l annaei senecae pars prima tertia sive-139-149

Upload: dailhar

Post on 07-Jan-2016

245 views

Category:

Documents


0 download

DESCRIPTION

Senecae Epistulae

TRANSCRIPT

  • i2S L. ANNiEI SENEC.E

    fugit , damnat'. Circumspiciendum ergo nobis est, quo

    modo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem

    concupiscamus 2 : rixa est inter competitores. Deinde ni-

    hil habeamus quod cum magno emolumento insidiantis

    eripi possit : quam minimum sit in corpore tuo spolio-

    rum 3 ! Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum

    venit , aut admodum pauci ; plures computant , quam

    oderunt* : nudum latro transmittit 5 etiam in obsessa 5 via

    9 pauperi pax est. Tria deinde , ex praeceptione 6 veteri ,

    praestanda sunt ut vitentur : odium , invidia, contemptus.

    Quomodo hoc fiat , sapientia sola monstrabit. Difficile

    cnim temperamentum 7 est ; verendumque , ne in contem-

    ptum nos invidiae timor transferat; ne , dum calcare no-

    nescio uude. Lipsius ait : sententiaez illo eadem elicilur : non petendampalam securitatem , quia sic videmurfugere potcntes (subducendo nos et

    removendo) : quod est tacile eos da-mnarc. Gruterus tamen suspicabatur

    aliquid decsse , quippe post petere ha-bentur in aliquot mss. : Non nostrceprofessionis , vulgifavores appetere

    quia quce, etc. Sed hsec verba de-sunt in Gruterianis aliisque , et inepteab interprete vel ab annotatore adjecta sunt , Erasmo , Modioque judi-

    cibus et sensu repugnante. Ruhk.1. Quce quisfugit , damnat. La-grange vertit : Fuir, c'est desap-

    prouver.a. Nihil idein concupiscamns :rixa est , etc. Sic optirni quique

    mssti cum edd. ante Mur. et sic rur-sus ed. Gronov. Vitiosam veroetin-

    terpolatam scripturam , nihil indeconc. unde rixa est, tenuit Ruhk.

    Schw. Sic Schw. at Ruhk. habet,Prirnum nihil inde concupiscarnus ,

    unde rixa est inter compctitores ,quam lect.Muretus e codd.Pincianiin

    contcxtum recepit: quum ap. Erasm.Grut. Modium illud : unde non exstet,

    quod et Lipsius , cujus liber optimushabet : nihil idem, delendum censet.

    Falsam lectionem non putaverimcum Grutero. Scnsus est satis manifestus : nihil inde i. c. a vulgo concu-piscamus , a quo rixa oritur, s. qui

    rixae ansam dat. liuhh.S.Spotiorum. I. e. quse tibi eripiant,ul spoliorum loco habeantur.

    4. Plures compuiant , quam ode-runt. Id est , lucrum cx eo facinoreventuruin proponunt ; et idco magis,quam odii ergo , suscipiunt. Seneca

    de Benef. V , 17. Quotusquisqneuxoris optimce mortem t/met , utnon compu/et? Argute ; ut non simul

    etiam de lucello, ab ejus morte cogi-tet. Lipsius.

    5. Ohsessa sc. a latronibus.6. Prceceptione. Prwcep/o reponeex msstis cunctis et edd. antc Lips.Sc/iw.

    7. Temperamentuin. I. e. modus ,rautio. Pbilosophia hscc suadet, uta capesscnda rcpubl, omnino recedas

  • EPISTOLA XIV. 129

    Iumus ' , videamur posse calcari : multis timendi attulit

    causas, timeri posse. Undique nos reducamus : non mi-

    nus contemni , quam suspici , nocet.

