest, quanto magis et inmanu istorum, qui et prophetae et prophetarumpatres atque principes exstiterunt, assimilatusest? Igitur quanquam allegorias nostras oderis
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
91/212
et contemnere consueveris, patere ut audiasquod secundum illam rem gestam, quamproposuit Deus, in manu Abrahae assimilatussit.
JUD. Perge quo cupis, perfice quo intendis, daquam polliceris assimilationem Dei in manuprophetae patris mei.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
92/212
CAPUT 5
CHRIST. In Abraham Deus Pater omniumnostrum, in Sara fides, in Agar lex Moysiassimilata est. In sterilitate Sarae sterilitas fideiassimilata est, quia videlicet sicut illa libera, illaprinceps diu sterilis fuit, ita fides, quae solahumani generis libertas vera et nobilitas est
fere sterilis exstitit, postquam Deo Patri etCreatori nostro nupsit, postquam propter illamDeus homini dignatus est foederari, et animaehominis conjungi foedere conjugaliconjunctione maritali. Quantos enim praeter
Isaac et Jacob et Joseph filios fidei, filiospromissionis demonstrare poteris? Nempe et sifuerunt plures aliqui, ut nunc interim taceam demultitudine stirpis Ismahel, stirpisque Esau; destirpe loquor patris Jacob. Et si, inquam
fuerunt plures aliqui filii fidei praeter illos, quosScriptura nominavit, attamen fuere tam pauciin comparatione filiorum carnis multitudinis ut
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
93/212
veraciter dicas quia fides sterilis, caro autemfecunda erat.
JUD. Discerne mihi clarius quos dicis filiosfidei, et quos filios carnis. Qualis est discretiosive distantia filiorum carnis et filiorum fidei?In quo, vel secundum quid utrumquegenerationem discernis?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
94/212
CAPUT 6
CHRIST. Patri Abrahae duo promissa fueruntquorum alterum hoc est: In semine tuobenedicentur omnes gentes (Gen. XXII)alterum: Semini tuo dabo terram hanc (GenXII), terram Chanaam. Quicunque ex Abrahamgeniti promissionem beati seminis
exspectaverunt, juxta fidem, et a longe easaspicientes, et salutantes, et confidentes quodperegrini essent et hospites super terram (HebrXI), ipsi erant filii fidei. Porro qui solam terraeChanaan promissionem exspectaverunt, et
solummodo propter illam clamaverunt adDominum cum affligerentur in terra Aegyptiipsi fuerunt filii carnis. Nunc, quaeso, dicasmihi, ex quo fratres invidi et suo patri infidelesvendiderunt Joseph, post eumdem Joseph
usque ad Moysem quotusquisque fuit quidiceret, aut dicere sciret illud quod dixit idemMoyses: Obsecro, Domine, mitte quemmissurus es? (Exod. IV.) Ergo fides sterilis, caro
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
95/212
autem jam fecunda, in servitutem non Dei, sedhominum Aegyptiorum generabat, imo et diisAegypti serviebat: quod et per prophetasmaximeque per Ezechielem Deus ipsecommemorat. Ergo fides patrum, qui quamvismundo mortui essent, Deo nihilominusvivebant et vivunt, Deo quidem conjuncta eratsed non pariebat secundum similitudinem
Sarae, quae cum esset uxor legitima, uxorlibera, sterilis erat et non pariebat. Merebaturautem ipsa fides, et exigebat ab ipso Deo, utsaltem lex interveniret, quem, ad cultum Deimultitudinem illam astringendo, filios in
servitium fidei pareret, secundumsimilitudinem hanc: Ecce, inquit Sara, conclusitme Dominus, ne parerem; ingredere adancillam meam, si saltem ex ea suscipiam filiosAcquievit Abraham deprecanti, et ingressus ad
ancillam genuit Ismahel. Acquievit Deus Paterexcelsus fidei patrum secretas aures ejusinterpellani, et admittens legemcaeremoniarum genuit ex ea populum, non tam
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
96/212
libertati quam servituti idoneum, id est non tamin dilectione quam in timore colentem etcognoscentem Deum Patrem, vel Creatoremsuum. Hoc enim scire te volo quia Deus legemillam non jussit, sed admisit; non voluit, sedpermisit.
