virgilio - catalepton
DESCRIPTION
Obra menor y de juventud. Latín clásicoTRANSCRIPT
Labores iuvenilesTextus:P. Vergili Maronis operaed. R. A. B.
Mynors, Oxford 1969
___________________________________________________
Catalepton I(ca. 50 a. Chr. n.)De qua saepe tibi, venit, sed, Tucca, viderenon licet: occulitur limine clausa viri.de qua saepe tibi, non venit adhuc mihi, namquesi occulitur: longe est, tangere quod nequeas.
5venerit, audivi. sed iam mihi nuntius istequid prodest? illi dicite cui rediit.Catalepton II(ca. 50 a. Chr. n.)Corinthiorum amator iste verborum,iste, iste rhetor, +namque quatenus+ totusThucydides, tyrannus Atticae febris,tau Gallicum, min et sphin ut male illisit,
5ita omnia ista verba miscuit fratri.Catalepton V(ca. 50 a. Chr. n.)Ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,inflata rhoeso non Achaico verba,et vos, Selique Tarquitique Varroque,scholasticorum natio madens pingui
5ite hinc, inane cymbalon iuventutis.tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,vale, Sabine, iam valete, formosi.nos ad beatos vela mittimus portusmagni petentes docta dicta Sironis
10vitamque ab omni vindicabimus cura.ite hinc Camenae vos quoque. ite iam sane,dulces Camenae - nam fatebimur verum,dulces fuistis -: et - tamen meas chartasrevisitote, sed pudenter et raro.Catalepton VIII(ca. 42 a. Chr. n.)Villula, quae Sironis eras, et pauper agelle,verum illi domino tu quoque divitiae,me tibi et hos una mecum, quos semper amavi,siquid de patria tristius audiero,
5commendo imprimisque patrem: tu nunc eris illiMantua quod fuerat quodque Cremona prius.