    Ad philosophiam ergo confugiendum est : hae litterse ,

    non dico apud bonos , sed apud mediocriter malos , in-

    fularum loco sunt 2. Nam forensis eloquentia, et quaecum-

    que alia populummovet3, adtersarios habet : hsec, quieta

    et sui negotii , contemni non potest ; cui ab omnibus arti-

    bus etiam apud pessimos , honor est. Nunquam in tan-

    tum convalescet nequitia, nunquam sic contra virtutes

    conjurabitur , ut hon philosophiae nomen venerabile et

    sacrum maneat. Cseterum philosophia ipsa tranquille

    modesteque tractanda est. Quid ergo ? inquis, 'videtur

    tibi Marcus Cato 6 modeste philosophari , qui bellum ci-

    vile sententia sua reprimit ? qui furentium principum

    armis medius intervenit ? qui aliis Pompeium offenden-

    tibus , aliis Csesarem , simul lacessit duos ? Potest ali-

    quis disputare, an illo tempore capessenda fuerit sapienti

    respublica. Quid tibi vis , Marce Cato ? jam non agitur de

    libertate ; olim pessumdata est ! quaeritur utrum Caesar ,

    an Pompeius possideat rempublicam. Quid tibi cum ista

    contentione? nullae partes tuae sunt. Dominus eligitur :

    et tranquiile modesteque philoso-phiam tractcs. Ruhi.

    i. Dum calcare nolumus. Unicevera mihi visa est hsec scriptura , aModio pridem commendata , et a

    Gronov. recepta , quam eamdem ex-hibet noster Arg. b. Ruhkopfius cal-cari tenuit, nulla ne nota quidem

    adjecta. Schw.1. Infularum loco sunt. Dignitatem et securitatem prsestant : omnes

    quippe sacris rebus operam dantespropter infulas quas gerunt, sacri et

    inviolabiles. Cf. ad HelviamXIII, 4.Ruhi.

    3. Movet, adversarios habet. Sicmssti et editiones vett. Vulgo niu-ventf ariversarium habent. Schw.

    4. Ab omnibus artibus : philoso-phise honor est, quia nulla ars (immoscientia) , ea carere potest. Ruhi.

    5. Videtur. Perperam vnlgo vide-bitur. Schw.

    6. Marcus Cato. De M. CatoncUticensi omnia nota sunt. Cf. tamen

    de eo lib. de Constant. Sap- cap. I,

    III. 9

  • i3o h. ANNiEI SENECjE

    quid tua , uter vincat 1 ? potest melior vincere ; non po-

    test non pejor esse , qui vicerit ! Ultimas partes attigi

    Catonis ; sed ne priores quidem anni fuerunt, qui sa-

    pientem in illam rapinam reipublicae 1 admitterent. Quid

    aliud quam vociferatus est Cato , et misit irritas voces ,

    quum modo per populi levatus manus , et obrutus sputis,

    et portaudus extra forum traheretur, modo e senatu in

    13 carcerem duceretur? Sed postea videbimus3, an sapienti

    opera perdenda sit : interim ad bos te Stoicos voco 4, qui

    a republica exclusi , secesserunt ad colendam vilam , et

    humano generi jura condenda, sine ulla potentioris of-

    fensa. Non conturbabit sapiens publicos mores, nec po-

    pulum in se vitae novitate convertet. Quid ergo ? utique

    erit tutus , qui hoc propositum sequetur ? Promittere tibi

    hoc non magis possum , quam in homine temperanti bo-

    nam valetudinem : et tamen facit temperantia bonam va-

    14 leludinem. Periit aliqua navis in portu : sed quid tu ac-

    et Cic. Tusc.Disputt. lib. V, 19. R.1 . Quid tua , uter vincat ? potestmelior vincere , non potest non pejor

    esse, qui vicerit. Cum Erasmo etLipsio hanc leclionem praefero ; nam

    locus hic mire variat in codd. utin acutis sententiis ficri solet. Cf.

    Gruter. et Schotti Obss. V, 4, quilegit : melior vincere non potest. Po-

    test esse pejor qui victusfuevit. iVonpotesl esse melior, qui vicerit. Con-

    fcrt Martial. Epigr. 1,8; de Decianidogmate. Ruhk. Potest ex his

    duobus melior videri [ Pompeiussci-licet) dum vincit , non potest dum

    vicit. Nam victor animum rescrabit,et successus malitiam eticiet adhucrepressam. Plane idem in Lucano,

    ad ipsum hunc Catonem , Brutusubi dissuadet paritcr bello interesse.

    Quod si pro legibus arma Ferre

    juvat patriis , libertatemque ttter',Nuitc netjue Pompcii Brutum, ne-

    que Csesaris hostem , Post bellumvictoris habes. Lipsius.