JUD. Quid est quod dicis? Noluit Deus legem?
Non jussit Deus legem? Non scripsit tabulasdigito suo, et dixit Moysi: Haec sunt praeceptamea, haec sunt judicia mea, sic et sic praecipiesfiliis Israel, sic et sic facies holocaustum, et propeccato?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
97/212
CAPUT 7
CHRIST. Oportet te sic Moysem audire etintelligere, ut psalmos quoque et prophetasaudias pariter et intelligas. In psalmo quoqueDeus ipse loquitur: Non in sacrificiis tuisarguam te, et caetera usque nunquidmanducabo carnes taurorum, aut sanguinem
hircorum potabo? immola Deo sacrificiumlaudis (Psal. XLIX), et in Isaia: Quo mihimultitudidem victimarum vestrarum, dicitDominus? Plenus sum; holocaustum arietum, etadipem pinguium, et sanguinem vitulorum et
agnorum et hircorum nolui: Cum veniretis anteconspectum meam, quis quaesivit haec demanibus vestris ut ambularetis in atriis meisNe afferatis ultra sacrificium frustra. Incensumabominatio est mihi; Neomeniam, et Sabbatum
et festivitates alias non feram. Iniqui suntcoetus vestri, Kalendas vestras, et solemnitatesvestras odivit anima mea (Isa. I).
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
98/212
JUD. Propter Jeroboam illa dicta sunt, proptervitulos quos fecit Jeroboam, quos colebat IsraelIdeo holocausta arietum, et adipem pinguiumetc., se nolle dixit, quia sacrificabant vitulis.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
99/212
CAPUT 8
CHRIST. Vituli non in Juda colebantur, non inJerusalem vitulis illis, sed in Samaria, id est indecem tribubus sacrificabatur. Ista autemprophetica lectio sic intitulatur. Visio Isaiaeprophetae filii Amos, quam vidit super Judamet Jerusalem (ibid). Ergo non propter vitulos
illos de praesenti loquebatur super Samariamsed propter sanguinem justum de futuroprophetabat super Judaeos et Jerusalem;quippe qui cum dixisset ea quae jam praelibatasunt usque ad id, et cum multiplicaveritis
orationem, non exaudiam, statim causam istamsubjungit: Manus enim vestrae sanguine plenaesunt (ibid.). Ante sanguinem Christi, nolebatlicet permitteret ea, neque postulabat sicut et inpsalmo scriptum est: Holocaustum et pro
peccato non postulasti (Psal. XXXIX). Extuncautem non solum non vult aut non postulatverum etiam odivit, inquit, anima mea, factasunt mihi molesta (ibid.). Quod nunquam
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
100/212
voluerit, aut quaesierit, sive postulaveritmagnum adhuc et evidens in Jeremiatestimonium hoc est: Haec dicit Dominusexercituum, Deus Israel: Holocaustomata vestraad dite victimis vestris et comedite carnes, quianon sum cum patribus vestris locutus, et nonpraecepi eis in die, qua eduxi eos de terraAegypti de verbo holocaustomatum et
victimarum, sed hoc verbum praecepi eisdicens. Audite vocem meam; et ero vobis Deuset vos eritis mihi populus; et ambulate in omnivia, quam mandavi, ut bene sit vobis (Jer. VII)
