bestiae et homines

4

Click here to load reader

Upload: paola-alarcon-hernandez

Post on 23-Dec-2015

44 views

Category:

Documents


5 download

TRANSCRIPT

Page 1: Bestiae Et Homines

BESTIAE ET HOMINES

1. Equus et ovis, canis et lupus bestiae sunt. Leo quoque et aquila bestiae sunt. Cauda leonis longa est. Lupus et leo bestiae ferae sunt. Bestiae ferae alias bestias edunt. In Africa multi leones sunt. Pastores Africae leones timent, nam leones non solum oves pastorum edunt, sed etiam pastores ipsos! Num pastor bestia est? Non bestia, sed homo est pastor. Viri et feminae homines sunt. Leones autem non solum alias bestias, sed etiam homines edunt. Ferae et homines amici non sunt. Canis amicus hominis est, ea non est bestia fera.

2. Aliae bestiae sunt aves, aliae pisces. Aquila avis magna est. Aves in aere volant. Pisces in aqua natant. Homines in terra ambulant. Avis duas alas habet. Homo duos pedes habet. Piscis neque alas neque pedes habet. Avis, quae volat, alas movet. Homo, qui ambulat, pedes movet. Piscis, qui natat, caudam movet. Canis, qui laetus est, caudam movet. Quum avis volat, alae moventur. Quum homo ambulat, pedes moventur. Quum piscis natat, cauda movetur.

3. In horto et in silva multae aves sunt. Canis aves, quae inter arbores volant, aspicit. Canis ipse non volat, nam canis alas non habet. Canis volare non potest. Neque pastor volare potest. Pastor duos pedes habet; itaque pastor ambulare potest. Homines ambulare possunt, quod pedes habent, neque volare possunt, quod alas non habet.

4. Mercurius autem volare potest, nam in pedibus eius alae sunt. Num Mercurius homo est? Mercurius non homo, sed deus est. Mercurius deus mercatorum est. (Mercator est homo, qui emit et vendit). Mercurius inter deos et homines volat.

5. Pisces neque volare neque ambulare possunt. Pisces in aqua natare possunt. Num homines natare possunt? Alii homines natare possunt, alii non posunt. Marcus et Quintus natare possunt, Iulia non potest: ea nimis parva est.

6. Neptunus natare potest. Quis est Neptunus? Neptunus deus maris est. Oceanus Atlanticus magnum mare est. Mercurius et Neptunus dii Romani sunt. Romani multos deos habent. Homines deos videre non possunt. Dii ab hominibus videri non possunt.

7. Prope villam Iulii parvum flumen est. In flumine pisces sunt. Pisces in aqua fluminis natant. In fluminibus et in maribus magnus numerus piscium est. Flumina et maria plena piscium sunt. Nemo pisces fluminum et marium numerare postest. Pisces numerari non possunt.

8. Pisces in aqua vivunt. In terra pisces vivere non possunt, nam pisces in aere spirare non possunt. Homo sub aqua spirare non potest. Homo vivit, dum spirat. Homo, qui spirat, vivus est, qui non spirat, mortuus est. Homo mortuus neque videre neque audire, neque ambulare neque currere potest. Homo mortuus se movere non potest. Quum homo spirat, anima in pulmones intrat et rursus ex pulmonibus exit. Anima est aer, qui in pulmones ducitur. Qui animam ducit, animal est. Non solum homines, sed etiam bestiae animalia sunt. Alia animalia in terra vivunt, alia in mari. Animalia, quae in mari vivunt, sunt pisces.

9. Sine anima nemo vivere potest. Homo, qui animam non ducit, vivere non potest. Spirare necesse est homini. Edere quoque homini necesse est, nam nemo sine cibo vivere potest. Necesse est cibum habere. Pecuniam habere necesse est, nam qui pecuniam non habet, cibum emere non potest. Sine pecunia cibus emi non potest. Num gemmas habere necesse est? Id non necesse est, nam gemmas edere nemo potest. Neque gemmae neque margaritae edi possunt. Quid facit mercator? Mercator emit et vendit.

10. Aves horti nidos in arboribus faciunt. Nidi earum inter ramos et folia arborum sunt. Aliae aves in terra nidos faciunt. Alii nidi in arboribus sunt, alii in terra. Aquilae in montibus nidos faciunt. In nidis ova sunt. Aves ova pariunt, ex quibus parvi pulli exeunt. Canis non ova, sed pullos vivos parit. Equus et ovis, lupus et leo pullos vivos pariunt. Feminae liberos pariunt.

11. Aves horti aquilam timent, quod aquila aves et pullos earum edit. Quum aquila supra hortum volat et cibum quaerit, parvae aves se inter folia arborum occultant. Itaque aquila eas reperire non potest. Neque aves neque nidi avium ab aquila reperiri possunt.

12. Marcus et Quintus et Iulia in horto sunt. Marcus et Quintus inter arbores ambulant, Iulia cum cane inter rosas ambulant. Quid faciunt pueri? Pueri nidos quaerunt. Quid facit Iulia? Iulia canit. Pueri puellam canere audiunt. Vox Iuliae pulchra est.

13. Quintus: "Audi! Iulia vocem pulchram habet!"14. Canis laetus caudam movet et latrat. Vox canis pulchra non est, canis canere non potest! Num aves et pisces

canere possunt? Aves canere possunt, pisces non possunt. Pisces voces non habent. Quum pueri nidos querunt, aves horti non canunt. Non solum aquila, sed etiam pueri a parvis avibus timentur.

15. Quintus nidos reperire non potest, quod rami et folia nidos ab oculis eius occultant. Marcus autem nidum reperit et Quintum vocat: "Veni, Quinte! In hac arbore nidus est". Quintus accurrit.