    2. Rapinam rcipublica. Vere : namhinc Cacsnr, hinc Pompeius, Vati-

    liius, Curio , alii distrahcbant, diri-piebant. Murelus tamen ruinam ma-

    luit praetcr libros. IJpsius.3. Scd postea videbirnus. H. c.alias, alia epistola , aut alio scripto.

    Ruhk.4- Ad hos te Stoicos voco. Sicquidcm cditt. vett. conscntieutibus

    msslis : at recte videtur Muretus vo-rem Stoicos abjecissc , ul e scholio

    adscitam. Schw. Ruhlc . abjecit ipsevocem S/oicos et hsec verba ait spectare ad cos, quifactione quadairi ini-

    mica e republica exclusi Philosophiajsc tradiderunt , ut Cicero aliique r

  • EPISTOLA XIV. ,3t

    cidere in medio mari 1 credis ? Quanto huic periculum

    paratius foret , multa agenti molientique , cui ne otium

    quidem tutum est ? Pereunt aliquando innocentes ; quis

    negat ? nocentes tamen srepius. Ars ei constat2, qui per

    ornamenta percussus est. Denique consilium3, rerum

    omnium sapiens , non exitiim , spectat. Initia in pote-

    state nostra sunt : de eventu Fortuna judicat, cui de me

    sententiam non do4. At aliquid vexationis afferet , ali-

    quid adversi ! Non dominatur latro 6, quum occiditj

    Nunc ad quotidianam stipem manum porrigis7. Aurea

    te stipe implebo 5 et quia facta est auri mentio j accipe

    qiii otio fruentes de genere humanoscriptis suis bene meruerunt.

    1. In medio mari , ed. R. cumms. Arg. b, et al. Inficcte vulgo , m

    medio maris. Schw.1. Ars ei constat. est. Etiamsigladiator pugnans cadit , tamen in-ier artis peritos numeratur. Orna-menta i. e. galeam , loricam, scutum ,quatenus gladiatorcm instruunt adpugnam. De armis ( gladiis telisve )

    non intelligas cum Schotto Obss. V,4. Cf. Ernesti ad Sueton. Tit. IX , Ex-

    curs. XXVII. Ruhk.3. Consilium. Ex Erasmi et Grut.Codd. repositum , quum nonnullse

    edd. habent : initium. Ruhk.4. Cui de me sententiam non do.Non eam admitto in consilium ut

    deliberem quid agendum sit , ampro nihilo habeo in statucnda agendi

    norma.5. Afferet. Vulgo affert. Futu-rum commode dcdere mss. Arg. etPar. cum ed. A. Schtv.

    6. Non dominatur latro, quumoccidit. Vulgo omnes mssti editique,

    non damnatur, etc. , haud dubiecorrupta scriptura: ubi me advertit,quod , quum dampnare, inserta p lit-

    tera , constanter alias scribant codicesnostri et cditiones veteres , h. 1. itlap littera in nullo libro compareat :

    itaque non dominatur corrigendumputavi , atque ita scripsisse Senecam

    mihi persuasi, sententia hujusmodi :Occidere latro ctiam sapientem po-test :sed non ideoest(autfit) dominus

    ejusdem : sapicns enim , solus liber,nullum dominum agnoscit. Pro do-rninatur veteres librarii domnaturscribere potuerunt, aut dntur, ut dom-nus aut dhus pro dominus. Schw. Ruhkopfius qui, ut caeteri edidit dam-natur, se cum Gronovio et Lipsio non

    videre quo spectct verbum illud,conRtetur- Gronovius putabat essescribendum non darnnat , i. e. latropotest occidere , non damnarc , seu

    efficere jure csesum videri , qui latro-cinio periit. Sic locum intellexit

    Lagrange qui vertit : Un voteur quim'assassine est-il un juge qui me

    condamne ? Longe potior hac conje-ctura vidctur Schw. correctio, quserntegrum restituit auctori sensum una

    mutata littera.7. Nunc ad quotidianam stipemmanum porrigis. Bene vertit Lagrange : Je vois deja votre main