JUD. Quam facis distantiam inter verbumholocaustomatum, et victimarum, et vocem siveverbum quod nobis Deus praecepit, aut certeviam quam mandavit ut ambularemus in ea, utbene esset nobis?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
101/212
CAPUT 9
CHRIST. Non ego facio, sed factam inveniomagnam secundum verba praescriptadistantiam inde commonitus respexi diligentiusad ipsam legis scripturam, et inveni ipsam, inquo tibi quoque demonstrare possimsententiam. Vocem Domini, sive viam, quam
praecepit, quam mandavit, ecce habes in Exodoante reatum vituli conflatilis, quem fecerunt etadoraverunt. Non, inquit, habebis deos alienoscoram me, etc. usque omnia quae dixi vobiscustodite? et per nomen externorum deorum
non jurabitis, neque audietur ex ore vestro(Exod. XX;--- XXIII). Haec sunt praecepta etjudicia, quae faciens homo vivet in eis, ait ipseDominus. Porro post haec, cum moram faceretMoyses in monte cum Domino, loquens
Dominus ad Moysem, durissimum posuit supereos jugum legis caeremoniarum propterreatum, ut jam dictum est, vituli quem feceruntHinc ipse Dominus per Ezechielem loquitur
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
102/212
Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi indesertum, et dedi eis praecepta mea; et judiciamea ostendi eis, quae faciat homo, et vivat in eis(Ezech. XX). Et subinde: Iterum levavi manummeam in eos in solitudine ut dispergerem illosin nationes, et ventilarem eos in terras, eo quodjudicia mea non fecissent, et praecepta meareprobassent, et Sabbata mea violassent, et post
idola patrum suorum fuissent oculi eorum. Ergoet ego dedi eis praecepta non bona, et judicia inquibus non vivent, et pollui eos in muneribussuis, cum offerrent omne quod aperit vulvampropter delicta sua (ibid.). Considera praecepta
quae prius dederat, et judicia quia valde bonasunt, quorum summa est: Quod tibi non visfieri, alii me feceris (Tob. IV), sive quaecunquevultis ut faciant, vobis homines, et vos eademfacite illis (Matth. VII): et praecepta quae
deinde dedit, quia non quidem malaverumtamen non bona fuerunt; quia nequeportari potuerunt, neque vitam hominis insemetipsis habuerunt. Quomodo enim viveret
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
103/212
homo in sanguine, vel pro sanguine brutorumpecorum, pro observatione mundorum siveimmundorum animalium, leprae et non lepraehominis, vestium atque domorumcaeterorumque talium, quae maxime in Leviticoscripta sunt?
JUD. Ante illum, quem dicis, reatum vituli
holocausta et victimas pacificas obtulit ipseMoyses. Sic enim ibidem scriptum est: Scripsitautem Moyses universos sermones Domini, etmane consurgens aedificavit altare ad radicesmontis, et duodecim titulos per duodecim
tribus Israel, misitque juvenes de filiis Israel, etobtulerunt holocausta, immolaveruntquevictimas pacificas Domino, vitulos duodecim(Exod. XXIV).