16. Marcus: "In arborem ascende, Quinte!"17. Quintus in arborem ascendit; iam Quintus supra Marcum in arbore est. Marcus ipse in arborem ascendere timet!

Page 2: Bestiae Et Homines

18. Marcus interrogat: "Quot ova in nido sunt?"19. "Nulla ova, sed quattuor pulli", respondet Quintus. 20. Nidus in parvo ramo est. Ramus, qui nidum sustinet, non crassus, sed tenuis est. Ramus tenuis Quintum

sustinere non potest, nam Quintus puer crassus est. Ecce ramus cum puero et nido et pullis ad terram cadit!21. Marcus Quintum ad terram cadere videt et perterritus est. Iam Quintus et quattuor pulli sub arbore iacent. Neque

Quintus neque pulli se movent. Pulli mortui sunt. Num Quintus mortuus est? Minime. Quintus spirat. Puer, qui spirat, mortuus esse non potest. Sed Marcus eum spirare non videt, nam anima videri non potest.

22. Quid facit Marcus? Marcus perterritus ad villam currit et magna voce clamat: "Pater! Veni!"23. Iulius eum vocare audit et exit in hortum. Pater filium perterritum ad se accurrere videt eum-que interrogat: "Quid

est, Marce?"24. Marcus: "Quintus... est... mortuus!"25. Iulius: "Quid? mortuus? O, dii boni!"26. Pater, ipse perterritus, cum filio ad Quintum currit. Iulia quoque accurrit. Quintus oculos aperit, Iulius et Marcus

et Iulia eum vivum esse vident. Quintus autem ambulare non potest, nam pedes eum sustinere non possunt. Iulius filium suum ad villam portat.

27. Quid facit Iulia? Iulia nidum cum pullis mortuis sumit et inter rosas occultat.28. Qui volare non potest, ad terram cadit.

GRAMMATICA LATINADeclinatio tertia

'Avis, aves' et 'piscis, pisces' declinantur ut 'ovis, oves' (genetivus pluralis: -ium). 'Avis' est vocabulum femeninum (una avis), 'piscis' masculinum (unus piscis).

Ut 'pastor, pastores' (gen. plur.: -um) declinantur 'mercator, mercatores' et 'aer, aeres'. 'Leo, leones' et 'homo, homines' declinantur hoc modo:

Singular Plural Singular PluralNom. leo leones homo hominesGen. leonis leonum hominis hominumDat. leoni leonibus homini hominibusAcc. leonem leones hominem hominesAbl. leones leonibus homine hominibus

Ut 'leo, leones' declinantur 'pulmo, pulmones' et 'declinatio, declinationes'. 'Leo', 'pulmo', 'pulmo' vocabula masculina sunt (unus leo, unus pulmo, unus homo), 'declinatio' vocabulum femeninum est (una declinatio).

'Vox, voces' et 'pes, pedes' declinantur hoc modo:

Singular Plural Singular PluralNom. vox voces pes pedesGen. vocis vocum pedis pedumDat. voci vocibus pedi pedibusAcc. vocem voces pedem pedesAbl. voce vocibus pede pedibus

'Vox' vocabulum femeninum est (una vox), 'pes' vocabulum masculinum est (unus pes).'Flumen', 'mare', 'animal': vide cap. XI.

Infinitivus.Homo mortuus neque spirare neque edere, neque videre neque audire potest.'Spirare', 'videre', 'edere', 'audire', infinitivi sunt. Infinitivus: -re. Exempla:1. -are: cantare, pulsare, ululare, vocare, interrogare, numerare, salutare, accusare, imperare, habitare, amare, portare, ambulare, exspectare, lacrimare, intrare, ornare, clamare, monstrare, constare, latrare, errare, declinare, volare, natare, spirare, occultare, dare.2. -ere: ridere, videre, respondere, habere, tacere, parere, timere, tenere, detergere, lucere, iacere, movere, sustinere.3. -ere: ponere, sumere, discedere, vehere, claudere, vertere, currere, vendere, consistere, emere, aspicere, accipere, convertere, ostendere, edere, petere, ducere, relinquere, quaerere, accurrere, imponere, vivere, facere, parere, ascendere, cadere, canere.4. -ire: venire, audire, dormire, ire, aperire, advenire, adire, abire, reperire, exire.

Page 3: Bestiae Et Homines

Pisces neque volare neque ambulare possunt. Pisces natare possunt. Edere necesse est, nam nemo sine cibo vivere potest. Cibum habere necesse est. Pueri Iuliam canere (= cantare) audiunt. Quintus nidos reperire non potest. Marcus Quintum ad terram cadere videt. Iulius Marcum clamare audit et accurrere videt. Iulius Quintum vivum esse videt, nam puer, qui spirat, mortuus esse non potest.

'Esse' quoque infinitivus est.Iulia ostium neque aperire neque claudere potest. Iulia ostium movere non potest, sed tantum pulsare.Ostium a Iulia neque aperire neque claudi potest. Ostium ab ea moveri non potest, sed tantum pulsari.'Pulsari', 'moveri', 'claudi', 'aperiri' infinitivi passivi sunt.Exempla:

1. -ari: pulsari, numerari, portari, accusari.2. -eri: videri, teneri, moveri.3. -i: claudi, edi, emi, poni.4. -iri: audiri, aperiri, reperiri.

Pisces numerari non possunt. Dii ab hominibus neque videri neque audiri possunt. Margaritae edi non possunt. Sine pecunia cibus emi non potest. Nidi avium ab aquila reperiri non possunt. Magnus saccus a parva puella portari non potest. Quintus Iuliam a Marco pulsari videt. Aemilia Davum a Medo accusari audit. Syra rosam a Iulia teneri videt. Marcus saccum ante Iulium poni et a Iulio aperiri videt.