  • iTa L. ANNjEI SENEC.E

    quemadmodum usus fructusque ejus tibi esse gratitfr pos-

    sit. Is maxime1 divitiis fruitur, qui minime divitiisin-

    diget. Ede , inquis , auctorem. Ut scias quam be^

    nigni 2 simus, propositum est aliena laudare3 : Epicuri

    est , aut Metrodori , aut alicujus ex illa officina. Et quid

    16 interest , quis dixerit? omnibus dixit. Qui eget divitiis,

    timet pro illis : nemo autem sollicito bono fruitur ; adji-

    cere illis aliquid studet : dum de incremento cogitat t

    oblitus est usus; rationes accipit4, forum conterit5, ka-

    lendarium6 versat, fit ex domino procurator7. Vale.

    s'ouvrir pour sa recette journaliere.t. Is maxime... indiget. Easdemscnlentias et Socrati proprias fuisse

    constat. Vid. Stob. Serm. XC sq. Si-milia sunt itla Epicuri ap. Plutarch.

    T. X , p. a3, Hutt. o -rvfc avptov r]xtoTao^optfvo; , gj; tpvjotv 'ETttxoupos , yJtJtcTa

    Ttpooctot 7rpo5 tyjv auptov. Cf. Diogen.Laert. X, 127. Addas Nostrum de

    Vita beata XXI et XXII. Ruhh.1. Benigninmw.Rubk. habetZ?f-nigne simus.

    3. Propositum est aiiena lau-dare. Lagrange vertit : J'empruntepour vous donner. Non intelli-

    gimus quomodo cum auctore con-sentiat:sensus est: Senccam Stoicumaliense scholse tolerantissimum esse ,

    qui Epicurum laudet.4. Hationes accipit. Qui divitiasaugere studet , de usu recto non co-gitans, rationes accipit ab iis, quipecuniam suam administrant. liuhh.

    5. Forum conterit , frequentat tan-

    quam negotiator : ibi enim men-sarii, argentarii et nummularii ta-

    bernas suas habebant. I foro et demensae scriptura magis quam ex arca

    domoque, velcista, pecunia mimera-batur Romse , ait Donatus ad Terent.

    Adelph. II, 4, i3. Cf. Jo. Fr. Gro-novii Obss. IV, 24 > P' 797 *

  • EPISTOLA XV.

    EPISTOLA XV.

    DE CORFORIS EXERCIT ATIONIBUS.

    Valetudinem aniini cum cura corporis conjungendam suadet , sed ita , utnon athletica fiat , ideoque nos cogat corpori , quod talis labor exhausit ,alendo et restituendo omnem operam navare. Jam vero corporis exercitatio

    sit facilis et brevis , qua corpus sine mora laxetur , et tempori parcatur. Sanahaud dubie praecepta , quae postea Galenus , et quae eum sequuta est schola

    Salcrnitana , recte repetivit. Exercitationes quidem corporis , quas natura ho-mini suadere solet, moz bella in usum suum converterunt , idque jam tem-

    pore beroico : deinde Cretenses et Spartanos bis militaribus studiis maxi-piam operaai irapendentes, caeteri Graeci sequulisuperarunt : tum pugilatus e^pancratium , quod quidem ex lucta et pugilatu compositum erat, apud omnes

    Grsecos, praeter Lacedaemonios , in honore esse ccepit, gymnasia ubiqueexstructa , victas vel suratus praebilus juvenibus , qui se vitae athleticae trade-

    rent, atque duro gymnasiarcharum imperio subjicerent , tum praemiis , ho-noribus prope divinis, victores a civibus ornati. Mox autem artificia multi-plicia eaque subtiha et difEcilia inventa sunt , quibus vera ars gymnasticapaullatim defecit, jam Aristophanis tempore , vid. ej. Nub. q85io54* Hinc

    ars gymnastica, quae ad corpora excclsiora , robustiora, pulchriora, ct du- iora reddenda reperta erat , in Athleticen est deflexa , quae tale vitae genuspraescribebat , ut corpora juvenum et virorum quamvis validiora quassariatque debilitari necesse esset, omni quippc vivendi eorum modo contra na-

    turae leges instituto. Inprimis autem hoc spectabant Gymnastae , ut Athletaenil nisi bubula atque praesertim suilla carne vescendo, nolentes vo.lentes (undeayayxaioyayta haec vita dicta est) saginati, robur et obesitatem acquirerent, ut