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
104/212
CAPUT 10
CHRIST. Et si legisti, quia sic factm est;nunquid legisti quia a Deo illi jussum est?Poteras mihi objicere et illud, quia et Noe longeante Moysem arca egressus aedificavit altareDomino, et tollens de cunctis pecoribus etvolucribus mundis obtulit holocausta super
altare, adoratusque est Dominus odoremsuavitatis (Gen. X). Quod si mihi objecissesaddidissem ego aliud, quia Melchisedech, rexSalem, qui non improbabiliter existimatur Semfilius ejusdem fuisse Noe, reverso Abraham a
caede Chodorlahomor et regum qui cum eoerant, occurrens obtulit panem et vinum, eratenim sacerdos Dei altissimi, benedixitque ei(Gen. XIV). Ecce alterum longe ante Moysemsacrificium; et neutrum jussum, utrumque
voluntarium. Ego non ignoro, quod istorummagis Altissimo placuerit, nec tibi ignorare licetdicente Scriptura in quemdam quem tuignorare velles: Juravit Dominus et non
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
105/212
poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternumsecundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX)Sed de isto alias opportunius, nunc dicerepraestat, cur prius sacrificium carnis etsanguinis bruti Deus admiserit, et ritum ejusipse praeceptor ordinaverit. Nimirum quiapopulus carnalis ab ejusmodi sacrificiis nonposset avelli, et si Deo in hujusmodi sacrificare
permissus non fuisset, simulacris illa proniusobtulisset. Ecce experimentum aderat, quiaformato vitulo surgentes mane obtuleruntholocausta et hostias pacificas et sedit populusmanducare, et bibere; et surrexerunt ludere
(Exod. XXXII). Igitur quia et fides patrum, utjam supradictum est, interveniebat, et protempore necessarium erat ut succrescensmultitudo filiorum carnis astringeretur adcultum Dei per severitatem legis: acquievit
Deus, et legem Dei ritumque sacrificiorum sicpraecepto suo ordinavit, ut in illis nonnecessariis umbra vel figura esset necessariaerei et veritatis.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
106/212
JUD. De figuris vel umbris mecum agere noli;sed de ipsis Scripturae vocibus et sensibusmanifestis simpliciter et plano atque intelligibilimodo locutionis. Quid enim mihi de his quaeipsa Scriptura non tradidit, neque ut quaereremdemandavit?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
107/212
CAPUT 11
CHRIST. Nonne tibi supra dixi, et notumhabere debes illud propheticum: Et ego visionesmultiplicavi, et in manu prophetarumassimilatus sum (Ose. XII). Nonne et ad ipsumMoysem prophetam maximum, post quem, aitScriptura, non surrexit propheta in Israel sicut
ille quem nosset Dominus facie ad faciem(Deut. XXXIV), idem Dominus dixit, cum fierijuberet tabernaculum: Inspice et fac secundumexemplar, quod tibi in monte monstratum est?(Exod. XXV). Quid vel quale exemplar ille
demonstratum putas?
JUD. Quid putem, nisi quod Scriptura ipsadicit, quia fecerat tabernaculum Deus, et Moysidemonstravit ut faceret simile illi
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
108/212
CAPUT 12
CHRIST. Si ita fuisset, nonne facilius erat illudipsum dare Moysi, sicut tabulas dedit, quamaliud facere tanto labore, tantisque impensis?sed erat profecto spirituale et coelestesanctuarium in proposito Dei, revelandum inplenitudine temporis cujus, quia nondum
tempus erat, imaginem praeire voluit in illissanctis manufactis. Itaque factum est secundumsimilitudinem suprascriptam liberae et ancillaeut deprecatu liberae, quia sterilis erat, adancillam vir liberae legitimus ingrederetur, id
est pro merito fidei patrum, quoniam ipsa fidesin paucissimis fructificabat, legem admitteretDeus, et sic saltem ex ancilla susciperet filioslibera qui salvarentur.
JUD. Quid opus erat ut secundum sententiamtuam fides sterilis esset, et propter sterilitatemlex subintroiret? Non poterat Deus facere, ut
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
109/212
fides jam tunc pareret, quo facto legislationesecundum te opus non esset?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
110/212
CAPUT 13
CHRIST. Hoccine interrogas, quare jam nonveniret semen illud quod Abrahae promissumfuerat, in quo per fidem benedicerentur omnesgentes? Ego tibi dico: Idcirco non jam tuncvenire debebat, quia Deus iratus erat. Sic enimhabes, quia cum semen illud suspirans Moyses
dixisset: Obsecro, Domine, mitte quemmissurus es (Exod. IV), protinus subjunctumest: Iratus Dominus in Moysem ait: Aaronfrater tuus Levites, scio quod eloquens sit(ibid.), etc. Est enim hic sensus: Quia Dominus
iratus erat, idcirco super eo quod obsecrabatMoyses, nihil respondit, sed alia quae coeperatprosecutus est.