    quosvis adversarios dejicere , eorumquc ictus sustinere possent : sed enimPlatonis (cf. Gorgia T. IV , p. 4t Bip. ) jam et Euripidis aelate pervulgatum

    erat , Athletas essc somnolentos , tardos , atque parum aptos ad belli pacisqueofficia peragenda. Pervaserat tamen et haec prava ars Komain. Cf. Meiners

    in Commentatt. Soc. Reg. Gottingensis Tom. XI.Clausula ab Epicuro cst : ne vita in futurum feratur , uti stulti faciunt :sed praesentibus bene utere. Et haec sententia egrcgia , quae ad Epicuri xufxajSo^ou; pertinuit, cum Stoicismo bene convenit, ia iuWovtx pvi TapacrcTiTo) ,M. Autonin. VII , 8 ; X , 1. Jam Pittacus praeceperat itaiai ov lo^ov secundum

    Platon. in Gorgia ( cf. Hcmstcrhus. ad Lucian. Tom. III , p. 365 Bip. ) aljHoratio III Carm. ag, agsq. bene exprcssum : xo -mxpbt tZ irourv.

  • i34 L- ANNiEI SENECiE

    SENECA LUCILIO StJO SiLLTEM.

    Mos antiquis fuit1, usque ad meam servatus aetatem,

    primis epistolae verbis adjicere : Si vales , bene est ; ego

    valeo*. Recte et nos dicimus3 : Si philosopharis, bene

    est. Valere enim hoc demum est ; sine hoc aeger est ani-

    mus Corpus quoque , etiam si magnas habet vires, non

    aliter quam furiosi aut phrenetici validum est. Ergo hanc

    praecipue valetudinem cura ; deinde et illam secundam ,

    quae non magno tibi constabit, si volueris bene 5 valere.

    Stulta est enim 6, mi Lucili , et minime conveniens lit-

    terato viro , occupatio exercendi lacertos , et dilatandi

    cervicem , ac latera firmandi. Quum 7 tibi feliciter sagina

    I. Mos antiquisfuit. Plinios, lib.I, Epist. XI : Vel salum illud scribe,unde priores incipere solebant : si

    yales, bene est ; ego valeo. Lipsius.i. Si vales , bene est : cgo valeo.Mnreti cditio omittit : ego valeo :

    at Erasmi et quinque Gruteri habent:ego valeo, quod inde reposui. Csete-

    rum res nota est ex cpistolis Cicero-nis, et Plinio lib. I, Ep. it. Ruhk.

    3. Dicimus : malit Lipsius dice-mus; sed non opus est; intelligit

    enim philosophos. Ruhk.4- Sine hoc ceger est animus : namejui philosophise studio se non tradi-

    dit , ille aegrotat, e sententia Stoico-rum. Cf. adEp. vn, i. Epictetus in

    Diss. Arrian. II , 18 , 8. Stoicos quo-que intelligit, ubi Uptonus male adPlaton. IV, p. 166, Bip. lectoremablegat, tacite correctus a Schwei-

    ghxusero. Simplicio talis homo 5VoW; vocatur subinitio coramentarii,ad Epict. Manuale. Ruhk.

    5. Si volueris bene valere, etc. La-

    grange vertit, perinde ac siscriptumforet si tantum voiueris b.v. : Si vous

    ne voulez que vous bien porter. No-bis autem videtur bene valere hic essepro philosophari. Sensus cst : si animo

    volueris valere, si sapiens esse, cor-poris bona valctudo non tibi magno

    constabit': hanc enim ut obtineas, nonindigebis istis gymnasticis exercita-

    tionibus litterato viro minime conve-nientibus ; sed brevibus facilibusqueexercitationibus quas deinceps prae-

    cipit noster. To hanc quod supra est,non ad posterius valctudinis genus,

    scilicet corporis valetudinem refert ,ut mos latinorum scriptorum mone-

    bat , sed ad prius genus valetudinis ,sc. valetudinem animi.

    6. Stulta est enim firmandi.Hsec videlicet exercitationibus gy

    mnicis consequistudebant, ut lucta etpugilatu lacerti et cervisc , currendovero latera i. e. pectus pulmonesquefirinarentur. Ruhi.

    7. Quum. Intellige etsi.

  • EPISTOLA XV. i35cesserit1, et loria creverint ; nec vires unquam. Jopimi

    bovis , necpondus aequabis4. Adjice nunc, quod majore

    corporis sarcina animus eliditur , et minus agilis est.

    Itaque , quantum potes , circumscribe corpus tuum , et

    animo locum laxa ! Multa sequuntur incommoda huic

    deditos curse : primum exercitationes 5 , quarum labor 3

    spiritum6 exhaurit , et inbabilem intentioni ac studiis

    acrioribus reddit ; deinde 7 copia ciborum subtilitas 8 im-

    peditur. Accedunt9 pessimae notse mancipia in magiste-

    rium recepta , homines inter oleum et vinum occupati ;

    quibus ad votum dies actus est , si bene desudaverunt ,

    si in locum ejus quod effluxit , multum potionis 10 altius

    in jejunio iturae regesserunt. Bibere et sudare, vita car-

    diaci est". Sunt exercitationes et faciles et breves, quae 4

    1. Sagina cesserit. Nam athletaeterto victu utebantur, corpori viri-

    busque augendis- Lipsius.2. Tibi tori. I. e. caro tendoque inlacertis ct pectore. Ruhk.

    3. Opimi. I. e. pinguis : sic dictisunt boves altiles ad sacrifilia publica saginati. Varro de Jfe rust. II ,

    1, 20 , p. 162 Bip. RuKU.4. Nec pondus ceguabis. Sic interveteres philosophus, glorianti cui-

    dam quod maxime vini capax esset :Etiamsi plus haurire posses , respon-

    dit, tamen dolio vincerere.5. Primum exercitationes. Se-quuntur. Ruhk.

    6. Spiritum. Vires animi.7. Deinde impeditur. Horatiuspriusidem dixeratlib. II, Serm. 2 , vs.

    77,78, Quin corpus onustum Hester-nis vitiis animum quoque prsegravatuna , Atqueaffligit humo divinse par-ticulam aurae. Gomparatet SchottusObss. I. R.Et Ariston scite Athletas

    assimilabat vtoec; cv yvfivaatoi xvoatv ,

    cf*ocu{ Xc?r

  • i36 L. ANNiEI SENEC^corpus et sine iuora laxent 1 ,r et tempori parcant , cujus

    prsecipua ratio habenda est. Cursus, et cum aliquo pon-

    dere 3 manus motae , et saltus , vel ille qui corpus in al-

    tum levat, vel ille\nirin longum mittit , vel ille, ut ita

    dicam , saliaris3, aut, ut contumeliosius* dicam, fullo-

    nius. Quod libet ex his elige; usu fit facile5. Quidquid

    facies , cito redi a corpore ad animum 5 illum noctibus

    5 ac diebus exerce ; labore modico alitur ille. Hanc exer-

    citationem non frigus, non sestus impediet , ne senectus

    quidem. Id bonum cura , quod vetustate fit melius. Ne-

    que ego le jubeo semper imminere libro, aut pugillari-

    bus : dandum est6 aliquod intervallum animo ; ita tamen

    ut non resolvatur , sed remittatur. Gestatio 7 et corpus

    conputit , et studio non officit : possis legere , possis di-ctare , possis loqui ,rpossis audire ; quorum nihil ne am-

    vellicante ctrodenle. Celsus III, ig.Trallian. VII , a. Ruhk.

    1 . Sine mora-2 laxent. Sic edd.omnes inde ab ed. Rom. et ferri hocutcumque possit ; sed haud dubieprsefercndum lassent, quod cum ed.A. agnoscunt mssti nostri b. c. et alii

    tantum non omnes. Nempe lassaturcorpus exercitatione ; laxatur balneo. Conf. Ep.xCV. Schw. Jam dixe-rat supra ( 2 ) animo locum laxa.

    2. Pondcre. Halteres (aXt7ipE{) vo-cabantur haec pondera plerumqueplumbea, qusemanibus tenentes sal-tabant. Vid. Epist. lvi , 1, et Mercu-

    rial. de arte gymn. II, 11 Ruhk.3. Saliaris....fullon recte ed. abJLrMmo.Salutaris edd. vett. et mss.tf.Saiiaris , Saiiorum , Martis sacer-

    dotum , qui quotannis semel per ur-bera pompam etfancilia ducendotripudiabant : similis huic saltationividebatur motus ille fullonum vesti-

    menta , quse coguntur, calcantium,

    et conciliantium ( xiIixi^ovtuv ). Cf.Jos. Scaliger. ad Varron. de I.ing .

    lat. lib. V. Nott. p. 137 , i38 Bip.ubi et nostri loci memor fuit : addasPlauti Pseudol. III, 1, i5. Ruhk.