JUD. Quam ob causam tunc Deus iratus erat?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
111/212
CAPUT 14
CHRIST. Nimirum propter peccata domus, siveejusdem generis Abrahae, cui Deus saepedictam benedictionem promiserat, scilicetpropter sacrilegium filiorum Jacob, quivendiderunt fratrem suum Joseph.
JUD. Nunquid Moyses illum vendiderat?Quomodo ergo propter causam illam diceretiratus Dominus in Moysem?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
112/212
CAPUT 15
CHRIST. Idcirco sic de semetipso dixit MoysesIratus Dominus in Moysem, quia fere solus ipsescienter habebat illius exspectationispromissionem. Num parva erat causa illavenditio illa, talis illius fratris, cujus venditionisvidelicet ferrum ipsius sancti patris animam
tandiu sauciaverat? Hoc malum portenderatipsi patri Abrahae, quando pepigit Dominuscum illo foedus, visio illa: cum dictum fuisset adeum: Scito praenoscens quod peregrinumfuturum sit semen tuum in terra non sua, et
subjicient vos servituti, etc., usque generationeautem quarta revertentur huc (Gen. XV)confestim istud subjunctum est: Cum ergooccubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, etapparuit clibanus fumans et lampas ignis
transiens inter divisiones illas (ibid.). Illeclibanus fumans cum caligine tenebrosaportendebat invidiae clibanum fumosum, atquecaliginosum, quo adusti atque decocti et
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
113/212
obscurati filii Jacob fratrem optimumvendiderunt; et illa lampas ignis lucidapraesagiebat miracula per quae liberandi erantde servitute Aegyptiorum, quibus traditi fuerantusque ad quartam generationem, propter illudpeccatum. At in servum venundatus Josephservivit annis quatuordecim. Quando enimvenundatus est, erat annorum sedecim; quando
autem eductus de carcere stetit anteconspectum Pharaonis, erat annorum trigintaJusto ergo judicio propter peccatum illuddifferri conveniebat semen illud benedictionisAbrahae promissum, per generationem
quatuordecim, et pro annis singulis singulasgenerationes supputari, sicut et alibi annus prodie compensatus est generationi illi, quae exivitde terra Aegypti. Juxta numerum quadragintaait Dominus, quibus considerastis terram
annus pro die imputabitur; et quadragintaannis recipietis iniquitates vestras (Num. XIV).
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
114/212
JUD. Illud semen quod tu intendis, tuus illeChristus quem dicis esse illud semen quod DeusAbrahae promisit, nunquid venit statim postgenerationes quatuordecim? Multo pluresfuerunt generationes ab Abraham usque ad diesHerodis quo regnante natus est ille quemChristum dicis
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
115/212
CAPUT 16
CHRIST. Exspecta paulisper, ut dicam tibi illudquod tu ipse verum esse diffiteri non potesGenerationes quatuordecim ab Abraham, cuiclibanus ille fumans praemonstratus est inDavid terminatae sunt. At ille non minuspeccavit, tollendo uxorem Uriae, et ipsum
interficiendo gladio filiorum AmonQuamobrem, ait Dominus, non recedet gladiusde domo tua usque in sempiternum (II RegXII). Exigebat ergo justitia, ut diferret DeusChristum suum non paucioribus, id est
quatuordecim generationibus. Quibus expletisnihilominus justum erat differri generationibusquatuordecim, nec solummodo Christumdifferri, verum etiam in captivitatem ducipopulum, maxime propter peccata Manassen
impleverant enim Jerusalem sanguine innoxiousque ad os.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
116/212
JUD. Quis prophetarum causas istas dixit, autin qua Scriptura dilationes istas sic provenisseaut provenire debuisse legisti?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
117/212
CAPUT 17
CHRIST. Evangelista divinus non absque illo, inquo prophetae locuti sunt spiritu, cum perordinem digessisset generationes ab Abrahamusque ad Christum, protinus ita subdistinxitOmnes ergo generationes ab Abraham usque adDavid generationes quatuordecim, et a David
usque ad transmigrationem Babylonisgenerationes quatuordecim, et atransmigratione Babylonis usque ad Christumgenerationes quatuordecim (Matth. I). Haecdicens vigilantem auditorem mittit ad
quaerendas ex Scripturis causas dilationum, etecce causae manifestae sunt.