    4> Contumeliosius propter con-temptum artiRciorum quse illiberalia,

    sordida , tpya J3avavcra, ^avavaiat , vo-cabantur. Cf. Cic. de Offic. I , 43

    ibique Garve. Ruhk.5. VsuJit facile. Sic vulgo edd.cum ms. Par. d. et Col. et Pal. sec.Sed usum rudefacile Arg. h. et Par.

    b. usum rudem facilem ed. A. cumms. Arg. c. et Par. a. Conf. Pincian.ct Ops. ac vide nc proverbium ali-quod olim in usu fuerit hujusraodi ,

    usu rude facile , vcl [usu rudisfacilis. Schw.

    Ij. Dandum est. Vulgo dandumet , invitis mss. Schw.

    7. Geslalio fiebat aut lectica, autscamno, i. e. sella , aut rheda cssedo-

    ve subjunclis mulis aut equis , longe

  • EPISTOLA XV. ^7

    bulatio quidem vetat fieri. Nec tu intentionem vocis con-

    tempseris ; quam veto te per gradus et certos 1 modos

    attollere, deinde deprimere. Quodsi velis* dein, quem- 6

    admodum ambules , discere ; admitte istos , quos nova

    artificia docuit fames 3 : erit qui gradus tuos temperet , et

    buccas* et dentes observet, et in tantum procedat5, in

    quantum ejus audaciam patientiae credulitate 6 produxeris.

    aliter quam in lectica aut sclla , quaea servis portabatur. Gestatio tamenin essedo Senecae tempore commu-nior fuit. Cf. Lipsius in Centuria III,

    miscellanea Ep. XI, ubi locum no-strum non praeteriit. Ruhk.

    1. Per gradus et certos modos.Elationem demissionemque dicit.Modus est modulatio, pv8fio;, respe-

    ctu praecipuo babito ad tempus seuspatium , et ad sensus animi expri-

    mendos : gradus vero pAo;, ad sonosdiversae altitudinis notandos. Cf.Aristot. Polit. VIII , c. 57. Quintil.in Instit. Orat. I, 10. Sensus itaque

    est : ne tc imperio pbonasci tradas. R.1. Quod si velis , etc. Cum ed. Ret mss. Arg. b. Par. d. et Grut. for-san scribcndum , Quid si velis

    discere? quae verba cum superiori-bus ila cohaerent, ut sententia sit:

    Ad exercendam vocem (cujus in-tentio etiam ad totius corporis exer-

    citationem valet) nibilo magis opuscst mtisicos adbibere modos , quam

    ad ambulandum (ad corpus ambula-tionc cxcrcitandum) opus est, ut a

    magistro didiceris qucmadmodum exartis lcgibus ambules. Sed et in

    eamdem fcre sententiam teneri Quodsi potcrit. Tum ironica et mimica(ut

    solet ) oratione pergit : Admitteistos , otc. id est : Id ni ita essct ,

    dicerem tibi , admitte istos , etc.Nam admilte , non ( ut vulgo )admiltes dcdcre mss. Arg. b. Par.

    b. d. et alii apud Ops. et Grut.Schw. Quod si velis... discere.Intelligas dc mimis ct pantomimis ,uno verbo , de saltatione. Augusti

    autem et insequenti tcmpore has ar-tes ludicras Romanis magnopere pla-

    cuisse , constat. Cf. Senec. Nat. Qu,VII, 3a. Quis non recordatur Pyla-

    dem et Bathyllum magnos harum ar-tium apud Romanos statores ? Quodjam Uorat. III. Carm. 6 , ai , aa :

    Motus doceri gaudet ionicos Maturavirgo , de suae aetatis moribus queri-

    tur, id Nostro iqajorem conquerendicopiam dabat. Cf. Epist. xc, iS. Ita-que hinc textorum, hinc fabrorumofncinae sunt, hinc odores coquen-

    tium, hinc molles corporis motusdo-centium , mollesque cantus et infra-

    ctos. Ruhk.3. Docuitjames. Laudat apposit&Lipsius Juvenalem III, Sat. 78 : Grae-

    culus esuriens , in caelum , jusseris ,ibit.

    4- Buccas et dentes ex Grutericonject. scripsi : pro quo si quis vul-gatum buccas edentis (in quod con-

    sentiuht mssti) repositum voluerit,per me sit licitum. Iltud moneo , proterminatione es nominum pluralium

    tertiae dcclinationis , frequenter inlibris nostris priscam terminationem,is superesse. Schw.

    5. Procedat. Mssti \u\go procedet.Schw.

    6. Palientice credulitate cum Grg-

  • i38 L. ANN.EI SENEC/E

    Quid ergo ? a clamore protinus et a summa contentione

    vox tua incipiet ? Usque eo 1 naturale est , paulatim in-

    citari, ut litiganles quoque a sermone incipiant, ad vo-

    ciferationem transeant : nemo statim Quiritium fidem

    7 implorat. Ergo utcumque impetus tibi animi suaserit ,

    modo vehementius fac in vices conviciom*, modo lentius,

    prout vox quoque te hortabitur et latus. Modesta3, quum

    receperis illam revocarisque , descendat , non decidat :

    moderatorissui temperamentumhabeat4, nechoc indocto

    et rustico more desaeviat. Non enim id agimus5, ut exer-

    ceatur vox , sed ut exerceat.

    istam , in vices (i. e. alternis vici-bus ) , quam unice veram judicavi.

    Nullum librariorum sphalma fre-quentius, quam litterarum quarum-

    dam aut syllabarum in eadem vocelranspositio. Facconvicium h. L idem

    valet ac declama , nil amplius. S.3. Te hortabitur et latus. Mo-desta , etc. Certius nihil habens ,vulgatum tenui , quod ex Erasmi

    conject. receperat Mur. Mssti nostricum aliis, te hortabitur in id latusmodesta. In uno tamen Par. d. scri-bilur modeste , quod non spernam.Schw.

    4- Moderatoris sui temperamen-tum habeat. Vulgatam istam scri-

    pturam cum cd. R. nonnisi junioresfere codices (Gruteri Palat. i, 2 et 3)

    agnoscunt. Mediatoris sui tempera-mentum habeat, Arg. c. et Par. a.

    Moderationis sui temp. hab. ed. A.et ms. Col. Mediatoris sui habeat

    Arg. b. Palat. sec. et Par. b. aliiqueapud Ops. Mediatoris vim hab. Par.

    d. Itledietafem oris sui hab. cod.Ambian. Ops. Schw.

    5. Agimus ed. R. cum Arg. b.Par. a. b. d. aliisque. Agamus ras.c. et ed. A. Vulgo Agitur. Schw.

    nov. e Gruteri et Ruben- codd. prae-tuli ; h. e. Gronov. interprcte:quous-

    que ei animum audendi addideris ,fide facta tuse patientiae? quousque

    tibi patientiam ferendi tam molcstaet morosa imperia fore credet. Cf.Epist. xu , 6. Ruhk.

    1. Vsque eo ed. R. cum ms. Arg.b. ct Par.a.b. d. Vulgo usque adeo.

    Schw.1. Fac in vices convicium. Vulgofac vitiis conv. Nempe in codd. qui-

    busdam emendatioribus hoc repe-risse se ait Pincianus, unde recepit

    Mur. At haec scriptura in nullo ex eiscodd. quos vel Opsop. vel Grut. vel

    alius quisquam vidit , reperitur : necagitur hic de reprchendendis vitiis,

    sed de cxercitationc corporis , quaefit declamando et vocem intendendo.

    Nostri codd. et Paris. et omnes Opso-pcei el Gruteri vicinis dabant ; non id

    quidemmelius , sednondubito eam-dem scripturam exhibuisse Pinciani

    codices illos , quos ille viciis , vel vi-tiis dare debuisse existimaverat. Ple-

    riquc ejusdem Pinciani codd. in cives dabant,quod eted. Rom. etalise

    ante Mur. tenuerunt : qua in scri-ptura equidem mihi persuasi latere