JUD. Ego Evangeliis tuis non attendo; sed hocscio, quia quando natus est is quem Christum
dicis, magis abundabat iniquitas quam eatenusabundaverat, nisi forte hoc etiam asserere tuvelis quod peccatum David majus fuerit omnibelluina crudelitate Herodis.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
118/212
CAPUT 18
CHRIST. Impietas Herodis, et omnis sanguisquem ille effudit, non debuit imputarigenerationibus Judaici generis. Ille enim nonJudaeus erat, sed alienigena, patre Idumaeo etmatre ortus Arabica. Unde et haec te concedereoportet quia tempus erat ut mitteretur jam qui
mittendus fuerat, quoniam in illo ablatum eratsceptrum de Juda. Dixerat enim pater Jacob inbenedictione Judae: Non auferetur sceptrum deJuda et dux de femoribus ejus, donec veniat quimittendus est (Gen. XLIX). Sed jam redeamus
ad coeptam similitudinis demonstrationemNam si vis, si benevolentia non deest cordis tuisatisfactum esse esse potest, ut jam non quaerascur Deus fidem sterilem tandiu esse permiseritet interim legem admiserit secundum
similitudinem sterilitatis Sarae, propter quampater Abraham ad ancillam ingressus estdomina deprecante. Nam illud magis mirandumest in gloriam fidelis Dei, quod tandem fecit
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
119/212
sicut promiserat, tot vel tantis malis offensus abipsis quorum patribus promiserat.
JUD. Jam de illa similitudine satis dictum estQuid inde amplius dicere habes?
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
120/212
CAPUT 19
CHRIST. Scio quia jamdudum audire vixsustines, et vereor ne, dum cupio tibi sublevarevelamen vultus Moysi, ut videas claritatem ejuseffugias sicut fugiebant patres tui, cum viderentsplendidam faciem ejus nondum velatam, ettimebant propius accedere. Totam
similitudinem tibi volo aperire usque ad illudEjice ancillam et filium ejus; non enim erithaeres filius ancillae, cum filio meo Isaac (GenXXI). Illa videlicet ancilla concepisse se vidensdespexit dominam suam, et lex postquam
subintravit, occasionem carnali fecit multitudiniut contemneret, et pene oblivioni daretjustitiam fidei, putans se justificari posse exoperibus legis. Unde et tu cum superius teinterrogarem per quid Abraham justificatus
fuerit, dicere nescisti, usque adeo propterancillam legem neglexisti dominam fidem, ut nesaltem unquam fuisse illam meminisses, nisitibi impegissem sententiam irrefragabilem et
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
121/212
veram: Credidit Abraham Deo, et reputatum estilli ad justitiam (Gen. XV). Deinde sequiturEcce, ait Abraham, ancilla in manu tua estutere ea ut libet. Affligente igitur eam Saraifugam iniit? (Gen. XVI.) Quidquid egerint probijudices Israel regesque fideles, cohibendopopulum ab illicitis, afflictio fuit ancillae illi;idcirco fugit. Initium fugae fuit in eo quod
vitulum unum in deserto post exitum deAegypto sibi formavit, et sculptile illud adoravitgaudens quod in illius cultu comedere et bibere,et deinde ludere vacaret sibi. Consummatioautem ejusdem fugae in eo fuit quod decem
tribus, scissae a domo David, etiam duos vitulosfecerunt sibi. Sed ecce angelus Domini: Agarinquit, ancilla Sarai, unde venis? Vel quo vadis?Quae respondit: A facie Sarai dominae meaeego fugio: dixitque ei angelus Domini
Revertere ad dominam tuam, et humiliare submanu ejus (ibid.). Nonne similiter sermoDomini per prophetas revocavit, et revocarenon desiit per prophetas populum refugum a
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
122/212
cultu vitulorum et Baal, caeterorumquedaemoniorum, ad cultum Dei sui? Vix tandemeffecit ut tribus Juda rediret ad cultum Dei sui;nam decem tribus scissae per Jeroboam a domoDavid nunquam recesserunt a cultu vitulorumquos Jeroboam fecit; propter quod in Assyriostranslatae sunt captivitate indissolubili. HincOsee Doninus ipse dixit: Quia non addam ultra
misereri domui Israel; sed oblivione obliviscareorum, et domus Juda miserebor (Ose. II)Profecto quando tribus Juda poenitentiam egitet de Babylonica captivitate reversa templum etcivitatem reaedificavit, tunc ancilla ad dominam
suam rediit, et sub manu ejus humiliata estTandem libera peperit Isaac, id est fidesnobilissima et princeps ex utero Virginis MariaeJesum Christum de Spiritu sancto conceptumenixa est. Quo facto vidit Sara filium ancillae
ludentem cum Isaac filio suo? dixitque adAbraham: Ejice ancillam hanc, et filium ejusnon enim erit haeres filius ancillae cum filiomeo Isaac. Sed nimirum vidit liberrima fides
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
123/212
carnalem Judaismum ludentem, id estilludentem, imo persequentem ChristumChristi apostolos, et ecce electus est cum legesua populus secundum solam carnem Judaeusut non sit haeres in regno Dei, ejectus quoquede loco terrenae possessionis, ut non vacet eiludere, id est persequi libertatem fidei.
JUD. Si ita est, ut dicis, magna mihi est inChristum tuum causa odii. Nam secundumaffectatam similitudinem quam introduxistiadventus ejus causa mihi est totius mali, causaexcidii, captivitatis et dispersionis et
longissimae captivitatis. Populus, antequam isteveniret, eram Dei; nunc jam autem nec populusnec Dei sum, ut tibi videtur; nimis ergo malemihi propter adventum ejus.
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
124/212
CAPUT 20
CHRIST. Falsum est. Non propter adventumejus populus esse desisti, imo propter adventumejus diutius populus fuisti. Nam propter eum utnasceretur, ut esset unde illo nascentepromissio impleretur, reservatus es tureservata est tribus Juda, cum decem tribus
perpetuae captivitati adjudicarentur, etreaedificata est civitas tua Jerusalem, undevenire oportebat tantam salutem juxta illudQuia de Sion exibit lex, et verbum Domini deJerusalem (Isa. II). Nunquid enim minus
peccaverat illud tua terrena Jerusalem, quamSamaria? Imo plus peccasse arguitur perprophetam, dicente Domino ad ipsamJerusalem: Vivo ego, quia non fecit Sodomasoror tua, sicut fecisti tu, et Samaria dimidium
peccatorum tuorum non peccavit, sed vicisti easin sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas inomnibus abominationibus tuis quas operata es(Ezech. XVI). Depone ergo magnitudinem odii
-
7/25/2019 RUP 170 11 DialogusChristianumJudaeum
125/212
et iracundiae, de qua Psalmista loquitur inpersona Christi: Et in iracundia terraeloquentes dolos cogitabant (Psal. XXXIV, vXX), quia non propter adventum ejus perdidistiterram tuam; imo propter eum, ut eo nascenteveritas Dei, qui repromiserat Abrahae etjuraverat fideli David, adimpleretur, tu diutiuspossedisti eam, quam decem tribus non
injustiores, imo justiores te possideruntSamariam.
JUD. Superius dixisti quia praecepta et judiciaquae ante reatum vituli data sunt, praecepta et
judicia justitiae fuerunt; et q